Monumenta Boica, Nr. CL. , S. 269
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CL. , S. 269




CL.
1301, die 23. maji.
Manegoldus episcopus monasterio halsprunnensi Jurisdictionem villae
Haselach confirmat.
Manegoldus dei gratia episcopus herbipolensis vniuer
256 Monumenta
sis presentes litteras inspectons salutem et sinceram in domino karitatem.
Sua nobis dilecti in Christo religiosi viri . . abbas et conuen- tus monastery in Halsprunnen cysterciensis ordinis eystiten- sis dyocesis insinuatione mon s Iraru nt, quod — licet ipsi duo castra sita in villa H a se lach et ipsam villam nostre dyocesis cum omni bus iuribus. iurisdictione seu iure iudicandj ciuiliter uel criminaliter in causis sanguinis vel pecuniariis, et omnibus aliis pertinentiis emerint a nobilj viro Lu dew i co comite de 0 e ting en et strennuo milite Alberto de Vestenberg pro duobus milibus librarum hallensium proprietatis titulo perpetuo possidendam .— tamen, quia predicta in nostro ducatu sita noscuntur, predicti religiosi futuris obuiare periculis satagentes nostrum expressum consensum super premissis humiliter postularunt.
Nos eorum pus postulationibus fauorabiliter inclinatj, in fauorem religionis ac intuitu pcrsonarum in predicta domo degentium quas benigno prosequimur ac fouemus affectu, ipsis iurisdictionem predicte ville et ius iudicandj ciuiliter seu criminaliter in causis pecuniariis vel sanguinis concedimus presentibus et donamus, emptionem et venditionem predictas ratas et gratas habentes, ipsasque in hiis scriptis ex certa scientia confirmamus.
Datum et actum in Herbipoli, anno dominj M° CCC primo, in castro nostro in monte sanete Marie; presentibus Heinrico de Katzenstein notario nostro, canonico nouj monastery herbipolensis, . . officialj curie nostre videlicet magistro Heinrico de Heyngcn, Wolframo capellano nostro; Heylmanno et Heinrico de Wizzenburg monachis in Habbrunnen; et aliis quam pluribus flde dignis.
Datum anno dominj ut supra, feria tercia post diem sanctum pentecostes.
Jn cuius rej testimonium presentes litteras nostro sigillo t'eci- mus conmuniri.
Manegoldi episcopi sigillum titis Untcis rubri et glauci colorum suspen- sum integrum est.
episcopatus wirziburgensis, 257
CLL
1301, die 6. junii.
Manegoldus episcopus bona ecclesiae herbipolensis quae Bertoldus de Lynach titulo feodali possessa resignarat capitulo suo in pro prium tradit.
In nomine dominj amen.
Manegoldus dei gratia herbipolensis ecclesie episcopus in Christo sibi dilectis .. preposito .. decano totique capitulo eiusdem ecclesie salutem in omnium saluatore.
Et si generaliter cunctis ecclesiasticis nostre dyocesis personis prodesse ex pastoralis officio regiminis teneamur, precipue tamen specialissimis ipsius matricis ecclesie nostre filiis qui deuotis sue fidelitatis impendiis se nobis reddiderunt multipliciter pre ceteris gratiores ad vberioris munera benificentie specialius obligamur.
Eapropter deuocionis vesttre nobis frequencius exhibite ac ad- huc nostris successoribus exhibende zelum karitatiuis graciose be- nignitatis oculis fauorabiliter intuentes, ad supplices vestrarum et Bertoldi filij quondam Arnoldi militis de Lynach fidelis no- stri precum instancias pariter et consensus illa bona — videlicet curiam suam in villa Hocheim ad sanctum Vi t um , et agros cam pestres quorum aliquot in eiusdem ville marchia aliquot vero quon dam attinebant curie dicte des Lewen hof, cum ceteris supra- dicte curie in Hocheim pertinenciis ac appendiciis quesitis aut inquirendis quocumque nomine censeantur — que predictus B e r t o 1 - dus de Lynach a nobis et ecclesia nostra feodali tytulo dinosci- tur possedisse, per ipsum ad manus nostras sponte ac libere re signatta, ab onere siue iure feodi eximimus, exempta pronunciamus, м». вы«, »l. iiivul. пoт. cm. xl. 33
258 Monumenta
eademquc vobis . . preposito . . decano et capitulo supradictis in proprium tradimus et donamus , iure mere proprietatis cum pleno rerum dominio (quod a nobis et nostris successoribus abdicamus, ac in vos et vestrum capitulum transferimus per presentes) in per- petuum corporaliter possidenda. successorum nostrorum quemlibet ad eiusdem donacionis ac tradicionis, qua — cum ex ipsa non mul- tum nobis dampnosa vobis vero proficua vos denotos ad amplioris denocionis promptitudinem excitamus — non hesitamus ecclesie nostre condicionem posse fieri non deteriorem immo pocius meliorem, fir- mam a<i inconvulsam obseruanciam de vestro et vestri capituli consensu presentibus obligantes.
Jn premissorum autem testimonium et certitudinem euidentem has litteras nostri sigilli patrocinio duximus roborandas.
Datum et actum anno dominj M"CCC°. primo, in crastino sancti Bonifacij episcopi, anno pontificatus nostri quarto decimo.
Manegoldi episcopi sigilli lilis sericis rubri coloris ex hac carta suspeusi nonnisi pars superior restat,
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/a10fe785-31e1-4061-ae52-c2ce80affe13/charter>, accessed 2025-05-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success