useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data)  XXVI.
Signature:  XXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Monumenta Boica, Nr. XXVI. , S. 58
 

ed.

Current repository
Monumenta Boica, Nr. XXVI. , S. 58

    Graphics: 
    x

    XXVI.

    1291, die 17. januarü.

    Ecclesiae wirziburgensis capitulo de bonis in villa Oppherbeine multira tritici duo anno quolibet oblationis nomine solvenda sunt

    Nos Theodericus dictus Spies et Kvnegundis vxor eins tenore presentium recognoscimus publice protestando, quod

    episcopatus wirziburgensis. 45

    vendidimus et titulo vendicionis damus manibus coadunatis omnia bona nostra in villa Oppherbeine quesita et inquirenda deuotis sanctimonialibus . . abbatisse et conuentui in Celiporta perpetuo possidenda, et ipsa bona cum pleno rerum dominio in ipsas sancti- moniales et ipsarum cenobium transferimus per presentes, dantes ipsis fideiussores pro warandia que wlgariter werschaft dicitur Gotfridum Betelman, Bertoldum dictum Woluelin, Ot- tonem Wolueskel, et Heinricum Durren secundum con- suetudinem fideiussorum, vt predictis sanctimonialibus faciamus warandiam de ipsis bonis que de bonis proprietariis censualibus secundum consuetudinem terre fieri consueuit.

    Et licet nobis et nostris heredibus singulis annis dare debeant sex maldra auene de ipsis bonis, eadem maldra sibi reseruabunt et pro nobis soluent duo maldra tritici dominis nostris maioris ecclesie quolibet anno nomine oblacionis. Si autem ipsis dominis nostris alia bona demonstrauerimus ad que respectum habere voluerint de huiusmodi oblacione. supradicta sex maldra auene ad nos et nostros heredes libere reuertentur.

    In cuius rei testimonium sigillum reuerendi patris domini nostri M(anegoldi) herbipolensis episcopi ad peticionem nostram presentibus est appensum.

    Huius nostre vendicionis testes sunt: dominus Theodericus de Spiezsheim, dominus Cvnr(adus) ßliimelinus, canonici herbipolensis, Eckardus dapifer, Heinricus de Espelbach, milites, Johannes Hacke, Lvcemannus de Rosenboume, Heinricus Judeus, Willehelmus de Bleichuelt, Warmundus, Wortwinus, frater Gotfridus, frater Sifridus, frater Heinricus cellerarius, fratres predicti cenobii.

    Datum anno domini M° CC° LXXXXI°, feria quarta post octauam epiphanie.

    Manegoldi episcopi sigillum fascia membranacea suspensum integrum eistet.

    46 Monuments

    xxvn.

    1291, die 3. februarii.

    Manegoldus episcopus — quoniam Heinricus deStolcen- rode quoddam pratum situm apud Mullías en dictum ibidem der Brue 1, quod quidem pratum ipse Heinricus ab ecclesia herbi- polensi in feodo possederai, ad manus ipsius sponte ac libere re- signans, affirmansque illud sororibus coenobii in Urach ordinis prae- dicatorum dioecesis herbipolensis vendidisse, petiit ut idem pratum ipsis sororibus donare in proprium curaret. Theodericus etiam de Hohinberg marschalcus episcopalis in remedium animae suae in recompensam dicti prati mansum situm in Buhe 1er, quem colit Hermannus dictus Swab de Obers ve lt. qui mansus ad ipsum marschalcum jure proprietatis spectabat, voluntarie resignans ab ipso recepit in feodum titulo feodi possidendum. quo libentius prae- fati II e i n r i c i petitionem admittere dignaretur — tum propter ipsum marschalcum tum eundem H ein r icum ipsi petitioni favorabiliter ammons, memoratum pratum cum juribus suis universis sororibus praefatis in proprium donat et tradit jure proprietatis perpetim possi dendum, idem pratum cum pleno rerum dominio in easdem sorores et coenobium praedictum libere transferons.

    Datum Herbipoli, anno domini M° CO nonagesimo primo, in die Blasii episcopi, pontificatus anno tertio.

    Manegoldi episcopi sigiilum filis sericis rubri et viridis colornm suspen- sum integrum exstat.

    episcopates wirziburgensis. 47

    xxvin.

    1291, die 7. aprilis.

    Ecclesia wirziburgensis agros quosdam campestres in inferiore villa

    Bleichvelt sitos a feodi nexu liberatos Godfrido Ubelacker novi

    monasterii herbipolensis canonico concedit.

    Manegoldus dei gratia episcopus herbipolensis harum jnspectoribus litterarum recognoscimus publice vniuersis presentibus et futuris, quod dilectus in Christo Go dfrid us dictus V belacker senior canonicus noui monasterii herbipolensis — asse- rens coram nobis, quosdam agros campestres in predium suum situm in jnferiori villa Bleichvelt ad ipsum jure hereditario deuolutum pertinentes a nobis in feodo procedere, sicut jncole ipsius ville opinarentur — humiliter petiuit, quod cum ipse intenderet dictum predium cum suis pertinencijs vniuersis conuertere in vsum prefate ecclesie noui monasterij vel alterius secundum quod sibi du- ceret deus inspirandum , ipsi G o tfrid o eosdem agros donare de consensu nostri capituli in proprium dignaremur.

    Nos itaque huic peticioni tum propter deum tum ob grata dicti Godfridi obsequiorum merita grato animo annuere cimientes, pre- fatos agros a feodorum onere si cui fuerunt hactenus subiugati liberaliter liberamus, et liberatos siue libertatos ab eodem onere prefato Godfrido de expresse dicti capituli nostri consensu et bona voluntate in proprium donauimus tradidimns donamus et tradi- mus jure proprietatis perpetim possidendos et legandos pro meri- proprio cuicunque ecclesiarum voluerit vel donandos. A nobis quoque et nostris successoribus jus si quod nobis in eisdem agris competere videbatur penitus abdicamus, illud in Godfridum pre- dictum cum pleno rerum dominio transferentes, dantesque sibi hanc paginam, nostro et prefati capituli sigillis signatam, in euidens testi monium premise orum.

    48 Monumenta

    Datum Herbipoli, anno domini millesimo CO. nonagesimo primo, VIIo. jdus aprilis, pontificatus nostri anno tercio.

    Sigilla duo praefata ex hac carta fasciis membranaceis suspensa sunt.

    XXIX. 1.

    1291, die 10. aprilis.

    In causa Nicolai capellae s. Galli vicarii de terris debitis et rebus aliis actoris Heinricus Weibeler ceterique rei citantur.

    Sifridus decanus ecclesie fuchtewangensis augusten- s i s dyocesis, judex a sede apostolica delegatus, discreto viro . . plebano maioris ecclesie her bip o leus i s salutem in domino.

    Mandatum domini pape recepimus in hec verba:

    Nicolaus episcopus seruus seruorum dej dilecto filio . decano ecclesie fâchtewangensis augustensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem.

    Conquestus est nobis Nicolaus perpetuus vicarius capelle sancti Galli in ecclesia herbipolensi, quod Heinricus dictus Weibe ler ciuis herbipolensis, Otto et Hilthebrandus filij quondam aduocati in Espenfelt frattres laici, ac Elizabet mater eorundem, herbipolensis dyocesis, super terris debitis possessionibus et rebus atiis iniuriantur eidem.

    Jdeoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus conuocatis audias causam, et appellations remota vsuris ces- santibus debito fine decidas, faciens quod decreueris per censuram ecclesiasticam firmiter obseruarj.

    Testes autem qui fuerint nomiuati, si se gratia odio vel timore subtraxerint, censura simiti appellatione cessante conpellas veritati testimonium perhibere.

    Datum apud veterem vrbem, lili nonas februarij, pontificatus nostri anno tercio. , .... ....

    episcopatus wirziburgensis. 49

    Harnm igitur auctoritate litterarum vobis precipiendo districte mandamus in virtute sanete obediencie, quatenus statim visis pre- sentibus Heinricum Weibeler einem h erbipol en sem et Ottonem filium quondam Ottonis aduocati in Espenfelt qui cum domino Her man no de Espenfelt canonico nouimonasterij in H erbipol i iam moratur personaliter accedatis, ipsos ad nostram peremptorie citantes presenciam, querimoniis predicti domini Nico lai capellani sev vicarii capelle sancti Gall i quarta feria post dominicam cantate proxime venturam secundum iusticiam responsuros.

    Datum anno domini M° CO nonagesimo primo, tercia feria post dominicam judica.

    Reddite litteram, vestro sigillo appenso, in signum execucionis facte.

    Sigilla Sifridi decani praedicti et Wernheri plebani majoris ecclesiae herbipolensis ex hac citatione fasciis ex ipsarum litterarum membrana confectis suspensa sunt.

    XXIX. 2.

    1291, die 10. apritis.

    Idem S if r idus, judex a sede apostolica delegatus, eadem auctoritate discreto viro . . plebano in Rincpure similiter mandat, ut Ottonem et Hi 1 te brand u m fil ios quondam О t Ion i s advocati in Espenfelt ac Elizabet matrem ipsorum in Espenfelt residentes personaliter accedat, ipsos ad Sifridi judiéis laudati peremtorie citans praesentiam. querimoniis Nicolai perpetui vicarii sancti Galli quarta feria post dominicam cantate tunc proxime ven turam secundum justitiam responsuros.

    Datum anno domini M° CO LXXXXi°, tertia feria post do minicam judica.

    Dum Sifridi praedicti sigillum ex hac citatione fascia membranacea snspensum integrum exstat, illud plebani in Rincpure — in signum

    Mm. Bote n!. IXXVIII. »oт. cott. XI . 7

    50 Monumenta

    executions factae — itidem fascia ex ipsarum litterarum membrana con- fecta suspensum inprimis in parte sinistra detritum est.

    Haec causa per amicabilem compositionem die 9 mensis octobris auni 1292 finita est. CIV. infra num \l.l pag. 69 et 70.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.