Monumenta Bambergensia, Nr. 170, S. 308
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 170, S. 308

165. Paschalis II papa Merseburgenses de epistola, pro Ger- liardo episcopo ad Adelgotum archiepiscopum Magdebur- gensem data, certiores facitb. (E 275)
1113 Paschalis" episcopus servus servorum Dei clero et populo 0ct'27 Merseburgensid salutem et apostolicam benedictionem.
Lator praesentium G(erhardus) confrater noster, cum duo- bus ecclesiae vestrae clericis et totidem laicis ad nostram prae- sentiam veniens, se a vobis communi consensu electum" asseruit, praesentibus et collaudantibus metropolitano Magdeburgensi1 et suffraganeis eius. Ceterum post hec, nullo praeeunte iudicio, quasi ex praecepto nostro se per archiepiscopum eundem con- questus est ab ecclesia et electione sua violenter expulsum. Unde nos ad archiepiscopum ipsum et comprovinciales episcopos litte- ras3 misimus: ut, quae super hoc1 iniuste acta sunt, corrigan- tur. Neque enim nostrae voluntatis est, ut causa eiusdem fratris praeiudicium aliquod* patiatur. Data Romae 6 Kal. Novembris.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 170, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/9783f5f5-beb6-4885-89c8-f71d5a8d10f9/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success