Monumenta Bambergensia, Nr. 140, S. 272
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 140, S. 272

138. Paschalis II papa Argentinensibus rescribit, ut Cunoni episcopo renitantur"1. (E 243)
1107 in. P(aschalis)b episcopus servus servorum Dei clero Argenti- nensi et populo salutem et apostolicam benedictionem.
Perspectis litteris vestris, de vestra oppressione" et ecclesiae vestrae destructione paternaliter condoluimusd; sed quia pro iusticia patimini, pro qua beati eritis2, congaudemtis. Ut igitur ad illam beatitudinem pervenire possitis, in bono proposito con- stanter perseverate, atque illi intruso et ecclesiae Dei tedioso5 viriliter resistite; quia per Dei gratiam neque electioni4 neque consecrationi eius assensum dedimus aut dabimus. Vobis" autem in omnibus, quae pro iusticia agitis, nostrum consilium et au- xilium nunquam deerit, praestante Domino, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/8d8a5f63-2fe5-46b4-8bc1-5787400b3866/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success