Monumenta Bambergensia, Nr. 22, S. 69
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 22, S. 69

26. Guntherus episcopus Bambergensis archiepiscopo cuidam scribit, se ad curiam pentecoste venturum esse". (E 204)
Reverentissimo archipraesuli N. G(untherus)1 vestrae vo- 1057-1064 luntati in omnibus et per omnia deditissimus.
Omnes difficultates superare, omnes domesticas necessitates, quae certe maximae sunt, statui dissimulare, ut in pentecosteb ad curiam — quia id vos magnopere velle intelligo — veniam. Et quia in id ipsum tempus controversiam nostram dilatam esse meministis, maxime id velim nosse: utrumnam sic parato et instructo mihi veniendum sit, ut ibidem finem exitumque rei expectaturus sim, necne; scilicet ut personas ad negocium necessarias mecum exhibeam. Verumtamen, qualemcunque even- tum causae nostrae divinus favor et vestra dederit fiducia, me non pigebit laboris et impensae, quam in obsequium dilectis- simi domini nostri et vestrae voluntatis arbitrium impendam.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/2859ef5c-7ff1-442a-b75b-d4ad7e666013/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success