Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 61, S. 237
Current repository:
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 61, S. 237


Perpetuam caritatem sinceramque dileclionem pro salute. Amici predilecti, cum ante hec tempora vestri coneives et mercatores, cum suis bonis et mercandisis, iibenter frequentare solebant villam et forum magne Jernemuthe in Anglia, quod fuit multum placabile omnibus ibidem habitanti- bus, ac iam, ob quorundam virorum inprouidam et superfluam gubernacionera, predicti vestri conciu.es se abinde retraxerunt et indies se retrahere proponunt, in raemorate ville et omnium habitancium ibi dem preiudicium ac dampnum non modicum et grauamen; nosque Custumarii ibidem, sub excelleu- tissimo principe et domino, domino nostro rege constituti, affectantes intime, quantum in nobis est, sie pertractari oiunes naciones cum suis bonis diele ville accedenles, ut ipsi babeant vota sua et desideria promeiora ibidem alias revenire, vobis igitur instanter et affectuose supplicamus, quatenus cum vestris conciuibus et vestratibus super hiis tractatum et colloquium dignemini habere, eosque sie informare et ') Aus dem Originale- Von drei angehängt gewesenen Siegeln sind zwei vorhanden. ') Aus dem Originale des Hamburger Archives/
6'
44 1417, Juni 4.
consulere, ut ipsi digoenlur cum suis bonis et mercandisis ad sepedictam villam remeare et redire, prout ante hec tempora facere solebant. Et nos promittimus vobis et Ulis, bona fide et indubio, sie amicabiliter pertractare, consulere, et eis subvenire in omnibus suis peragendis, in districtu nostro, (salvo iure regio), quod ipsi habebunt uberiorem affectum et voluntatem ibidem appropinquare et in posterum reuenire: scientes quod ita prouide et discrete super hiis prouidebimus, mediante Dei gracia, quod nullus alius minister seu officiarius aliquam injuriam eis faciel quoquomodo, in hiis sie agentes prout in vobis fiduciam gerimus pleniorem. Yalete in eo, qui est omnium vera salus. Scri ptum Jernemuth, anno Domini millesimo CCCCm.° XVI", mensis Aprilis die duodeeima.
Vestri in omnibus, Roberlus Elys et Simon Beerde, Custumarii in villa et portu magne Jernemuth.
In dorso: Venerabiiibus, prouidis et discretis viris, Consulibus ac Proconsulibus ceterisque probis hominibus ciuitatis de Uamburgh, presentetur hec litera.
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 61, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HansischerStahlhof/6e1a873d-dd19-4a6d-8585-e839825b6f47/charter>, accessed 2025-06-10+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success