useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 204
Signature: 204

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CLXII. Schreiben des Geheimen Rathes an die hansischen Gesandten. 1585, October 3.
Source Regest: 
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 204, S. 378
 

ed.

Current repository
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 204, S. 378

    Graphics: 
    x

    Cum Regia Maiestas Serenissima, Domina nostra intellexit, quidnam inter nos, consiliarios suos ad id deputatos, et vos, oratores Anseaticos, actum sit: quia comperit id non praestari, quod ab aldermanno Styliardano mense Septembri superioris anni oblatum et promissum erat, nimirum decreia a dominis Ansealicis facta contra mercatores suos abdita iri, et una residentiam concedendam Hamburg! sub aequis et rationabilibus condilionibus: atque cum tunc temporis ex parte Maiestatis suo peteretur, ut Legati huc mitterentur sufßcienter instructi ad traclandum et super tractatibus generalibus qualiter et

    ') Adam Wakendorf kennen wir später als SecreUir des Comtoirs.

    i

    1587, Mai 22. 185

    quibus modis ea residentia concedenda esset: nunc vero a vobis oratoribus referatur decreta tantum istuc esse abrogata, et de residentia illa Hamburgensi vos non habere in mandatis, ot quicquam certi promittatur, — id quod et specialiter Maiestas sua in omnibus suis literis ad Dnos Anseaticos requi- sivit, et domini consiliarii Semper in suis decretis praefato aldermanno significaverunt, qui ante qua- drienniura snb minore sigillo civitatis Lubecensis obtulit decretorum abrogationem, quam tunc temporis potuissent admittere, si ea sola voluissent esse contenti et una cum eorum decretorum abolitione residen- tiam Hamburgensem non conjungi debere existimassent, — quoniam in hac parte per vos dominos ora- tores non satisfactum est expectationi Maiestatis suae et oblationi praefati aldermanni, iisdem significandum duxit, se propter multas causas non posse in praesenti abolere decreta in hoc regno facta, quae Anseaticos concernunt, nisi prius certior fleri possit, suis mercatoribus residentiam esse concessam sub rationalibus conditionibus, prout semper requisivit et ab aldermanno fuit promissum et oblatum. Ilaque si placuerit dominis Hanseaticis vel Hamburgensibus concedere talem residentiam, Maiestas sua pollicetur, quam pri- mum de istis certior fuerit facta, decreta hic facta abolita iri, et mercatores Anse Teutonicae resli- tutos in omnibus iis privilegiis et immunitatibus, quibus a principio regni sui gavisi sunt in civitate Lon- dinensi et in aula vulgariter vocata Blackwelhall, et alibi ement et vendent, prout ante consueverint, in custumis pannorum eadem ratio ipsorum, quae et naturalium subditorum regni. Serenitas eliam sua annuatim graliOcabitur illis de convenienti numero pannorum alborum, non obstante statuto regni in contrarium. In aliis gravaminibus, de quibus conqueri soliti sunt adversus maiorem Londinensem relevabunlur, quantum pro tempore fleri poterit. De aliis controversiis sive generalibus concernentibus tractatus communes sive speciales, deputabit commissarios, qui cum oratoribus ipsorum sufßcienter in- structi amice tractabunt, ut totum negotium ad finalem aliquam transactionem deduci possit etc. Datum in aedibus Nonsuchianis, die mensis Octobris 3., Anno Domini 1585.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.