Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 153, S. 320
Current repository:
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, Nr. 153, S. 320


Edwardus, Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie, spectabilibus et egregiis viris, Proconsulibus et Consulibus civitatis Hamburgensis, amicis nostris carissimis, salutem. Spectabties viri! Vestras literas datas ex Hamburgh, XIX0 Marcii transacli, recepimus, quibus dissuasus est locus Trajecti, in aliis literis, nostris memoratus, pro dieta celebranda, quem pulabamus convenientem et el congruum. Sed quia vestris discrecionibus consultius videlur, quod in ciuitate Hamburgensi dieta teneatur, ob causas que nobis declarate sunt, nos bonum commune nostre opinioni preponentes asseo- timus, quod in illa vestra civilate oratores parcium mutuo se inveniant. Pro nobis bonarum condici- onum viros transmittemus, qui in festo sancti Jacobi, ut optatis, ibi aderunt, si pateat viarum securilas vestra diligencia obtenta; et sie eos instruetos dimittemus, quod minime nobis imputabitur, si ex dieta illa effectus optimus non fuerit insecutus: advisantes nobilitates vestras, quando ex parte civitatum Hanse remissum animum intellexerimus, causam dabit, quod voluntas, qua nunc sumus, frigescet. Salvum conductum pro vestris ex harum nuncio recipielis, similem Uli, quem ad nos pro nostris mi- sistis. Et quia Lubicenses alium optant, transmitlimus quoque illuni deliberandum, si similem nuncio pro nostris consignent. Deus vos optimo servet statu, qui omnia potesl. Ex palacio nostro Westmo- nasterii, nostro sub sigillo, mensis Aprilis die vicesima quinta, anno regni nostri quinto.
Edwardus R.
In dorso: Spectabilibus et egregiis viris, Proconsulibus et Consulibus civitatis Hamburgensis. amicis nostris carissimis.
') Aus dem Original-Schreiben des bambargischen Archive».
1466, März 4. 127
Urkundliche Geschichte des Hansischen Stahlhofes zu London, ed. Lappenberg, 1851 (Google data) 153, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/HansischerStahlhof/07ba1950-1e24-4c8e-b367-0081054142e1/charter>, accessed 2025-07-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success