useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262
Signature: 1262
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262
A veszprémi káptalan, a pannonhalmi apátság és Pongrác s fiai közt Hagmasra s Jurenre vonatkozó cseréről bizonyságot tesz.  

orig.veszprémi káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207071
Graphics: 
x
Capitulum Vesprimiensis ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod constitutis coram nobis Marcello et Stephano filiis Pangratii pro se et fratribus suis, Iohanne videlicet et Artolpho ac pro predicto patre eorum ab una parte, fratre Laurentio decano monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie nomine et vice abbatis et monasterii supradicti ex altera, iidem Marcellus et Stephanus confessi sunt quandam terram suam hereditariam Iuren vocatam certis metis undique distinctam, sicut in privilegio domini Bele regis illustris regis Ungarie contineri vidimus, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis se dedisse seu tradidisse abbati et monasterio predicti in concambium cuiusdam terre ipsius monasterii Hagmas vocate certis metis undique distincte iure perpetuo possidendam. Et, quia prefata terra Iuren maioris quantitatis et utilitatis existit, idem abbas et monasterium in additamentum predicte terre Hagmas solverunt coram nobis decem marcas Marcello et Stephano supradictis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno gratie M° CC° sexagesimo secundo, [1262.] venerabili in Christo patre nostro Zlaudo episcopo, Favo preposito, Fabyano lectore, Paulo cantore, Ioanne custode ecclesie nostre existentibus.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.