useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262
Signature: 1262
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262
IV. Béla megerősíti Pikud asszony rendelkezését, mellyel Tamási és Péterd birtokát a pannonhalmi apátságnak adományozza.  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207072
Graphics: 
x
Bela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque rex, omnibus tam presentibus, quam futuris, litteras presentes inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod nobilis matrona domina Pikud, filia Petri, relicta Cozmach filii Gug, una cum filia sua domina Albina ad nostram accedendo presentiam, cum careret solatio liberorum, a nobis instantissime postulavit, quod licentiam sibi daremus, ut quasdam terras suas Tamasy et [Pet]erd nuncupatas, quarum unam, videlicet terram Tamasy predictus pater suus in copula matrimoniali sibi contulerat et aliam, scilicet terram Peterd, que sibi a prememorato marito suo relicta fuerat et possessa per eandem pacifice et quiete, conferre posset et donare monasterio Beati Martini de Sacro Monte Pannonie pro remedio anime sue et mariti sui memorati ac filii Simonis, qui super dicta terra Peterd miserabiliter extitit interfectus. Verum quia secundum regni nostri consuetudinem approbatam possessiones sine herede decedentium ad manus nostras de iure debent pertinere, nec ipsa matrona de dictis terris quicquam ordinare poterat, nisi ex concessione nostra, quam de huiusmodi factis quibusdam familiaribus et bene meritis facere consuevimus ex gratia speciali, nos cupientes utilitati dicti monasterii Sancti Martini regia benignitate providere ut patronus, licet collatio predictarum terrarum ad nos de iure pertinere debuisset tanquam sine herede decedentis, tamen pium propositum dicte matrone attendentes in hac parte et ipsam ad explendum seu faciendum propositum suum supradictum in collatione terrarum predictarum permittimus et etiam nos, ad quem magis collatio ipsarum terrarum consuetudine regni approbante de iure pertinebat, perpetuo contulimus monasterio supradicto sub eisdem metis et terminis, quibus ipsa matrona supradicta dinoscitur antea tenuisse. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras dedimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasii, electi Albensis ecclesie, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LX° secundo, regni autem nostri anno vicesimo octavo. [1262.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.