useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1215
Signature: 1215
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1215
1. III. Ince pápa Szent István király alapítólevelét, melyet a veszprémi püspök hitelességében megtámadott, valódinak ismeri el, s átírva megerősíti; II. András megerősítő záradéka. 2. A 49. számú oklevél 13. századi másolata.  

orig.Ince III pápa
  • Current repository
  • PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206852
Graphics: 
x
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis ... abbati et conventui Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem. Cum inter vos et venerabilem fratrem nostrum Vesprimiensem episcopum super decimis comitatus Simigiensis et rebus aliis longa coram nobis controversia verteretur, vos ad iuris vestri defensionem privilegium Sancti Stephani regis produxistis, quod idem episcopus multis modis nisus est inprobare. Sed vobis e contrario diversis racionibus resistentibus ipse tandem in sua intentione defecit. Ne igitur ipsi privilegio ulterius possit opponi vicium falsitatis, illud quod contradicto iudicio comperimus esse verum, de verbo ad verbum presenti pagine iussimus annotari. Cuius tenor talis est:||
In nomine Domini Dei summi. Stephanus superna providente clemencia Vngarorum rex. Credimus et vere scimus, si locis divino cultui mancipatis ... Tertia pars de Poson. (!)||
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre annotationis infringere vel aei (!) ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Ferentini V. Kalendas Augusti, pontificatus nostri anno octavo decimo. [1215. júl. 28.]||
Verumptamen nos A(ndreas U)ngarorum rex universorum notitie clarescere volumus, quod cum privilegium Sancti Martini coram domino papa apostolico cum sua bulla sit confirmatum, nec cum opus sit, ipsum privilegium ubique possit sive per ...fferri; propter hoc tenorem sui privilegii transcribi precipientes, in testimonium future cavillationis et dolositatis, que succedente tempore emergere posset, presentem paginam sigillo duplici fecimus roborari, (ut) deinceps tenori presenti pagine maior fides possit adhiberi.||
||
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio V(rie) abbati Sancti Martini de Pannonia salutem et apostolicam benedictionem. Constitutis in presentia nostra venerabili fratre nostro ... Vesprimiensi episcopo et te fili abbas, tu nomine monasterii tui nostro apostolatui es conquestus, quod predictus episcopus conditionales homines, qui certa eidem episcopo servitia exhibent, eximebat a prestatione integra decimarum, quare pro tuo monasterio postulans, ut iamdictus episcopus parrochianos de villa Faiz et de Gyrky a capella de Tappei et parrochianos de predio Dominici de Megh et de udvornicis regis ac de villa illorum, qui regi dant marcium, a capella de porcorum custodia non subducat: petebas, ut idem episcopus non impediat nec faciat impediri, quominus omnes, qui in Simigiensi comitatu consistunt, de omnibus, que possident, decimas integras sibi solvant, sicut plene in privilegio felicis memorie Paschalis pape ac Sancti regis Stephani continetur.||
Episcopus autem e contrario postulavit, ut decimas Simigiensis comitatus infra sue diocesis terminos consistentis, quas tu detinebas, sibi restitui faceremus, nisi aliquo speciali iure te ostenderes ipsas legitime possidere; quod si forte super eisdem decimis te privilegium aliquod tueretur, quartam fabrice deputatam ad reparandas ecclesias et decimas novalium nec non animalium sibi deberi dicebat, adiiciens, quod per te debebat, cum dictum visitat comitatum, in tuis ecclesiis procurari; capellas autem in villa subulcorum et Sancti Ladislai de Fizegteu sine auctoritate ac consensu episcopi diocesani constructas destrui postulabat; ecclesias vero de Keurisyg et de Tappei repetebat episcopus memoratus, proponens, quod ad ipsum reconciliationes penitentium et cognitiones causarum spiritualium pertinebant.||
Nos autem inspectis privilegiis ex parte tua exhibitis et auditis, que hinc inde fuere proposita coram nobis super decimis comitatus predicti, te absolvimus ab impetitione Vesprimiensis episcopi memorati inhibentes eidem episcopo, ne suos vel alienos impediat aut faciat impediri, quominus ipse decime Pannoniensi monasterio persolvantur; super quarta vero fabrice, decimatione novalium et animalium et procurationibus de utriusque partis voluntate providimus, ut pro ipsis de bonis Pannoniensis monasterii decem marce Vesprimiensi episcopo annis singulis in Kalendis Ianuarii exolvantur et super hiis ab episcopo Vesprimiensis ecclesie dictum monasterium de cetero nullatenus impetatur, ita ut idem episcopus de suis diocesanis efficacius et liberius tibi iustitiam exhibeat, cum fuerit requisitus, ratione vero provisionis huiusmodi onus reficiendi ecclesias episcopo non incumbat; in articulo vero de subductione parrochianorum episcopum absolventes te super petitione destructionis de villa subulcorum et Sancti Ladislai de Fizegteu capellarum absolvimus, ita quod antiquis ecclesiis sua iura serventur; ceterum ecclesias de Keurisyg et de Tappei quoad temporalia tibi adiudicantes iurisdicionem episcopalem in eis episcopo duximus reservandam exceptis, que in compositione predicta de quarta fabrice, decimatione novalium et animalium ac procurationibus sunt deducta; reconciliationes quoque penitentium et spiritualium causarum cognitionem episcopo adiudicavimus sepedicto, exceptis ascriptitiis monasterii memorati, existentibus in parrochiis ipsarum duarum ecclesiarum.||
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre diffinitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Anagnie V. Idus Septembris, pontificatus nostri anno octavo decimo. [1215. szept. 9.]

Comment

Másolat
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.