Charter: Zbirka najstarijih hrvatskih povelja (999-1089) HR-HDA-876-8
Signature: HR-HDA-876-8
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1071
Paška općina samostanu Sv. Mihovila na Susku daruje samostan Sv. Petra na Iloviku, s oba otoka Ilovika i sa svim pripadajućim posjedima. Material: pergamena
Condition: restaurirano
† Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo LXXI, indictione nona, tempore Cresimiri, Dalmatinorum ac Chroatorum regis, et Dragi Arbensis episcopi. Nos denique Kesensis communitas, quia deo et monasterio sancti Michaelis de Sansigo in primordio edificationis ipsius monasterii occulte et aperte offendimus et quia deus sua misericordia nos per reuelationem sancti Nycholai uisitauit, quod strages, qua deprimimur, ob it (!) super nos deuenisset comuni et consilio pro emendatione mali facti, quod fecimus, donamus nostrum monasterium sancti Petri de Neumis insullis (!) monasterio Sansicano cum suis utrisque insullis Neumis et earum pertinentiis et cum X libris ecclesie et tribus aratris bouum et duabus campanis et CCVI ouibus et XVIII iumentis ac quinquaginta vachis. Pristinum uero rogamus dari Maculino, Arbensi comiti, qui noster est. Que omnia volumus, ut dictum monasterium sancti Michaelis excepto nominato pristino habeat et iure hereditario in perpetuum possideat salua tamen iustitia Arbensis episcopatus. Ego Macolinus, Arbensis et Kisanus comes, testor et me subscribi iussi. Ego Otma (?) dono et subuolo (!) et subscribere me rogo. Ego Dobrogost hanc donationem esse volo. Ego Petric dono et volo. Ego Duimus ualastelin dono et volo. Ego Stanimir dono et uolo. Ego Burdinus dono et uolo. Ego Prelug dono et volo. Ego Subdimir dono et volo. Ego Paulus dono et volo. Ego Culiamir dono et volo. Ego Rubo.. dono et volo. Ego Bostian dono et volo. Ego Stoian dono et volo. Ego Gestima dono et volo. Ego Priuonego dono et volo. Ego Grubice dono et volo. Et omnes quotquot sumus hanc donationem volumus esse in perpetuum valituram. † Et ego Dragus, Arbensis episcopus, notate (?) interfui donationi et saluo iure nostre sedis assentio et hoc priuilegium fieri iubeo, in cuius diocesi donantes donata sunt. Ego Martinus diaconus examinator manum misi. Ego Martinuscius de Slovigna examinator iussu domini comitis Marci Michaelis et eius curie examinavi. Ego Camboninus de Rodanis de Cremona, Arbensis notarius, de mandato domini Marci Michaelis, comitis Arbensis, et curie Arbensis hoc exemplum exemplavi de quodam instrumento exempli confecti per manum Lanfranci, olim Arbensis notarii, sub anno domini MCCLXXXXI, indictione tercia, nil adens vel minuens, quod sententiam mutet, complevi, roboravi et consueto signo signavi.
Language:
Hrvatski državni arhiv, Zbirka najstarijih hrvatskih povelja (999-1089) HR-HDA-876-8, in: Monasterium.net, URL </mom/HR-HDA/MA/HR-HDA-876-8/charter>, accessed at 2024-12-10+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success