Lucius episcopus, servus servorum Dei,
venerabilibus fratribus Lugdunensi
archiepiscopo et suffraganeis ejus, et dilectis filiis abbatibus,
archidiaconis, prepositis et aliis ecclesiarum prelatis in eorum partibus
constitutis salutem et apostolicam benedictionem.
Audivimus et audientes
mirati sumus quod, cum fratribus de Fontaneto sicut aliis omnibus Cisterciensis ordinis a patribus et predecessoribus nostris
concessum sit et a nobis postmodum confirmatum ut de laboribus quos propriis
manibus aut sumptibus excolunt nemini decimas solvere teneantur, quidam ab eis
nihilominus contra indulgentiam sedis apostolicae decimas exigere et extorquere
presumunt, et sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum
perververtentes asserunt de novalibus debere intelligi ubi de laboribus est
inscriptum. Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt
interpretationem hujusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam cum
secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis quas
deduxerunt vel deducunt ad culturam quam etiam de terris cultis quas propriis
manibus vel sumptibus excolunt sint penitus absoluti, ne ullus contra eos hanc
materiam malignandi vel quomodo liber ipsos contra justitiam molestandi per
apostolica scripta vobis precipiendo mandamus quatinus omnibus qui vestrae sunt
potestatis aucthoritate nostra prohibere curetis ne a memoratis fratribus de
Fontaneto vel a fratribus aliorum
monasteriorum Cisterciensis ordinis qui in
partibus vestris consistunt de novalibus vel de aliis terris quas propriis
manibus aut sumptibus excolunt vel de nutrimentis animalium decimas presumant
quomodolibet extorquere. Nam si de novalibus voluissemus tantum intelligi, ubi
ponimus de laboribus, de novalibus poneremus sicut in privilegiis quorumdam
apponimus aliorum. Quia vero non est conveniens ut contra districta sedis
apostolicae temere veniatur quae obtinere debent inviolabilem firmitatem per
apostolica scripta vobis precipiendo mandamus ut si qui canonici, clerici,
monachi vel laici contra privilegia sedis apostolicae predictos fratres
decimarum exactione gravaverint appellatione remota laicos excommunicationis
sententia precellatis. Reliquos autem ab officio suo supendatis et tam
exommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam
satisfationem inviolabiliter observari. Ad haec presentium vobis aucthoritate
precipiendo mandamus quatinus si qui in fratres predictorum monasteriorum manus
violentas injecerint eos accensis candelis excommunicatos publice
nuntietis et faciatis ab omnibus sicut excommunicatos
districtius evitari, donec congrue satisfaciant predictis fratribus, cum
litteris diocesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui
representetur.
Datum Velletri, quarto nonas octobris.