Textual witness: A
Textual witness: B
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Hugo dux Burgundiae laudavi et concessi eclesiae Fonteneti donum et elemozinam quam ei fecit Odo de Castellione, filius scilicet Josberti de Granceyo , quidquid videlicet habebat in villa quae dicitur Naut/Nam et est de casamento meo, totum itaque casamentum sicut a me movebat libere et absolute laudavi atque concessi, ita ut praedictae ecclesiae fratres inde facere possint commodum suum quocumque modo voluerint atque valuerint laudavit hoc Odo filius meus. Horum omnium testes sunt Josbertus abbas Fonteneti , Willermus prior, Johannes cellerarius, Philippus monachus, Fredericus de Vienna , Andreas de Curtange , Robertus camerarius meus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo quinto.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. XIVr (Princes, R)
- Curtange
- Naut/Nam
- Burgundiae
- Granceyo
- Vienna
- Andreas de Curtange
- Castellione
- Fredericus de Vienna
- Hugo dux Burgundiae
- Johannes cellerarius
- Josberti de Granceyo
- Josbertus abbas Fonteneti
- Odo de Castellione, filius scilicet Josberti de Granceyo
- Odo filius meus
- Philippus monachus
- Robertus camerarius meus
- Willermus prior
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 062913, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_062913/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success