Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: a
Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Guillelmo, abbati de Fontaneto , ejusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Quae a fratribus nostris episcopis et ecclesiarum Dei rectoribus pro religiosorum quiete rationabili providentia statuta esse cognoscimus, in sua debemus stabilitate firmare ne pravorum hominum refragatio ea in posterum valeat perturbare. Compositionem itaque, quam frater noster Humbertus Eduensis episcopus inter vos et canonicos Hungiacenses de finibus Puteoli et Casseneti, de faiso Sanctae Reginae et foresta Hileranni et de Frimasio, pacis intuitu rationabiliter fecit et scripto suo firmavit, nos presentis decreti pagina confirmamus et ratam manere censemus. Si quis autem hujus nostrae confirmationis paginam sciens contra eam temere venire presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Datum Viterbi undecimo2idus Junii.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. Vv (Papes, RR) : « Bulle du pape Eugène trois, du sixiesme an de son pontificat… »
- ADCO 15 H 4, p. 432 (XXIII. 2. 1) : « en date du 2 juin 1151 est une bulle du pape Eugène III. du nom, la 6e année de son pontificat ».
Notes:
- Eduensis
- Frimasio
- Puteoli
- Viterbi
- faiso Sanctae Reginae
- foresta Hileranni
- Casseneti
- Eugenius, episcopus
- Guillelmo, abbati de Fontaneto
- Humbertus Eduensis episcopus
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 058813, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_058813/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success