Textual witness: A
Textual witness: B
Ego Galterus, Dei gratia Eduensis episcopus, universis præsentem paginam inspecturis notum facimus quod Galterus et Simon, milites de Monte Barro , vendiderunt fratribus ecclesiæ sanctæ Mariæ Fonteneti libere et absolute partem suam decimarum de Saigne , tam bladi quam vini, pro quinquaginta libris proviniensis monetæ. Quam venditionem laudavit uxor dicti Galteri nomine Emengardix et Simon filius eorum, filiæ quoque eorum, Maria et Aaliz. Et Bietrix uxor superius nominati Simonis eandem venditionem bona fide laudavit cum filiis suis Joanne et Vuillelmo et sororibus eorumdem Damnum, Maria et Emengardi. Nos vero ut majorem hæc omnia habeant firmitatem ad petitionem militum superius nominatorum, Galteri scilicet et Simonis, præsentem paginam sigillo nostro fecimus roborari. Actum anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo terciodecimo, mense decembri, apud Fontenetum.
- ADCO 15 H 1, fol. 104r (Grignon. YY)
- ADCO 15 H 2, fol. 80r (Grignon. YY). —ADCO 15 H @, p. @ (@.@.@).
- Saigne
- Eduensis
- Fontenetum
- Monte Barro
- Aaliz
- Bietrix uxor superius nominati Simonis
- Emengardi
- Galteri
- Galterus
- Galterus, Dei gratia Eduensis episcopus
- Maria
- Simon filius eorum
- Simon, milites de Monte Barro
- Simonis
- Vuillelmo
- filiis suis Joanne
- filiæ quoque eorum, Maria
- sororibus eorumdem Damnum
- uxor dicti Galteri nomine Emengardix
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 055028, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_055028/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success