Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: C
Ego Willermus, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum
facio presentibus et futuris quod Andreas dominus
Rubei Montis
in procinctu super provinciales hereticos constitutus dedit et in
perpetuam elemosinam concessit ecclesie Fonteneti pro remedio anime et antecessorum suorum per totam
terram suam usum et aasentias in bosco et in plano et in aquis piscaturas et
pasturas et in nemoribus pastiones et foagium et rameam et quicquid pastoribus
et pecoribus in eisdem locis necesse fuerint, excepto quod si eorum animalia in
pratis vel bladis dampnum fecerint sine alia emenda capitale totum restituent.
Laudavit etiam idem A. omnes elemosinas
a predecessoribus suis eidem ecclesie factas et elemosinam quam Hugo
Curebois
de quadam domo que est apud Rubeum
Montem eidem ecclesie fecit et plateam que est juxta eamdem
domum quam Guido de Anceio
predicte ecclesie dedit. Item donavit predicte ecclesie Guidonem de
Valchat
cum heredibus et omnibus tenamentis suis et promist eumdem garantire
et immunem ab omni questu et exactione.Concessit quoque eidem G. et heredibus ejus aasentiam in terra sua
sicut et jamdictis fratribus. Hec autem omnia servare et tenere juramento
interposito prefatus A. firmavit. Quod
totum ut ratum habeatur sigilli nostri auctoritate roboravimus. Actum anno
incarnati verbi
- Curebois
- Valchat
- Anceio
- Lingonensis
- Rubei Montis
- Rubeum Montem
- A.
- Andreas dominus Rubei Montis
- G.
- Guido de Anceio
- Guidonem de Valchat
- Hugo Curebois
- Willermus, Dei gratia Lingonensis episcopus
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 054773, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_054773/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success