Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: L
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Fonteneto, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones quas nobilis vir Odo dux Burgundiae ac quidam alii Eduensis diocesis apud Bernam et Pomart et locis aliis adjacentibus pietatis vobis intuitu concessisse noscuntur sicut eas juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos domui vestrae authoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, quarto idus decembris pontificatus nostri anno tercio decimo.
- Inventaire : l’analyse ‘Papes, C’ dans ADCO 15 H 1, fol. III r ne concerne pas cet acte !
- Autun
- Beaune
- Bourgogne
- Laterani
- Pommard
- Innocentius episcopus, servus servorum Dei
- Odo dux Burgundiae
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 053747, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_053747.1/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success