Textual witness: A
Textual witness: B
Ego Odo dux Burgundiae , notum facio presentibus et futuris me concessisse fratribus Fontineti unum denarium in uno quoque trossello in pedagio Castellionis recipiendum a famulo ipsorum fratrum, quousque valens quingentas et sexaginta libras provinienses habuerint, de quibus eisdem fratribus pro patre meo quingentas libras et pro me sexaginta debeo. Incipere autem debet receptio praedictorum nummorum in quindena instantis Paschae. Actum est hoc anno incarnati verbi millesimo ducentesimo tertio mense januario.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. XIVr (Princes, V)
- Burgundiae
- Castellionis
- Odo dux Burgundiae
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 051184, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_051184/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success