Textual witness: A
Textual witness: B
Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Fontaneto, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, eleemozinam quam A., miles, in bosco de Cauteriis, vobis concessit sicut eam juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro aucthoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, quarto idus martii, pontificatus nostri anno undecimo.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. Vr (Papes, GG) : « Bulle du pape Innocent trois… »
- ADCO 15 H 4, p. 433 (XXIII. 2. 7) : « … bulle du pape Innocent III … scellé d’un sceau de plomb, à lacs de soye rouge et jaune pendant ».
- Cauteriis
- Laterani
- A., miles
- Innocentius episcopus, servus servorum Dei
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 049644, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_049644/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success