Textual witness: A
Textual witness: B
Ego Gauterius, Dei gratia Lingonensis episcopus, notum facio presentibus et futuris quod Johannes, miles de Saneveto , laudavit in presentia mea vadi-[17]-atiam quam Wiardus miles de Saneveto, frater ejus, invadiaverat2 sanctimonialibus de Juliaco in agris, in pratis, in pastura tocius finagii de Saneve-[18]-to. Accepit autem idem Johannes de Saneveto a prenominatis sanctimonialibus XX. libras super suam partem jam nominate pasture, clamavitque quittos omnes catallos [19] de predicta vaderia receptos. Catallos autem in elemosinam eisdem sanctimonialibus dedit usque ad redemptionem vaderie de ipsa vaderia recipiendos. [20] Est autem summa tam prioris quam posterioris vaderie super partem hujus Johannis .LIIII. lb. Laudaverunt hec omnia Hylla, uxor jam nominati Johannis, et Dodo [21] de Floenio, de cujus casamento erant. Horum omnium testes sunt : Nantelmus abbas Castellionis, Hugo decanus de Calma, Petrus villicus Castellionis, [22] Andreas gener Boini3 prepositi Castellionis, Robertus de Bunceio. Acta sunt hec anno ab incarnatione Verbi Dei .M°. C°. LXX°. VII°.
- ADCO 15 H 1 et ADCO 15 H 2, absent
- B. : ADCO 15 H 3, p. 883 (XXXIX. 2. 2) : « scellé d’un sceau de cire jaune à queue de parchemin pendant ».
Notes:
- Langres
- Saneveto
- Gauterius, Dei gratia Lingonensis episcopus
- Johannes, miles de Saneveto
- Wiardus miles de Saneveto, frater ejus
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 016312, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_016312.2/charter>, accessed 2025-06-19+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success