Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: C
Ego Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, dilecto sibi in Christo fratri Willermo abbati Fonteneti et fratribus qui cum eo sunt salutem et paternam benedictionem. Cum ad omnes beatos pertineat justis petitionibus assensum prebere ad nos quam maxime qui episcopi nomine censemur pertinere non dubium est. Unde ego divina pietate permotus sciens terrarum vestrarum ariditatem ne singulis annis mendicare vos annonam oporteret sicut quesitis do ecclesie vestre et fratribus ibidem Deo in perpetuum servituris totam illam terram quam de honore Tullionis habebamus a Fanio et a Fraxino susum versus Saignicum. Sed quia de eadem terra maxima ex parte ut michi dictum est nonnulli nobis injuriam faciebant, omnes illos qui scienter terram istam vobis abstulerint a liminibus sancte ecclesie excommunicando sequestramus. Doni nostri testes sunt Willermus decanus, Walterius cantor, Gaufridus archidiaconus, Siguinus archidiaconus, Humbertus archidiaconus, Gerardus archidiaconus, Walterius capellanus, Roclenus archipresbiter, Ansericus, Humbertus de Sancto Saturnino , Obertus prior, Petrus de Arneto . Concedo etiam vobis quicquid de chasamento nostro adquirere poteritis. Sed et omnem decimam vestram de rebus ad vos pertientibus episcopali auctoritate concedo et hec omnia sigilli nostri impressione confirmo.
- ADCO 15 H 1, fol. @@ (@@. @)
- ADCO 15 H 2, fol. @@ (@@. @)
- ADCO 15 H 3 / 4, p. @ (@. @. @)
Notes:
- Arneto
- Eduensis
- Fanio
- Fraxino
- Saignicum
- Sancto Saturnino
- Tullionis
- Ansericus
- Gaufridus archidiaconus
- Gerardus archidiaconus
- Humbertus archidiaconus
- Humbertus de Sancto Saturnino
- Obertus prior
- Petrus de Arneto
- Roclenus archipresbiter
- Siguinus archidiaconus
- Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus
- Walterius capellanus
- Walterius cantor
- Willermo abbati Fonteneti
- Willermus decanus
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 015244, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_015244/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success