Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: C
Textual witness: D
Textual witness: E
Textual witness: b
Textual witness: b
Ego Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus, adaugeo abbatie Fonteneti de valle in qua eadem abbatia sedet supra primum donum nostrum a rupe que prius esse meta solebat usque ad locum qui dicitur « Ad molam fabri », et interdico actoritate nostra ne quis a loco illo usque ad abbatiam piscari presumat vel aliquod aliud dampnum eidem abbatie inferre. Quod si quis contra hec nisi forte ex consensu abbatis loci illius fecerit, noverit se excommunicationi illi subditum quam pridem de his et hujusmodi propter predictam abbatiam fecimus. Hujus doni laudatores et testes sunt Willermus decanus, archidiaconi Gaufridus, Siguinus, Girardus, Humbertus, Galterius precentor, Johannes succentor. Hoc donum confirmo et communio sigilli nostri actoritate ego Stephanus Dei gratia Eduensis episcopus.
- ADCO 15 H 1, fol. @@ (@@. @)
- ADCO 15 H 2, fol. @@ (@@. @)
- ADCO 15 H @, p. @ (@. @. @).
Notes:
- Ad molam fabri
- Eduensis
- Galterius precentor
- Gaufridus
- Girardus
- Humbertus
- Johannes succentor
- Siguinus
- Stephanus, Dei gratia Eduensis episcopus
- Willermus decanus
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 014731, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_014731/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success