Textual witness: A
Textual witness: B
Textual witness: a
Innocentius, episcopus, servus servorum
Dei, dilecto filio Guillelmo, abbati monasterii
Sanctae Mariae Fonteneti
ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum1. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere
monstratur auctore Deo effectu est prosequente complendum. Quocirca, dilecte in
Domino fili Guillelme abbas, tuis
rationabilibus postulationibus annuentes, monasterium ipsum, cui Deo aucthore
presides sub apostolicae Sedis tutela et protectione suscipimus et presentis
scripti patrocinio communimus. Statuentes ut quaecumque bona seu possessiones
prefatum monasterium in presentiarum juste et legitime possidet aut in futurum
concessione pontificum, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis
justis modis prestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus
et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem
monasterium temere perturbare aut ejus possessiones aufferre vel ablatas
retinere, minuere aut temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra
conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt
usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve
persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire
temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua
emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino
judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et
sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in
extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa
servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae
actionis percipiant et apud districtum judicem praemia eternae pacis inveniant.
Amen. Amen. Amen2
3
Sanctus Petrus, Sanctus Paulus. Innocentius papa secundus.
Adjuva6 nos Deus salutaris noster.
Ego7 Innocentius catholicae ecclesiae episcopus [ss]8. Datum Virgeliaci per manum Lucae scriptoris, domini Aimerici cancellarii, calendis januarii incarnationis dominicae anno millesimo centesimo trigesimo9, indictione octava10, pontificatus vero domini Innocentii papae [II]11 anno primo.
- Inventaire : ADCO 15 H 1, fol. Vv (Papes, TT) : « Bulle du pape Innocent second, du premier an de son pontificat… »
- ADCO 15 H 4, p. @@ (XXIII. 3. 6) : « Bulle du pape Innocent II … scellé d’un sceau de plomb à lacs de soye jaune pendant ».
Notes:
- Virgeliaci
- Aimerici cancellarii
- Guillelme abbas
- Guillelmo, abbati monasterii Sanctae Mariae Fonteneti
- Innocentii papae
- Innocentius catholicae ecclesiae episcopus
- Innocentius, episcopus
- Lucae scriptoris
Fontenay OCist, ed. Dominique Stutzmann Fontenay 013705, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Fontenay/Fontenay_013705/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success