Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 146, S. 233
Concambium sive permutatio praedii in Sinzing pro praedio in Horwen.
Ex Mon. Baie. XIII. 172.
In nomine sánete et individúe Trinitatis. Ego Heinricus di vina favente dementia Ratisponen. Ecclesie Epus. Ecclesia Ratispo- nensis, cui nos auetore Deo presidemus, predium habebat in villa, que dicitur Sincingen, in quo et ipsius ville Ecclesia ab antiquo con- strueta videtur, et hoc ipsum Heinricus urbis (Ratisponen.) pre- fectus in beneficio a nobis habuit: Burchardus quoque ministerialis Ratisponensis Ecclesie aliud predium habuit in villa Horuuen, po- situm in manu Dietmari de Sunichingen, qui et ipse ministerialis Ec clesie Ratisponensis fuit. Porro idem Burchardus cum esset homo Heinrici prefecti et inbeneficiatus esset ab eo cum predio in Sincin gen, adi it clementiam nostram postulans, quatinus ei ipsum Ecclesie predium suo predio supra nominato carabire beeret. Nos igitur uti- litati Ecclesie providentes misimus 7. ministeriales Ecclesie, — qui utriusque predii utilitatem estimarent. Qui utriusque predii utili- tate perspecta redierunt ad nos et juraverunt super Sanctorum re liquias, predium Burchardi utilitate preponderare; itaque Heinri cus prefectus resignavit nobis supradictum predium, quod ipse a no bis habuerat, in villa scilicet Sincingen, quiequid habebat, — et nos cum eadem integritate tradidirnus ipsum predium Burchardo
Eer Friderici advocati nostri manum, et delegavimus illud in manum lietmari de Sunichingen conservandum ipsi Burchardo, sive delegan
37 *
212
dum, quo ipse Burchardus postularet. Burchardus quoque econtra tradidit Ecclesie per manum Dietmari de Sunichingen in manúm Friderici advocati predium, quod ipse habuerat in villa supradicta Horwen, et vineam unam siiam in monte contra Ratisponam ad locum, qui dicitur Wincer cum eo jure et utilitate, quo ipse ea posséderai, et nos ipsum predium ipsamque vineam inbeneficiavimus Heinrico urbis prefecto pro eo beneficio, quod ipse nobis, ut supra memoratum est, resignavit. Hujus concambii testes sunt more Bawa- riorum per aures tracti: Friderich advocatus,, Heinrich prefectus, — Oudalrich Vicedominus, et frater ejus Sigehart de Eberspiunt et filius ejus Sigehart, — Hartuuich et frater ejus Perhtolt de Seirichingen, Sigehart de Egilolfesheim etc. Actum est in Castro Epi Stouphe anno ab incarnatione Domini nostri Ihu Xpi 1145. Indictione 111. Kalend. Aprilis.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 146, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/b545b8bd-b12f-473f-ab7d-ddaa2596600f/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success