Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 179, S. 274
Traditio praedii Pezenbach ad monasterium luperiui.
Noverit omnium Xpi fidelium presentium а�? futurorum solere üniversilas, quod quedam nobilis matrona, nomine Benedicta, quod- dam predium, quod dicitur Pezenpach per manum filii sui Al- berti de Steine tradidit ad altare sánete Marie in superiori mona sterio pro remedio anime sue et mariti sui Ulrici de Steine. H. Г. t. sunt: Ekebertus de Gebeikoven, Chunradus de Gruzzinge (Greis sing prope Geislhöring), Hawordus frater ejus, Fridericus prepositus,
^ 253
.Walchun de Oternàringe, Gebolf de Metenpach, Ortuuinus cognatuä ejus, Fridericus et i'rater suus Rudegerus, et Rudegerus de Gisûhçi nnge coguatus eorum.
. Numi CCLXXVL Circa annum Ii8i< Traditio aquae apud Ort ad Monasterium a. EmfflefamL
Pez I. c. 164.
Noverînt omnes fidèles Xpi presentes et futuri, qualiter Otto Lantgravius (de Stevening) acceptis a nobis 13. solidis partem ague ad Orte, que eum contingebat, beato Emmeramo contradidit. Po- 6tea frater ejus Fridericus acceptis 14. talentis, quicquid sui juris in aqua ipsa erat, insuper .et agrum eidem aque contiguum consensu et volúntate matris utrorumque in manus supradicti fratris Ottonie delegavit beato Emmeramo in usus fratrum perpetuo conservandum. Mortuo tandem Friderico fratre, et nepte fiha Hainrici urbis pre- fecti.*), predictus Otto Lantgravius partem neptis in aqua eadem, quam jure hereditario posséderai, cum ceteris, que supradicta sunt, preterea et aditum ad molendinum superius et inferius per terram auarn acceptis 7. talentis iterato ad altare san'cti Emmerami delegavit, H. r. t. sunt: Purchard von dem Stein, Hartwich de Vronde, Wil- lihalm de Heresinge, Gunrad de Gozboldeshube, Rudigerus de Hasila, Perhtold de Osterhoven, Eberhardus de Ura, Hainricus de Haimlichs- bach, Ulrich Holzenaer, Herman Grantpaiz, Marquart de Tiginge, Helphricus de Tiginge, Rudigerus de Lengeveit, Bernard de Ufhusen, Friderich Sibenhar, Friderich Leikast, Werinher de Gruzzelbach, W&» finhaxt de Herbrantsdorf, Albrecht der Span, Rudiger der Eschaie.
Num. CCLXXVir. 1181. Restitutio maneipiorum a Sophia de Abensberg ad Monasterium 5. Emmerami
donatorum. Pez l. c. 182.
Quedam nobilis matrona nomine Sophia de Abensperg sub «bbate Adelberto tradiderat ad saneti Emmerami altare quedam maa-
*) Civitatis Ratisboo. Burcgrafius, Crater Oltonia et Friderici prosapiae Rieten* burgensis.
254 ^
cipia, quorum nomina sunt Liucart cum liberie, Amalgis frater ejus,
Winnilint soror ejus, Heinrich, Judita ad censum 5. nummoruin, que postea filius ejus Eberhard irapetebat, dicens, absque suo consen* su et laudamine earn non potuisse uspiam delegare vel tradere. Verum interventu abbatis acccptis ab eisdem tribus et dimidío talentis delega- vit eos pro anima mains ad sanctum Emmeramum ad predictum Cen sum. Denifjue sub Peringero abbate quidam milesFratris ejus Alt mann i, nomine Udalschalcus de Wannebach irnpetere et infestare рге- dictos homines cepit et in proprietatem sibi vendicare. Ab abbate itaque compeliatus in presentía Friderici Palatini Comitis, ac cept is ab eisdem hominibus ao. solid is, eos in manus Altmanni Domini sui delega vit, et ab omni se proprietate eorundem prorsus abdicavit, quos ipse recepit et delegationem, quam mater ejus antea fecerat, fideliter exsolvit, ac perpetuo omni posteritati eorum profuturam con- firmavit. Facta sunt hec anno dominice incarnationis ll8l. sub Fri- derico imperatore, et Epo Chu none, et advocato Heinrico de Al tindorf. Testes sunt: Adelpert de Tigin, Otto frater ejus, Rudolfus de Puchusen, Herman Srirstar, Hertwic Halsepach, Gotefrid, Hart man de Tanhusen, Friderich de Niunhusen, Udalricus Holzenaer, Herman Sac, Engilpertus filius Chunradi in porta. Salman aurifex, Rudigerus de Alinpach, Hiltiprant, Wecilo calceatores, Werinhart pistor, Marquart, Chuno preco, Gnenel, Dietricus, Perthold edituL
Num, CCLXXVIII. 118a. 14. April. Ex Original!.
Litterae Confirmationis et Protections Papali» datae Monasterio Reichenbach.
Lucius Epus servus servorum dei. Dilcctîs filiis Reimbotoni abbat i monasterii see Marie in Reichenbach, quod in Ratisponen- si Epatu situm est, ejusque fratribus tarn presentibus, quam futuris regulärem Vitam professis in perpetuum. Quotiens a nobis petitur, quod religiöni et honestati convenire dinoscitur, ammo nos decet li- benti concederé et petentium desideriis congruum suffragium imper-/ tiri. Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulationibus dementer annuimus, et prefatum monasterium see Mane de Reichen bach in Ratisponensi Epatu situm, a bone memorie Diepaldo Mar- chione, et uxore sua Adelheide construetum et beato Petro oblatum, in quo divino maneipati estis obsequio, ad exemplar felicis recorda» tionis Calixti Pape, predecessors nri, sub beati Petri tutela et nra
255 ^
protectione suscipimus, et presentís scriptí privilegio communimus, imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum dei et beati Benedicti regulam in eodem monasterio instituais esse diño- acitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiiiter observetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bona idem monasterium in pre- sentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione Pon- tiíicum, largitione Regum yei Principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque Successoribus et illibata permaneant. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere présumât. Liceat quoque vobis, clericos vel laicos e seculo rugientes liberos et absolutos ad conversationem recipere, et eos absque contradictione aliqua reti ñere. Prohibemus insuper, ut müli fratrum vestrorum post factam ia eodem loco professionem fas sit, absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retiñere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ja- nuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Pro cbrismate vero, oleo san- cto, consecrationibus Ecclesiarum, ordinationibus Clericorum, qui ad sacros Ordines fuerint promovendi, sive abbate deducendo ad Sedem vel quibuslibet aliis Sacramentis Ecclcis, nullus a vobis aut sub ob tentu consuetudinis, aut quolibet alio modo quicquam audeat postu lare. Si quis autem contra hoc venire presumpserit, portionem cum Jezi se noverit habiturum, cujus factum exactione turpis muneris imi- tatur. Sepulturam preterea ipsius loci bberam esse decernimus, ut eoram devotioni et extreme Voluntati, qui se illic sepeliri delibera- verint, nisi forte excommunicafi vel inierdicti sint, nullus obsistar, salva tarnen justitia illarum Kcclesiarum, a quibus mortuorum corpo ra assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuo- rum quolibet Successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quern fratres communi consensu, vel fra trum pars Consilii sanioris secundum dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Hoc ipsum etiam de advocati con stitutione precipimus, qui tarnen advoca tus, si fratribus gravis et mo nasterio inutilis fuerit, eo amoto alium loco ejus substituendi libe- ram vobis concedimus facultatem. Decernimus ergo, ut nulli omni- 90 hominum fas sit, preiatum monasteiium temeré perturbare, aut
ejus possessïones auferre vel ablatas retiñere, minuere, seu quibus- hbet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus om- nimodis profutura, salva sedis Apostolice auctoritate, et diocesani Epi consueta justitia. Ad indicium autem hujus a Romana Eccle- eia percepte libertatis aureum unum annis singulis nobis nostrisque Successonbus persolvetis, quemadmodum a predicto Marchione Die- paldo noscitur institutum. Si qua igitur in futurum Ecclca sccuk- risve persona banc nostre Constitutionis paginam sciens, contra earn temeré yenire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum euum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui digni- ïate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniqui- 4ate cognoscat, et a sacratissimo corpore а�? sanguine dei et domini airi Ihu Xpi aliena fiat: cunctis autem �? idem loco sua jura servanti- bus sit pax domini nri Ibu Xpi, quatenus et heic fructum bone actio- »is percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis ixvf&~ jxiant, amen.
Ego Lucius Katholice Ecclesie Epis'copus;
Subscripserunt cum Papa 10, Cardinales assensum praedicto protectoría pruébenles.
Datum Velletri per manum Alberti see Romane Ecclesie presby- teri Gardinalis et Cancellarii, octava decima Kalendas Maii, Indictio- ne XV.- Incarnationis dominice anno 1182. JPontificatus vero JLucü Pape III. anno primo.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 179, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/989359bf-78ad-4390-af34-f6f182960e87/charter>, accessed 2025-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success