Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 369, S. 588
Episcopal Ratisponensis concedit, ut etiam filie Burggrafii Norimberg. in feodis Ea-
clesie Ratisbon. succédant.
Nos Heinricus dei gracia Ratisponensis Episcopus presentibus profitemur, quod spectabili viro domino Friderico Burcgravio de Nu- renberch et Johanni filio suo universa feoda, que a nobis et Ecclesia nostra Ratisponensi de jure possidere seu tenere dmoscitur, feodali decernimus titulo conferenda, aducientes premissis de gratia spéciali, quod si predicti Frid. Burcgravius et Johannes filius suus unigenitus
sine heredibus aliis rtiasculis ab hac vita décédèrent, filie predict! do- mini F rid. Burcgravii omnia feo da, que idem et filius suus a nobis et nostra tenent Ecclesia, possideant nomine sive titulo feodali, et patri suo, videlicet domino Frid. Burcgravio succédant libere in eis- dem. In cujus rei testimonium presentem litteram decrevimus nostri Sigilli munimine roborandam. Testes sunt dilectus in Xpo frater uoster Ch. de Luppurch prepositus Ecclesie Spaldensis, magister Ulric* canonicus Ratispon. dilectus fidelis nosjer Chunr. de Ernvels, Berh- toldus Capellanus, Philippus et Ortlibus Notarii nostri, et alii quam plures. Datum et actum Wienne, anno do mini 1280. V. Kalends Aprilis, indictione VIII.
Sigillum Epi adpenict. . ,
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 369, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/8f7a6be9-d78b-43de-ace5-3f2b10db1a8e/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success