Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 139, S. 225
Henricus Epus Rat. Coenobio Baumburgensi confirmât Farochiam Haberskirchen,
resuscitate ejus libértate.
Ex Mon. Boic. II. 181.
Tn nomine sánete et individué Trinitatis, He inri cus'Dei gratia Ratisponensis Ecclesie Epus tarn futuris, quam presentibus in perpe- tuum. — VVolframi ejusque filii Berngarii de Haberschirchen postula- tionem benigne suscipientes, in eadem villa basilicam ab ipsis et ab antecessoribus suis fabricatam, et ad laudem Domini nostn Ihu Xpi consecratam libertatis honore legitime condecoravimus, et prediis ac deeimis ad acentium villarum ditavimus. Rogatu autem Wolframi ejusdem Ecclesie advocati nomina earum villarum, quarum deeimis prefatam Ecclesiam ditavimus, in pagina presenti scribi et intitulari decrevimus, ut ex his videlicet nullus error, nullaque dubitatio oriri posset amplius. Sunt autem hec nomina villarum ad titUlum ejusdem Ecclesie decimas aliaque sua legitima offerenrium: Haberschircha, Wazzenbrucka,- Rezzilenstorf, Oberhalbcs, Fulbach, Bawinestorf, Gunthalmestaine, Niderrorvah, Rorbach. Monachi vero de Weszinsprunnen diu eam non canonice habentes suisque usibus mancipantes, omneni ei libertatis honorem cum ce teris suis legitirnis ademerunt, et contra Statuta Antecessorum nosrro- rum £porum, in quorum temporibus hec primum libertatis gratiam
26 *
acquisïvit, non matrem, non legitimam, sed fílíam appellaverunt! Ex nimia quoque temporum vetustate predecessor noster felicis memo- rie sanctus Wolfgangus Confessor egregius ab amita sua, que nomí nala fuit Atta, rogatus et ab ea in loco, qui dicitur Rorbach, con cambio probabili dato et equipollenti restauratione reddituum et a predicto Confessore suscepta, basilicam supra nominaiam rebus et bonoribue rationabiliter satis glorificavit, et non filiam, sed legitimam. Parochiam sua auctoritate deinceps appellari et haberi constiiuit; cujus utique vestigia nos sequentes, et que ab eo pie et juste gesta suntj^ion solventes, sed undique auctoritate nostra muñientes, pre sentís scripti paginam signáculo nostri Sigilli roboravimus et in no mine Domini nostri lhu Xpi precipimus, ut nulli omnino hominum ausu temerario liceat, eandem Ecclesiam perturbare aut aliquibus znolestiis gravare. H. г. t. sunt: Ernestus fil i us Marchionis Lui- poldi, Otto de Wolfratshusen. Hainricus de Tanna, Oulricus Vicedominus et frater ejus Sighardus, Carolus de Egelolfeshaim, Wolf- ramus et Perngarius de Haberschirchen, Hainricus de Schirlingín, Gotfridus et Wernherus clerici, et alii quam plures. Anno domi- ni Ii 38. data est h ее pagina in loco, qui dicitur Sívintpach in Idibus Novembris a Domino Heinxico Ratisponensis Ecclie Epo, quinto Pontificatus ejus anno.
Num. CCXVH. 11З8.
Brevis narratio de fundatione Coenobii S. Magni in pede pontis.
Ex Hundii Metrópoli II. 312. Edit. Rat.
Anno Salvatoris nostri incarnationis, videlicet 11З8. inchoati vero pontis Ratisponensis anno tertio Reverendus pater ac generosus vir dnus Gebhardus Comes de Ran'mg, Canonicus Ecclesiae majoris Ratisponen. praedium sive agros suos unacum suis attinentiis infra duo flumina Regen et Danubium jacentes, quos jure liaereditario sive proprietario possedit, in aedificia redafctos, quod modo am Hof dici tur in pede pontis, Ecclesiae sancti Magni tradidit, ibique Monasteriura in honorem sancti Andreae apostoli in figuram Crucis constxuxit, et ibidem Canónicos secundum regulam sancti Augustini instituit.
Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 139, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/EpiscopatusRatisbonensis/2122ff1a-dd69-4789-aefb-f75300842e72/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success