useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DV.
Signature:  DV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DV. , S. 350
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DV. , S. 350

    Graphics: 
    x

    DV.

    Ordinatio pontificis de pace inter castra terrasque Vallis lacus (Bulseni) et Urbevetanos reformanda. Reg. An. II. de Curia ep. 94. fol. 178.

    BoNiFAcrus episcopus etc. Ad perpetuam rei memoriam. Illius vices gerentes in terris, cuius vie sunt pulcre et omnes semite eius pacifice, tran- quillitatem et pacem universis christicolis labora- mus promptibus affectibus ministrare: sed illis pre- cipue, qui sunt de Civitatibus, terris et locis nobis et sancte Bomane ecclesie immediate subiectis, maxime inter eos, inter quos dissidia grandia et pericula noscuntur exorta, desiderantes, ut tales in pulcritudine pacis sedeant et quiescant.

    Sane tempore felicis recordationis Clementis pape predecessoris nostri infrascripta Castra Vallis lacus, videlicet Castra Bulseni, S. Laurentii, Cri- ptarum, Gradularum et Latere per Commune Ci- vitatis Urbevetane tenebantur de facto, et fuerant ab olim detempta, sicut cetera Castra et terre Co- mitatus et districtus Civitatis eiusdem: verum Com- munitates et homines Castrorum dictorum Vallis lacus ad cor reversi, recognoscentes se esse de dominio et demanio Bomanorum Pontificum, qui sunt pro tempore, et dicte ecclesie tempore, quo quondam Guido de Pileo erat Bector Patrimonii beati Petri in Tuscia, sub eodem Clemente se in eiusdem Bectoris manibus dicti predecessoris nostri et Bomane ecclesie nomine posuerunt, propter quod, postquam ad notitiam Communis Urbevetani pervenit, ipsum Commune fuit exinde non modicum conturbatum et super hoc querelam deposuit coram predecessore predicto, necnon subsequentibus tem- poribus coram bone memorie Nicolao papa III., Martino papa ITTL, Honorio papa TTTT. et Nicolao papa TTTT., predecessoribus nostris, ad quam per predecessores eosdem dictamque ecclesiam diversis temporibus rationabiliter est responsum, et non solum iustitia ordinata secundum iuris rigorem, sed etiam iustitia summaria, et de plano sine strepitu et figura iuditii Urbevetanis ipsis oblata extitit favorabiliter cum multa dulcedine facienda, quam viam dictum Commune nusquam voluit acceptare. Demum tempore preterite vacationis ecclesie me- morate per mortem Nicolai pp. HII. predecessoris prefati iidem Urbevetani, dei timore postposito, reverentie et fidelitatis, qua sepedicte ecclesie te- nebantur, obhti contra Castra Valhs lacus superius nominata hostihter procedentes, seu processuros se hostihter comminantes, Castra eadem occuparunt, ipsaque sibi subposuere de facto, et occupata et supposita diutius tenuerunt in nostrum et memorate ecclesie iniuriam et contemptum.

    Premissorum igitur occasione per nos, post- quam fuimus ad apicem apostohce dignitatis divina favente clementia evocati, et auctoritate coUegii Venerabihum fratrum nostrorum sancte Bomane

    ecclesie Cardinahum, de quorum numero tunc era- mus, dicte vacationis tempore, et etiam per Becto- rem dicti Patrimonii, qui tunc erat, diversi habiti sunt processus excommunicationis et interdicti, pri- vationis et confiscationis iurium et bonorum, et ahas spirituales et temporales sententias, mulctas et penas varias continentes. Tandem dictum Com- mune ac Potestas, Capitaneus, Consules et Consi- hum prefate Civitatis Urbeveteris ad cor reversi, ductique consiho saniori iuraverunt et promiserunt per eorum sindicum ad hoc speciahter constitutum nostris et ecclesie memorate alte et basse, pure, hbere, simphciter et precise parere mandatis super omnibus et singuhs excessibus, culpis, iniuriis, of- fensis, inobedienths et contumaciis quibuslibet fa- ctis et commissis, vel que apparerent seu dicerentur facti et commissi per eos et complices, adiutores, fautores et sequaces eorum contra Castra predicta, habitatores ipsorum, necnon super depopulatione, aggressione, occupatione Castrorum predictorum, terrarum atque locorum, ahcuius vel ahquorum ex eis, ac etiam super omnibus processibus, penis, mul- ctis, sentenths spiritualibus et temporalibus latis seu habitis contra Potestatem, Capitaneum, Consules, Consiliarios et Commune predictos, singulares per- sonas ipsius, ac Civitatem prefatam, Commune predictum per nos et dictum collegium, prefatum Bectorem patrimonh vel quosvis ahos auctoritate sedis apostolice seu Collegii super restitutione et assignatione facienda de Castris, locis et terris predictis et quolibet predictorum, et eadem Castra superius nominata, et arces eorum restituerunt h- bere iuxta nostrum beneplacitum et mandatum nostro nomine et ecclesie sepedicte, que pro nobis et ipsa ecclesia hodie retinentur.

    Ad hec solemnes Ambasiatores et nuntii Ci- vitatis eiusdem ad nos pluries destinati supplicarunt nobis humihter et instanter, ut attendentes provide animarum, corporum et rerum pericula ac scandala gravia, que occasione dictorum Castrorum non solum modernis temporibus, sed *et longis retroactis exorta noscuntur, et renasci possent hnposterum doloribus recidivis, tam Urbevetanis ipsis, quam incohs Vallis lacus eiusdem, paterno et pio compa- teremur affectu, ne hinc et inde partes relabantur in deteriora, quod absit, quin potius ordinaremus ahqua inter ipsas, que tranquillitatem ministrarent eisdem. Fuerat autem pro Urbevetanis ipsis nostro et predecessorum predictorum temporibus sepe pro- positum, quod dicta Castra de Urbevetana erant diocesi et fuerant ab antiquo, et iuxta Civitatum Ytahe morem, quem nos verius vocamus abusum, erant de Comitatu Civitatis predicte, eique eadem Castra subesse debere, sicut et aha Castra terre Comitatus et diocesis predictorum: quibus etiam se dicebant contra iustitiam spoliatos, diuturnitate etiam temporis, quo ipsa possederant, submissiones

    BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1296. 335

    et conventiones ac alia pretendentes ad suum pro- positum colorandum, quamvis multa proponerentur pro parte ecclesie ex adverso, per que repellebatur et confutabatur rationabiliterpropositum eorumdem, maxime dum non negabatur eis iustitie comple- mentum, sed offerebatur via iustitie, ut prennttitur, gratiosa, et quomodo ius Commune pro Romana ecclesia faciebat, altum videlicet et supremum do- minium, quod habet ecclesia in terris, que sunt infra Castrum Ceperanum et Castrum Radicofanum constitute, merum et mixtum imperium et iuris- dictio, que ecclesie competunt in eisdem, quibus nec privilegia dicte sedis, nec per consuetudinem aut prescriptionem noscitur derogatum.

    Conventiones vero, summissiones, suppositio- nes vel pacta Universitatum, Castrorum vel homi- num superius nominatorum, si que essent, non po- tuerunt predicte ecclesie preiudicium generare, di- ctisque Universitatibus seu hominibus hcuit ad verum, altum et supremum dominium ecclesie pre- dicte redire, si per violentias sive minas aut ahas iniuste discesserant ab eadem: ut illud notorium omittamus ad presens, quod dictum Commune et homines Civitatis Urbevetane supradicte omni iure, si quid in dictis Castris, Universitatibus, districtibus et territorhs, hominibus et incolis eorundem Ur- bevetanis competiit, per processus et sententias dicte sedis seu eius auctoritate factos sunt omni- no privati.

    Considerantes igitur gravia dampna multaque dispendia, que huiusmodi occasione dissidh sunt exorta, et possent inantea provenire, severitatis rigorem in huiusmodi ordinatione negotii providi- mus non servandum, sed potius dare pacem partibus nobis immediate subiectis, ut bonorum habundantia perfruantur, nec semper inter ipsas dissidia reno- ventur, et in divisione sortis huiusmodi ab Urbe- vetanorum intentu ahqua resecare, et nonnulla eis concedere, unde merito debeant contentari, supra- nominatis Castris, arcibus, territoriis et districtibus eorundem, ac ipsorum incohs in apostohce sedis demanio et donhhio reservatis, ita quod dicte sedi soh subiecti remaneant, nec ahud regimen habeant, quam hiud quod sedes ipsa duxerit prehciendum eisdem.

    Ad honorem igitur dei omnipotentis et beate Marie semper Virginis, matris eius, et beatorum apostolorum Petri et Pauh ac nostrum et Romane ecclesie sepedicte statuimus, ordinamus, mandamus, decernimus et providemus de apostohce plenitudine potestatis, et ex habundantia gratie spirituahs, quod Communi et civibus Urbevetanis inhdehtate ecclesie Romane persistentibus et perseverantibus Commu- nitates et honhnes predictorum Castrorum, scihcet Bulseni, S. Laurenth, Criptarum, Gradularum et Latere, teneantur facere pacem et guerram, exer- citum et cavalcatam, et dare ipsia Urbevetanis in-

    gressum et egressum innocuum atque hberum horis, actis et temporibus oportunis ad requisitionem dicti Communis Urbevetani contra omnes homines, Civi- tates, Castra vel loca, excepta Romana ecclesia, sine fraude et dolo ac mala hctione: et volumus, quod dicta Communitates et Castra exbanditos a Communi Urbevetano et denuntiatos ipsis non re- ceptent scienter, dummodo Urbevetani exbanditos a nobis, vel auctoritate seu mandato nostris in suis Civitate, districtu et territorio non receptent, et quod dare, facere ac imponere teneantur Communi Urbevetano datias, talhas et collectas, et alhbra- menta facere bonorum suorum, et imponere equos et in eis contribuere, eo casu tamen, quando ipsum Commune Urbevetanum imposuerit datias, talhas et collectas et equos ipsi Civitati et Urbevetanis civibus, et alhbramentum fecerit bonorum ipsorum civium Urbevetanorum pro futuris dumtaxat causis atque temporibus neque conhctis, et exegerit cum effectu, fraude et dolo prorsus exclusis: quodque singuhs annis per Romanam ecclesiam vel eius auctoritate ponatur Potestas in quohbet predictorum Castrorum, uno videhcet anno hbere unde volet, altero de Urbeveteri, modo videhcet infrascripto.

    Commune Urbevetanum nominabit nn. per- sonas, duas de nobihbus et duas de popularibus per xv. dies ante mutationem Potestatis ecclesie ipsi devotas et merito non suspectas, quarum ahqua per ipsam ecclesiam aut eius auctoritate ad huius- modi regimen assumetur. Huiusmodi autem Pote- stas seu Rector in quohbet dictorum Castrorum per dictam ecclesiam vel eius auctoritate ponendus sua regimina exercebit secundum iura et bonas consuetudines, et bona statuta facienda per incolas dictorum Castrorum, que presentibus non obsistant, que etiam per eandem ecclesiam vel eius auctoritate corrigi poterunt, approbari et reprobari, sicut vi- debitur.

    Item quod quodhbet predictorum Castroruin mittere teneatur cereum ponderis xxv. hbrarum in vigiha assumptionis beate Marie Virginis por- tandum ante ymaginem, que eadem vigiha circa sero ad maiorem Urbevetanam ecclesiam deportatur.

    Item quod quodhbet dictorum Castrorum te- neatur mittere paheum valoris vl hbrarum in die Iovis Carnisprivh assignandum Potestati Civitatis predicte nomine ipsius Communis et pro dicto Communi.

    Item quod homines Insule, que olhn Bisuntina nunc Urbana insula nuncupatur, teneantur mittere Communi Urbevetano certam quantitatem homi- num, quando ipsum Commune Urbevetanum exer- citum faciet, dum tamen ipsum exercitum contra personas et bona superius excepta non faciant.

    Item quod Commune Urbevetanum iuvet et defendat, et teneatur iuvare et defendere Commu- nia, Universitates et homines dictorum Castrormn

    336 BONIFACIUS PP. VII ANNO CHRISTI 1296.

    et Insule, et eorum territoriorum et districtuum contra omnes homines, Civitates, loca vel castra, exceptis locis et hominibus Civitatis et districtus sui, et exceptis terris omnibus Vallis lacus, et excepta Romana ecclesia.

    Item quod Universitates et homines dictorum Castrorum et Insule, et eorum territoriorum et di- strictuum libere et tute possint ire morari et redire per Civitatem et districtum, seu Comitatum Ur- bevetanum, nec gravamen aliquod in personis vel rebus suis recipiant, sed benigne et amicabihter in personis et rebus tractentur ut benivoh et amici.

    Et volumus, quod homines aliorum locorum cum grascia et sine grascia possint pacifice ac h- bere per dicta Castra et eorum territoria et distri- ctus transire ad Urbemveterem et redire, salvo mandato sedis apostohce.

    Insuper ordinamus atque precipimus, ut Com- mune et homines Civitatis Urbevetane predictis et de predictis sint contenti atque paccati, nec ultra ipsa petant ahquod vel requirant, seu sibi fieri vel dari, aut deberi proponant vel dicant a Castris et In- sula predictis, seu a Communitatibus vel universita- tibus, hominibus aut incolis eorundem, vel districtus seu territorii Castrorum ipsorum, vel in incohs seu ab incohs eorundem, et quod Commune (et cives) Urbevetani non plus habeant, petant vel requi- rant a Castris, Universitatibus, territoriis, districti- bus, hominibus vel incolis supradictis, nec plus in eis habeant aut vendicare vel petere possint, nec in lacu Bulseni, nec in insuhs constitutis in lacu, et quod predicta Castra, Universitates, territoria, districtus, homines et incole eorundem Communi Urbevetano nichil aliud dare vel facere teneantur. Per hoc autem non derogetur iuri et usui, si quod habet in dicto lacu Castrum Bisenth et Castrum Capitis Montis, quodque dictum Commune vel cives Urbevetani in ipsis Universitatibus et districtibus, hominibus et incohs eorundem nichil meri vel mixti imperii aut iurisdictionis quomodohbet sibi vendi- cent, retineant, habeant vel acquirant, vendicare, re- tinere, habere vel acquirere possint sine auctoritate speciali et expressa hcentia dicte sedis per patentes eius htteras obtinenda, et si secus fecerint, illud decernimus irritum et inane. Et absolvimus dicta Castra, Universitates, territoria, districtus, homines et incolas eorundem ab omni alio, per quod dictum Commune dicere, petere vel proponere posset, ea sibi teneri vel fore in ahquo aho obhgata, ita quod ipsa ab omni aho sint hbera et absoluta ab ipso Communi Urbevetano. Omnia insuper suprascripta et infrascripta ita demum valere volumus et habere boris firmitatem, si prefatum Commune Urbeveta- num ipsa acceptaverint et super acceptatione ipsa confectum fuerit pubhcum instrumentum, illudque mensem a die, quo huiusmodi httere ad eos per- venerint, nobis fuerit assignatum.

    Et quia parum est iura esse in Civitatibus, ordinare, decernere et statuere ahqua, nisi sint, qui eadem tueantur, decernimus, ut tam Commune et homines Urbisveteris, quam Universitates et ho- mines dictorum Castrorum, et eorum territorii et districtus per sedem predictam, aut eius auctoritate ad predicta omnia inviolabihter observanda spiri- tuahbus et temporalibus penis, quotiens opus fuerit, compellantur, que nostris temporibus proponimus a partibus observari, et hec eadem nostris succes- soribus indicamus. Si quid vero, quod absit, que- stionis vel dubh oriretur super premissis imposterum inter partes, illud declarationi et interpretationi dicte sedis faciendum, quotiens opus fuerit, reserva- mus. Nulh ergo etc. nostri statuti, ordinationis, mandati, constitutionis, provisionis, voluntatis et reservationis etc. Datum Anagnie n. Nonas Septem- bris, Pontificatus nostri anno secundo.

    DVL

    Reformatio pacis inter homines castri Aquaependentis et Urbevetanos facta. Reg. An. II. de Curia ep. 95. fol. 180.

    Bonifacius episcopus etc. Ad perpetuam rei memoriam. Ohm tempore felicis recordationis Cle- mentis pape, predecessoris nostri, Castrum Aque- pendentis Urbevetane diocesis per Commune Ci- vitatis Urbevetane tenebatur de facto, ac fuerat satis ante, sicut et cetera Castra et terre Comi- tatus et districtus Civitatis predicte, detentum. Verum Communitas sive Universitas et homines ipsius Castri Aquependentis recognoscentes se fore de dominio et demanio Romanorum Pontificum, qui sunt pro tempore, ac ecclesie Romane, tem- pore quo quondam Guido de Pileo sub eodem Clemente Patrimonii beati Petri in Tuscia erat Rector, se in eiusdem Rectoris manibus predicto- rum et predicte ecclesie nomine proposuerunt, propter quod postquam id ad notitiam predicti Communis Urbevetani pervenit, Commune ipsum fuit non modicum exinde conturbatum, ac super hoc coram predecessore predicto, necnon subse- quentibus temporibus coram nonnulhs predecesso- ribus nostris Romanis pontificibus noscitur expo- suisse querelam, ad quam per eosdem predecessores et ecclesiam diversis temporibus eis rationabihter est responsum, et non solum iustitia ordinata se- cundum iuris rigorem, sed etiam smnmarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii Urbevetanis ipsis oblata extitit favorabihter cum multa dulce- dine facienda, quam viam Commune ipsum nus- quam voluit acceptare.

    Postmodum vero tempore preterite vacationis ecclesie memorate per mortem fehcis recordationis N. pp. mi. predecessoris nostri, iidem Urbeveta- ni, dei timore postposito, reverentie ac fidelitatis, qua ipsi ecclesie tenebantur, obhti, contra pre

    BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1296. 337

    dictum Castrum Aquependentis hostiliter proceden- tes, illud obsederunt et inpugnaverunt graviter, ac undique devastarunt, ipsius Castri hominibus in personis et rebus dampnis et iniuriis multipli- citer inrogatis, in nostrum et ecclesie prefate in- iuriam et contemptum. Premissorum igitur occa- sione per nos, postquam fuimus ad officium apo- stolatus assumpti, necnon et ante, videlicet dicte vacationis tempore, auctoritate Collegii Venerabi- lium fratrum nostrorum ipsius ecclesie Cardina- lium, de quorum numero tunc eramus, ac etiam per Rectorem dicti Patrimonii, qui tunc erat, con- tra Urbevetanos ipsos diversi habiti sunt processus spirituales et temporales sententias, mulctas et penas varias continentes: sed tandem Commune predictum ac Potestas, Capitaneus, Consules et Consilium prefate Civitatis Urbevetane, ad cor re- versi ductique consilio saniori, iuraverunt et pro- miserunt per eorum syndicum ad hoc specialiter constitutum nostris, et eiusdem ecclesie alte ac basse, pure, libere, simpliciter et precise super hiis omnibus parere mandatis: solemnes quoque Ambasiatores et nuntii Civitatis eiusdem ad nos pluries destinati supplicarunt nobis humiliter et instanter, ut attendentes provide animarum cor- porumque pericula, rerum dispendia et scandala gravia, que occasione dicti Castri non solum mo- dernis, sed et longis retroactis temporibus exorta noscuntur, et renasci possent imposterum dolori- bus recidivis, tam Urbevetanis ipsis, quam incolis dicti Castri paterno et pio compateremur affectu, ne hinc et inde partes relabantur in deteriora, quod absit, quin potius ordinaremus aliqua inter ipsos, que tranquillitatem ministrarent eisdem.

    Fuerat autem pro Urbevetanis ipsis nostro et predictorum predecessorum temporibus sepe pro- positum, quod Castrum ipsum de Urbevetana erat diocesi, ac fuerat ab antiquo, et iuxta Civitatum Ytalie morem, quem nos verius vocamus abusum, erat de Comitatu Civitatis predicte, ipsique dictum Castrum subesse debere, sicut et alia Castra et terre Comitatus et diocesis predictorum, quo etiam Castro se dicebant contra iustitiam spoliatos: diu- turnitatem quoque temporis, quo illud possederant, submissiones et conventiones ac alia pretendentes ad suum propositum colorandum, quamvis multa proponerentur pro parte ecclesie exadverso, per que repellebatur et confutabatur rationabiliter proposi- tum eorundem, maxime dum non negabatur eis iustitie complementum, sed offerebatur via iustitie, ut premictitur, gratiosa, et quomodo ius commu- ne pro Romana ecclesia faciebat, altum videlicet ac supremum dominium, quod habet ecclesia in terris, que sunt infra Castrum Ceperani et Ca- strum Radicofani constitute, merum et mixtum imperium ac iurisdictio, que competunt ecclesie in eisdem, quibus nec per privilegia sedis apo-

    stolice, nec per consuetudinem aut prescriptionem noscitur derogatum. Conventiones vero, summis- siones, suppositiones vel pacta dicti Castri Aque- pendentis sive Universitatis vel hominum ipsius, si qua essent, non potuerunt predicte ecclesie pre- iudicium generare, dictisque Universitati vel homi- nibus licuit ad verum, altum et suppremum domi- nium ecclesie predicte redire, si per violentiam sive minas aut alias iniuste discesserant ab eadem, ut illud notorium omictamus ad presens, quod di- ctum Commune ac homines civitatis Urbevetane predicte omni iure, si quod in dicto Castro, Uni- versitate, hominibus, incolis, districtu et territorio eius ipsis Urbevetanis competat, per processus et sententias dicte sedis seu eius auctoritate factos sunt omnino privati.

    Considerantes itaque gravia dampna multaque dispendia, que huiusmodi occasione dissidii sunt exorta, et possent inantea provenire, severitatis rigorem in huiusmodi ordinatione negotii provi- dimus non servandum, sed potius dare pacem partibus nobis immediate subiectis, et in divisione sortis huiusmodi ab Urbevetanorum intentu ahqua resecare, ac nonnulla eis concedere, unde merito debebant contentari, eodem Castro Aquependentis, Universitate, hominibus, incolis, territorio et distri- ctu eius in apostolice sedis demanio et dominio reservatis, ita quod dicte sedi soli subiecti rema- neant, nec aliud regimen habeant, quam illud quod sedes ipsa duxerit preficiendum eisdem.

    Ad honorem igitur omnipotentis dei et beate Marie semper Virginis, matris eius, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius ac nostrum et Romane ecclesie supradicte statuimus, ordinamus, mandamus, decernimus et providemus de aposto- lice plenitudine potestatis et ex abundantia gratie specialis, quod Commune et Civibus Urbeveta- nis in fidelitate ipsius ecclesie Romane persisten- tibus et perseverantibus, Communitas seu Univer- sitas et homines prenominati Castri Aquependentis teneantur facere pacem et guerram, exercitum et cavalcatam, et dare ipsis Urbevetanis ingressum et egressum innocuum atque liberum horis, actis et temporibus oportunis ad requisitionem dicti Communis Urbevetani contra omnes homines, Ci- vitates, Castra vel loca, excepta Romana ecclesia, sine fraude, dolo et mala fictione: ac volumus, quod dicta Communitas seu Universitas eiusdem Castri Aqnependentis exbannitos a Communi Urbe- vetano et denuntiatos ab ipsis non receptent scien- ter, dummodo Urbevetani predicti exbannitos a nobis vel auctoritate seu mandato nostris in suis Civitate, districtu et territorio non receptent

    Item quod singuUs annis per Romanam ec- clesiam vel eius auctoritate ponatur Potestas seu Rector in dicto Castro Aquependentis iuxta ipsius ecclesie voluntatem: qui Potestas seu Rector in

    BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 1296.

    dicto Castro suum regimen exercebit secundum iura et bonas consuetudines, ac bona statuta fa- cienda per incolas dicti Castri, que presentibus non obsistant, queve poterunt etiam per eandem ecclesiam vel eius auctoritate corrigi, approbari et reprobari, sicut videbitur.

    Item quod dictum Castrum Aquependentis quolibet anno in die Iovis Carnisprivii teneatur mictere palleum valoris vi. librarum usualis mo- nete, assignandum Potestati Civitatis predicte no- mine Communis ipsius Civitatis et ipsius Communi.

    Item quod Commune Urbevetanum iuvet et defendat, et teneatur iuvare et defendere Commu- nitatem sive Universitatem et bomines dicti Castri, et eius territorii ac districtus contra omnes homi- nes, Civitates, Castra vel loca, exceptis locis et hominibus Civitatis et districtus sui, et excepta Eomana ecclesia.

    Item quod Communitas vel Universitas et ho- mines dicti Castri et eius territorii et districtus hbere ac tute possint ire, morari et redire per Civitatem et districtum seu Comitatum Urbeveta- num, nec gravamen ahquod in personis vel rebus suis recipiant, sed benigne ac amicabihter in per- sonis vel rebus tractentur ut benevoh et amici: et volumus, quod homines ahorum locorum cum gra- scia et sine grascia possint pacifice ac hbere per dictum Castrum et eius territorium ac districtum transire ad Urbemveterem et redire, salvo mandato apostohce sedis.

    Insuper ordinamus atque precipimus, ut Com- mune et homines Civitatis Urbevetane predictis et de predictis sint contenti atque pacati, nec ultra ipsa petant ahquid vel requirant, seu sibi fieri vel dari, aut deberi proponant vel dicant a Castro pre- dicto seu a Communitate vel Universitate, homi- nibus aut incohs eiusdem Castri vel districtus seu territorh eius, aut etiam in eisdem, et Commune Urbevetanum non plus petant, habeant vel requi- rant ab eis, neque plus in ipsis habeant aut ven- dicare vel petere possint, et quod predictum Ca- strum, Universitas, territorium, districtus, homines et incole ipsius predicto Communi Urbevetano nichil ahud dare vel facere teneantur, quodque dictum Commune vel Cives Urbevetani in ipsis Castro, Communitate vel Universitate, territorio, districtu, hominibus et incohs nichil meri vel mixti imperii aut iurisdictionis quomodohbet sibi vendi- cent, retineant, habeant vel acquirant, vendicare, retinere, habere vel acquirere possint sine aucto- ritate speciah et expressa hcentia dicte sedis, per patentes eius htteras obtinenda, et si secus fece- rint, illud decernimus irritum et inane, et absol- vimus Castrum ipsum, eiusque Universitatem, ter- ritorium et districtum, ac homines et incolas eo- rundem ab omni aho, per quod dictum Commune Urbevetanum dicere, petere vel proponere posset,

    ea sibi teneri vel fore in ahquo aho obhgata: ita quod ipsa ab omni aho sint hbera et absoluta ab ipso Communi Urbevetano, non obstantibus qui- buscumque promissionibus, recognitionibus, obh- gationibus, summissionibus sive pactis iuramento- rum, penarum seu qualibet firmitate vallatis.

    Omnia insuper suprascripta et infrascripta ita demum valere volumus et habere roboris firmita- tem, si prefatum Commune Urbevetanum accepta- verint ea, et super acceptatione ipsa confectum fuerit pubhcum instrumentum, illudque infra men- sem a die, quo huiusmodi lictere ad eos pervene- rint, nobis fuerit assignatum.

    Et quia parum est iura esse in Civitatibus, ordinare, decernere ac statuere ahqua, nisi sint, qui eadem tueantur: decernimus, ut tam Commune et homines Urbisveteris, quam Universitas et homi- nes dicti Castri Aquependentis et eius territorii et districtus per sedem predictam, aut eius auctoritate ad premissa omnia inviolabiliter observanda spi- rituahbus et temporahbus penis, quotiens opus fue- rit, compeUantur, que nostris temporibus proponi- mus facere a partibus observari, et hec eadem nostris successoribus indicamus.

    Si quid vero, quod absit, questionis vel dubii oriretur super premissis imposterum inter partes, illud declarationi et interpretationi dicte sedis fa- ciendum, quotiens opus fuerit, reservamus. Nulh ergo etc. nostrorum statuti, ordinationis, mandati, constitutionis, provisionis, voluntatis, precepti, ab- solutionis et reservationis infringere etc. Datum Anagnie xn. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.

    DVH.

    Anagninis statutum confirmatur, ne domus nobilibus alie- nigenis vendantur. Beg. An. II. ep. 195. fol. 117.

    Bonipacius episcopus etc. Dilectis fihis

    Potestati, Consiho et Communi Anagninis, salu- tem etc. Merita eximie devotionis et fidei, quibus Civitas Anagnina erga Romanam ecclesiam ma- trem suam semper claruisse dignoscitur, solhcitant mentem nostram, ut ad ea, que vestrum et ipsius Civitatis comodum et prosperam statum respitiunt, quantum cum deo possiimus, efiicax studium im- pendamus. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri pervenit, quod nonnulh Barones, Nobiles et Potentes non oriundi de Civitate predicta, sed ahenigene firmiter condixerunt domos et possessio- nes ibidem emere, ut tali pretextu ipsis ut civi- bus ad Civitatem predictam hberior pateret acces- sus, non ut eis expediat cives fieri Anagnini, sed ut in Civitate predicta magis preesse valeant quam prodesse, et ut sibi subiciant populariiun libertatem potius quam extollant: unde vos hec dihgentius attendentes dehberatione provida sta

    BONIFACIUS PP. VIII. ANNO CHRISTI 11296. 339

    tuistis, ut nullus civis vel habitator Civitatis eius- dem domum, si quam haberet, ibidem alicui Ba- roni vel nobili potentive persone non oriundo de Civitate predicta, sed extero seu interposite aut subiecte persone pro eis vendere vel donare, sive per quemcumque alium alienationis contra- ctum in eos transferre presumat, et qui contra- fecerit, mille libras denariorum Senatus Communi dicte Civitatis solvere teneatur, et nichilominus domus, quam contra statuti huiusmodi tenorem vendi seu alias alienari predicto modo contigerit, Communi confiscetur eidem eo ipso prefate Civi- tatis commodis et dominio applicanda: ita tamen, quod Potestas et Conservatores Civitatis ipsius prefatam domum sub debito prestiti iuramenti, et pena C. hbrarum eiusdem monete, quam Potestas et quihbet Conservatorum ipsorum eo ipso incur- rant, funditus diruere seu dirui facere teneantur. Nos igitur statutum huiusmodi salubre ac utile reputantes, ac per hoc illud inconcusse imposterum observari volentes, ipsum auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus et presentis scripti pa- trocinio communimus, decernentes presentibus ht- teris et sigilhs contentis in ipsis in iuditio et extra iuditium fidem plenariam adhiberi, etiam si contingat statutum ipsum nullatenus apparere. Nulh ergo etc. nostre confirmationis et constitutionis etc. Datum Anagnie nn. Kalend. Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.

    DVHL

    Eisdem, ut praedictum statutum firmiter observari faciant Reg. An. U. ep. 196. Tom. U. fol. 117.

    Bonifacius episcopus etc. Dilectis fihis... Po- testati, Consiho et Communi Anagninis, salut etc. Ad audientiam apostolatus nostri pervenit etc. duxi- mus confirmandum, decernentes nostris litteris et sigillis contentis in eis in iudicio et extra iudicium fidem plenariam adhiberi, etiam si contingeret sta- tutum ipsum nullatenus apparere. Quocirca Uni- versitati vestre sub pena mille marcarum argenti camere apostohce solvendarum per apostohca scri- pta districte precipiendo mandamus, quatenus pre- dictum statutum faciatis firmiter observari, illis, quos contra statutum ipsum venire quoquomodo contigerit, predictas penas in statuto ipso conten- tas et expressas in prefatis nostre confirmationis htteris infiigendo. Datum Anagnie iin. Kalendaa Octobris, Pontificatus nostri anno secundo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.