useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DCXXIV.
Signature:  DCXXIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCXXIV. , S. 469
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCXXIV. , S. 469

    Graphics: 
    x

    DCXXIV.

    Processus contra raptores thesauri ecclesiae Romanae tem- pore captionis Bonifacii PP. VJLLL facti revocantur. Eeg. An. VII. ep. 666. fol. 120.

    Clemens episcopus etc. Ad perpetuam rei me- moriam. Decet sanctam Romanam ecclesiam sem- per in suis actibus comitem habere clementiam, ut viscera gestans pie matris ad singulos peccantibus prompta sit parcere, lapsusque cadentium miseri- cordia superexaltante iudicium reparare.

    Sane dudum contra dilectos filios nobiles vi- ros Raynaldum, Thomam et Robertum de Supino, Petrum de Columpna dominum Olibani, Stepha- num filium eius, Nicolaum natum quondam Mathie, Adenulphum natum quondam Adenulphi Mathie, Orlandum natum quondam Raynaldi, Iordanum de Sculcula, Guidonem de Colle medio, Stepha- num et Gerardum Picaloctos, Iacobum et Nico- laum Bussa, Nicolaum Gorga, Angelum natum quondam Theobaldi, Bartholum dictum de Roma milites, Iohannem de Comite, Maximum de Trebis et fratres eius, Gualguanum et Petrum de Sculcula filios dicti Iordani de Sculcula, fratres et heredes quondam Giffredi Busse, Adinulphum Henrici et nepotes eius, Philippum natum quondam Petri

    Pauli, Berardinum Conte, Nicqlaum fratrem eius, Bartholomeum Petrum Raynaldum et Mathiam de Govibene, Iohannem de Gobbo et fratrem eius, filium quondam Andree de Babuco, Petrum Re- vere, Iacobum de Septempanibus, Guidonem fra- trem eius, Petrum, Nicolaum et Gregorium Musi- cos, Philippum Azarium, Thomam de Pileo, Trans- mundum Celani, Iacobum filium dicti Barthoh de Roma, et fratrem eius Nicolaum, et Iohannem Iu- dicis Iacobi, Iacobum et Symonem Stephani Octa- viani Penestrine et Anagnine, Signine, Ferentina- tis, Alatrine et Verulane Civitatum et diocesum, necnon ceteros cives et extrinsecos Anagninos et Alatrinos, sequaces, vassallos et valitores nobihum predictorum, et etiam contra Commune et singu- lares personas Civitatis Ferentinatis, ac ceteros alios de provincia Campanie et Maritime clericos et laicos, carissimi in Christo fihi nostri Philippi Regis Francie Hlustris devotos, de mandato nostro specialiter, et per Rectores in spirituahbus et tem- poralibus provincie supradicte, eorumque Vicarios et officiales aliosque ordinarios, necnon Potestates, Capitaneos ceterosque officiales Civitatum, Castro- rum et ahorum locorum dicte provincie, propter commotionem guerrarum, cavalcatas, insultus, pre- das, vulnera, cedes hominum, incendia et aha enor- mia, que ex guerris huiusmodi subsecuta fuerunt, necnon quoscumque ahos diversos, varios et mul- tiplices excessus et culpas, per eos post commo- tionem dictarum guerrarum communiter vel sin- gulariter perpetratos, speciahter et generahter spi- rituales et temporales habiti sunt processus, et sententie promulgate, excomunicationis, suspensio- nis et interdicti, et ahas graves penas, privationes, condempnationes, bajmimenta et mulctas pecunia- rias et personalem etiam continentes, prout in predictis processibus et sententiis plenius conti- netur.

    Nos itaque tum propter nobihum extrinseco- rum et civium predictorum, et ahorum quorum- hbet clericorum et laicorum, ceterorumque de dicta provincia eiusdem Regis devotorum, dictorum no- bilium sequacium, vassallorum et vahtorum ipso- rum contritionis animum et devotionis affectum non volentes iudicium, sed misericordiam implo- rantium, nec non eiusdem Regis obtentu, qui super hoc cum instancia nos rogavit, volentes eis- dem paterne pietatis viscera misericorditer aperire, omnes et singulos predictos processus et senten- tias, privationes, condempnationes, banna, penas et mulctas de mandato nostro speciahter vel ge- nerahter, ac per dictos Rectores, qui a tempore captionis fehcis recordationis Bonifacii pape VIH. predecessoris nostri usque ad hec tempora in dicta provincia extiterunt, seu per Vicarios et officiales ipsorum, ac ordinarios supradictos, necnon Pote- states, Capitaneos ceterosque officiales Civitatum,

    454 CLEMENS PP. V. NNO CHRISTI 1312.

    Castrorum et aliorum locorum provincie predicto- rum quocumque modo habitos, latas et promul- gatas specialiter vel generaliter contra premissos omnes et singulos, et Commune et singulares per- sonas Civitatis Ferentinatis, et quoslibet alios cle- ricos et laicos, sequaces, vassallos et valitores no- bilium et civium predictorum, ceterosque dicti Regis devotos, expressos superius vel etiam non expressos, et quaslibet alias sententias in eos et eorum quemlibet a predicto tempore prolatas ab homine vel a iure auctoritate apostolica revoca- mus, relaxamus, cassamus, irritamus et totaliter annullamus, eosque et eorum quemlibet a premis- sis et quibuslibet aliis excessibus sive culpis per eosdem et eorum quemKbet perpetratis, etiam si super eis contra ipsos vel aliquem eorum hucus- que processum forsitan non fuisset, predicta au- ctoritate absolvimus, et etiam liberamus de apo- stolice plenitudine potestatis, ita quod de cetero pro predictis vel aliquo predictorum in aliquo co- ram quocumque iudice vel Curia non valeant con- veniri.

    Ab huiusmodi autem revocatione, relaxatione, cassatione, irritatione, annullatione, absolutione et liberatione omnes illos, qui in morte quondam Bernardi de Duco Vicarii dicte provincie culpabi- les extiterunt, ad quos et ipsorum quemlibet be- neficia contenta presentibus volumus non extendi, specialiter excipiendos duximus et totaliter exclu- dendos: ac etiam illos, qui in captione dicti Bo- nifacii, dispersione et detentione Thesauri ecclesie culpabiles fuisse noscuntur, in premissis quantum ad captionem, dispersionem et retentionem The- sauri predictas tamen volumus comprehendi, sed super hiis ea servari volumus, que per nos per alias nostras litteras sunt statuta et specialiter or- dinata. Nulli ergo etc. nostrarum revocationis, re- laxationis, cassationis, irritationis, annullationis, ab- solutionis et liberationis etc. Datum Vienne xn. Kal. Maii, Pontificatus nostri anno septimo.

    .. DCXXV.

    Reformatur pax inter Anagninam ac Lonridum Fundanum et Benedictum Gaietanum palatini comites et Alatrinam communitates ac quosdam alios. Beg. An. VII. ep. 700. fol. 145.

    Clemens episcopus etc. Ad perpetuam rei me- moriam. Fructum labiorum nostrorum pacem ipsius Princeps omnipotens ineffabili pietate constituens, ad hoc fidelium gregis custodiam per dispensatio- nis mirabilis opera vigilantie nostre commisit, ut in cordibus eorundem pacis seminibus copiose diffusis, nostre ministerio servitutis incedant per illius semi- tas directis gressibus ad salutem. Dudum siquidem ante nostre promotionis auspitia ad statum aposto- lice dignitatis inter Anagninam et Alatrinam Com- munitates, et dilectos filios Nobiles viros Loffridum

    Fundanum et Benedictum Caytanum Palatini Co- mites, et demum nonnullos extrinsecos Civitatis Fe- rentinatis, qui post huiusmodi nostre promotionis auspitia eisdem Comitibus adheserunt, ex parte una, et Communitatem dicte Civitatis Ferentinatis, ac Raynaldum, Thomam et Robertum de Supino, Pe- trum de Columpna dominum Olibani, ac Nicolaum quondam Mathie et Adenulfum quondam Adenulphi Mathie, et Orlandum quondam Raynaldi, Iacobum et Nicolaum Bussa, milites Anagninos, Iohannem de Comite, Iordanum mihtem, Galganum et Pe- trum de Sculcula, Maximum de Trebis et heredes quondam Giffridi Busse, ac ceteros Anagnine et Alatrine Civitatum ac Ceperani, Anticoli et Paliani Castrorum, extrinsecos Anagnine, Signine, Ferenti- natis et Alatrine Civitatum, ac Prenestrine, Ana- gnine, Signine, Ferentinatis et Alatrine ac Veru- lane diocesum ex altera, et fratres, filios, sequaces, amicos, valitores, adiutores, concives et vassallos ipsorum hinc inde, peccatis exigentibus gravissimis, in Campanie et Maritime provinciis guerrarum di- scordiis suscitatis, et deinde multarum personarum periculis, animarum dispendiis et bonorum vasta- tionibus proh dolor! subsecutis, multi doloris in corde sensimus punctiones, et tanto avidiori con- cupivimus animo inter eos bonum pacis et con- cordie reformari, quanto tranquillitatem provin- ciarum ipsarum, que immediate nobis et ecclesie Romane subeesse noscuntur, affectione diligimus ampliori, propter quod ad reformationem pacis ipsius diversis viis exquisitis et modis, illam inter eos apostohca auctoritate, dilectis filiis nfis Fran- cisco S. Marie in Cosmedin pro eisdem Comitibus et aliis de ipsorum, ac Neapoleone S. Adriani dia- conis Cardinalibus pro dictis Raynaldo et Thoma et ahis de eorum parte volentibus et expresse con- sentientibus, in hunc modum stabihmus et etiam ordinamus, videlicet quod extrinsecis et intrinsecis utriusque partis omnia ipsorum bona extantia, ubi- cumque consistant, per Communitates, dominos et Rectores Civitatum, Castrorum et locorum, in qui- bus illa consistere dinoscuntur, quibusvis forban- nitionibus, bonorum publicationibus ac distractio- nibus occasione dictarum guerrarum factis quomo- dolibet de eisdem, nequaquam obstantibus, absque impedimento quohbet restituantur omnino, fruenda per procuratores ipsorum pacifice et quiete.

    Volumus autem, quod prefati Cardinales tem- pus, modum et formam regressus et introitus di- ctorum extrinsecorum in Civitates, Caatra et loca predicta ordinent pro utriusque partis securitate, sicut eis videbitur expedire. Quod si forte aliquis vel aliqui de provinchs supradictis, cuiuscumque conditionis existant, in presenti pace nollent in- cludi, Communitates Civitatum et Castrorum pre- dictorum, ac Nobiles supradicti nullum eis presta- bunt auxihum vel favorem publice vel occulte, nec

    CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1312. 455

    permittent eos, qui brigam vel guerram facerent, aut facere machinarentur directe vel indirecte con- tra quosvis de contentis in pace huiusmodi aut familias eorum, in dictis Civitatibus seu Castris vel eorum quolibet, aut in aliquo Castro seu loco No- bilium predictorum et districtibus eorumdem ali- quatenus commorari.

    Mandamus etiam, quod omnia dampna dicta- rum occasione guerrarum in Castrorum ac domo- rum ruinis, animalium predis, ac devastationibus agrorum et etiam vinearum hinc inde inter partes easdem illata, per Syndicos Civitatum et Castro- rum ipsorum ad hoc sufficiens mandatum haben- tes, et Nobiles memoratos totaliter remittantur; quodque omnes homines dictorum Civitatum et Castrorum hostiatim servare pacem predictam, et infringentibus illam nullum impendere auxilium vel favorem publice vel occulte prestent supra sancta dei evangelia corporaliter iuramentum.

    Que omnia, ut superius exprimuntur, per Com- munitates et Nobiles supradictos infra duorum mensium spatium, postquam huiusmodi littere no- stre ad dictas Campanie et Maritime partes per- venerint, in effectum operis deducantur, et nichi- lominus infra mensem post reditum Raynaldi et Thome predictorum ad partes easdem innoventur iterum cum eisdem, ac Comites, Nobiles, fratres, filii, sequaces, amici, concives, valitores, adiutores et vassalli predicti simile iuramentum prestent predicta omnia et singula, in quantum eos contin- gunt, inviolabiliter observare.

    Illos preterea intelligi volumus in hac parte utriusque partis fore sequaces, quorum nomina Neapoleo Cardinalis, vel Raynaldus et Thomas de Supino prefati pro ipsorum, ac Franciscus Cardi- nalis vel Loffridus ac Benedictus Comites antedi- cti pro eorum parte sub sigillis ipsorum, et in forma publica duxerint exprimenda: pacem insu- per antedictam et omnia et singula, que superius exprimuntur, per Communitates et Comites, No- biles, fratres, filios, sequaces, amicos, concives, va- litores, adiutores et vassallos predictos sub exco- municationis, quam [in] singulos de Communitatibus ipsis et alios supradictos et eorum quoslibet, ac interdicti et privationis omnium privilegiorum, que Communitates ipse ab eadem Romana ecclesia obtinere noscuntur, et sex mihum marcharum ar- genti penis, quas contrafacientes incurrere volu- mus ipso facto, mandamus inviolabiliter observari: que quidem pena dictarum sex milium marcha- rum totiens committatur et exigi possit, quo- tiens contrafactum fuerit in premissis, nichilomi- nus pace ipsa quoad ceteros alios in suo robore duratura; decernentes ex nunc auctoritate predi- cta, quod pena prefata pro tertia parte eidem Ro- mane ecclesie, et pro alia tertia Carissimo in Chri- sto filio nostro Roberto Regi Sicilie Hlustri, et

    dilecto filio Nobili viro Philippo Principi Taren- tino, Germano suo, quos conservatores pacis eius- dem auctoritate predicta duximus per ahas nostras htteras deputandos, ac pro residua tertia parte parti lese integraliter apphcetur, omnemque defe- ctum, qui posset intervenire quomodolibet in pre- missis, supplentes ex certa scientia de apostohce plenitudine potestatis. Nulh etc. nostre stabihtionis, ordinationis, voluntatis, mandati, constitutionis et suppletionis etc. Datum Vienne xn. Kal. Maii, Pontificatus nostri anno septimo.

    In e. m. Dilectis filiis...in spirituahbus Vica- rio et... in temporalibus Campanie Maritimeque Rectori presentibus et futuris, et Roberto Regi Sicihe ac Philippo Principi Tarentino.

    DCXXVL

    Henricus VII. Imp. post diadematis Imperialis susceptionem omnia privilegia de regalibus B. Petri etc. de novo confirmat. Ex originali cum bulla aurea pendenti.

    Sanctissimo in Christo patri et dno suo dno Clementi Sacrosancte Romane ac Universahs ec- clesie Summo Pontifici, Henricus divina favente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, cum reverentia debita pedum oscula beatorum. Dudum antequam susceperimus Imperii Dyadema, in humilitatis spiritu, que virtutum comprobatur origo, sicut sancte matris ecclesie fihus nostre de- votionis ac fidei zelum vobis et ipsi ecclesie fer- venti desiderio ostendere cupientes, reverenter in manibus discreti viri Iohannis de Molans Scolastici Tullensis, Capellani vestri, de mandato per vos ei facto, vestro, ecclesie predicte et Sedis Apostohce nomine recipientis, sacrosanctis evangeliis corpo- raliter per nos tactis, prestitimus iuramentum, quod tenor litterarum nostrarum super hoc confectarum nostro Regio pendenti munitarum Sigillo continet seriose, promittentes nosque firmiter obligantes cum omni efficacia et effectu, quod post Imperiahs dyadematis a nobis coronationem susceptam omnia in iuramento et htteris contenta predictis ratifica- remus, confirmaremus, recognosceremus, faceremus, servaremus atque iuraremus, et de hiis omnibus infra octo dies post coronationem huiusmodi ad perpetuam rei memoriam, ac vestram et successorum vestrorum et ecclesie ac Sedis predictbrum secu- ritatem atque cautelam vobis patentes quadruph- catas, Imperialis maiestatis Typario communitas, concederemus htteras, huiusmodi litterarum seriem continentes, que talis est.

    Sanctissimo in Christo patri et domino suo, domino Clementi Sacrosancte Romane ac Univer- salis ecclcsie Summo Pontifici, Henricus dei gratia Romanorum Rex semper augustus etc. ut supra pag. 433 et 439. usque in finem.

    Tanto itaque ferventius ad sanctitatem vestram, sanctam Romanam ecclesiam et Apostolicam Sedem

    456 CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1812.

    zelo fidei et devotionis accensi, quanto sumus am- plius per susceptionem Imperialis dyadematis di- vine gratie munere sublimati, omnia in iuramento et litteris contenta predictis ratificamus, confirma- mus, recognoscimus et ea servabimus et servari fa- ciemus, ac predicta omnia et singula inviolabiliter observare et observari facere, et nullo unquam tempore contravenire de novo iuramus ad sacro- sancta dei evangelia, corporaliter tacto libro, in manibus Venerabilium dominorum miseratione di- vina Arnaldi Sabinensis, apostolice sedis Legati, et fratris Nicolai Ostiensis et Velletrensis Episco- porum, nomine Romane ecclesie, sedis apostolice ac vestro et de mandato vestro specialiter reci- pientium, de qua receptione tam per nf as presentes quam ipsorum recipientium litteras plene constat: et ad predictorum omnium perpetuam rei memo- riam, et sancte Romane ecclesie ac sedis apostolice et Romanorum Pontificum securitatem atque cau- telam presentes litteras quadrupficatas, tenore pre- dictarum litterarum nf arum in eis inserto, Imperialis Maiestatis Typario communitas iuxta promissionem et obligationem nostras predictas Sanctitati vestre concessimus, et eas per eosdem Venerabiles dominos Sabinensem et Ostiensem Episcopos duximus trans- mittendas. Dat. Rome apud Sanctam Sabinam n. Nonas Iulii, anno domini Millesimo trecentesimo duodecimo, Regni nostri Anno Quarto, Imperii vero nostri Anno Primo.

    Dcxxvn.

    Confertur postumo masculo nascituro ex Petrucia uxore Nicolai de Vico molendinum de Vallerano Praenestinae dioecesis. Eeg. An. VII. ep. 957. fol. 202.

    Clemens episcopus etc. Ad futuram rei me- moriam. Dudum volentes quondam Nicolao Angeli de Vico Alatrine diocesis, magistro hostiario et familiari nostro, dum adhuc viveret, gratiam face- re specialem, ei molendinum de Vallerano situm in territorio Castri de Pafiano Penestrine diocesis, ad nos et Romanam ecclesiam pertinens pleno iure, per nostras certi tenoris fitteras gratiose con- cessimus per eum, quoad viveret, retinendum. Cum autem idem Nicolaus viam sit universe carnis in- gressus, et per eius obitum sit prefatum molendi- num ad nos et predictam ecclesiam legitime de- volutum, et dilecta in Christo fifia Petrucia reficta predicti Nicolai vidua ex eodem Nicolao pregnans remansisse dicatur: Nos intendentes in mascufinam prolem prefatorum Nicolai et uxoris eiusdem Ni- colai consideratione huiusmodi gratiam prorogare, Venerabifis fratris nostri Iacobi Episcopi Nolani fratris eiusdem Nicolai, nobis super hoc humiliter Buppficantis precibus incfinati, postumo mascu- lo, si quis iam natus sit vel nascetur ex huius- modi pregnatione predicte Petrucie, predictum mo- lendinum presentium auctoritate concedimus de

    gratia speciali, per eum, quoad vixerit, retinendum, decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate contin- geret attemptari, Non obstantibus quibuscumque consuetudinibus, privilegiis et litteris apostolicis, generalibus vel speciahbus, quorumcumque teno- rum existant, per que presentibus non expressa vel totaiiter non inserta effectus earum impediri valeat vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus habenda sit in nostris fitteris mentio speciafis. Nulli ergo etc. concessionis et constitu- tionis etc. Datum in Prioratu de Grrausello prope Malausanam Vasionensis diocesis m. Idus Iufii, Pontificatus nostri anno septimo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.