Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCCXLVHI. , S. 590
DCCXLVHI.
Bertrando cardinali legato, ut Faventinos ad castra quae- dam Bandino et Theobaldo Ursinis, quibus eos spolia- verant, restituenda compellat. Reg. An. XIV. Par. III. Com. ep. 3345.
Iohannes episcopus etc. Venerabili fratri Ber- trando Episcopo Ostiensi, apostoKce sedis Legato, salutem etc. Oblata nobis dilectorum filiorum No- bilium virorum Bandini et Theobaldi fratrum, nato- rum dilecti filii Nobilis viri Francisci de filiis Ursi de Urbe militis, petitio continebat, quod licet Be- lelari, Gattarie, Montisveteris, Montis Romani et Pepulanum Castra Faventine diocesis, et nonnulla alia possessiones et bona consistentia in Valle de Alamone dicte diocesis ad eosdem Bandinum et Theobaldum ex successione materna de iure per- tinerent, et pertinere noscantur, tamen dilecti filii Commune Civitatis Faventine eosdem fratres Ca- stris, possessionibus et bonis prefatis temeritate propria per violentiam spoliarunt, et quod eisdem fratribus sic existentibus spoliatis prefati Commu- ne cum dicto Francisco habuere tractatum, ut Ca- stra, possessiones et bona huiusmodi venderentur eisdem, quodque dicti Bandinus et Theobaldus vi- dentes, quod propter potentiam dictorum Commu- nis nec Castra, nec alia supradicta recuperare po- terant, nec percipere aliquid ex eisdem, dicta Castra, possessiones et bona eisdem Communi pro tribus milibus et quingentis florenis auri, quamquam in decuplo magis tunc valerent et valeant, dictusque Theobaldus tunc temporis infra annos pubertatis constitutus existeret, vendiderunt: quare Bandinus et Theobaldus prefati nobis humiliter supplicarunt, ut cum huiusmodi venditio ex causis premissis de iure aliquatenus non subsistat, dictaque Castra, possessiones et bona ad manus tuas, ut asserunt,
pervenisse noscantur, tibi committere et mandare per nostras litteras curaremus, ut si de spoliatione huiusmodi tibi constaret, predictis fratribus ad cor- poralem possessionem dictorum castrorum, posses- sionum et bonorum primitus restitutis, audires post- modum, si quid inter eos existeret questionis. De tua igitur circumspectione plenam in hiis et aliis in domino fiduciam obtinentes, fraternitati tue per apostolica scripta committimus et mandamus, qua- tenus vocatis, qui fuerint evocandi, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii eisdem fra- tribus super predictis omnibus et singulis facias au- ctoritate nostra iustitie complementum, Contradi- ctores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas ve- ritati testimonium perhibere, Non obstante, si eisdem Communi vel quibusvis aliis communiter vel divi- sim a sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentio- nem. Datum Avinione Idibus Aprilis, Pontificatus nostri anno quartodecimo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) DCCXLVHI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/9fb80297-5ad1-4193-9bda-67aecc75d9ab/charter>, accessed at 2024-10-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success