useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DCVIII.
Signature:  DCVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13101007, Florencie
Robertus rex Siciliae grates reddit pontifici de rectoria provinciae Romanidolae et comiktatus Brictinorii sibi commissa, inserto pontificis diplomate.
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCVIII. , S. 451
 




    ed.
    Current repository
    Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCVIII. , S. 451

      Graphics: 
      x

      DCVIII.

      Robertus rex Siciliae grates reddit pontifici de rectoria provinciae Romandiolae et comitatus Brictinorii sibi commissa, inserto pontificis diplomate. Ex originali.

      Sanctissimo in Christo patri et clementissimo domino suo, domino Clementi divina providentia Sacrosancte Romane ac Universalis ecclesie Summo Pontifici, Robertus dei gratia Rex Ierusalem et Si- cilie, Ducatus Apulie et Principatus Capue, Pro- vincie et Forcalquerii ac Pedimontis Comes, cum omni reverentia et honore devota pedum oscula beatorum. Facit caritas vestri pii patris et domini, ut plura virtutis et gratie de me devoto filio yma- ginarie sentiat, quam ipsa rei veritas per essentiam comprehendatur: sed sine nodo dubii tenere potest vestra sincera credulitas, quod beneficia tanti pa- tris debita gratitudine recognoscens, sicut devotionis filius et reverencie specialis alumpnus affectibus vestris interne placere desidero, et iussionibus cum exacta deliberatione propositi obtemperare dispono, in ea mentis preparatione consistens, ut iuxta pos- sibilitatis modum concessum a domino reverenter exequatur filius, quod confidenter precepit pater almus. Sane per honorabilem et religiosum virum fratrem Arnaldum Abbatem Tudellensem nuper vestras amabiles recepi htteras tenoris et conti- nentie subsequentis.

      Clemens epus servus servorum dei, Carissimo in Christo filio Roberto Regi Sicihe illustri, in temporalibus provincie Romaniole et Comitatus Britonorii et pertinentiarum ipsorum Rectori, Sa- lutem et apost. bened. Ingens tua serenitas et Re- gahs subhmitas, experta probitas et probata fidehtas, quam tu et progenitores tui ad Romanam semper ecclesiam habuistis, nobis prebent fiduciam, ut que per nos tue solhcitudini committuntur, discrete tractentur, agantur utihter et laudabihter prospe-

      rentur. Summo itaque desiderio affectantes perso- nam tuam, quantum cum deo possumns, honorare, quodque status terrarum , in quibus Romana ec- clesia obtinet principatum, preservetur a noxiis et ad salutaria dirigatur, attenti sumus et vigiles ac propensius in intimis excitamur, ut ad provincie Romaniole, Comitatus Britonorii et pertinentiarum illorum, que Sedis apostohce iuris et proprietatis existunt, regimen eam deputemus personam, que se in illis ferventem exerceat, operosam exhibeat et prebeat efficacem, per quam fidehbus in ilBs degentibus opulentia pacis arrideat, faveat votiva tranquilhtas, et reddatur iusticie plenitudo. Le- vantes igitur in circuitu oculos cordis nostri, eos ad te velut ipsius ecclesie fihum predilectum diri- gimus, et Rectoriam provincie et comitatus predi- ctorum, et pertinentiarum etiam eorumdem in tem- poralibus apostolica tibi auctoritate usque ad be- neplacitum apostohce sedis committimus, per te vel ahum, quem ad hoc tuum Vicarium deputare curaveris, et per deputatos ab illo eciam exercendam, disponendi, ordinandi, statuendi, precipiendi, cor- rigendi, puniendi, diffiniendi, exequendi et faciendi in provincia, comitatu et pertinenths supradictis, quicquid honori Romane ecclesie ac prospero statui fidehum predictorum expedire cognoveris, contra- dictores quoque ac rebelles districtione, qua con- venit, compescendi tibi concedimus potestatem, tibi ac Vicario supradicto, ac ilh seu iUis, quem vel quos ad huiusmodi regimen exercendum dictus Vicarius deputabit, et quibushbet tuis et ipsius Vicarii vel alterius, seu aliorum deputandorum hu- iusmodi officialibus in provincia et comitatu me- moratis, genere ahenationis cuiushbet bonorum, iurium, iurisdictionum et honorum quorumhbet, que in dictis provincia et comitatu eadem Romana ecclesia obtinere dinoscitur, quam exnunc, si secus actum fuerit, decernimus irritam et inanem, penitus interdicto. Quocirca magnificentiam Regiam requi- mus et hortamur attente, per apostolica tibi scripta nichilominus iniungentes, quatenus onus regiminis provincie et comitatus predictorum prompte ac devote suscipiens, sic illud provide gerere studeas, quod exinde premium consequaris a domino, ac nostram et prefate sedis gratiam possis uberiua promereri. Nos enim processus et sententias sive penas, quas propter hoc temporaliter per te vel eundem Vicarium, vel per alios a te vel ipso Vicario deputatos fieri, proferri ac statui rite contigerit in rebelles, ratos habebimus et faciemus, auctore do- mino, usque ad satisfactionem condignam inviola- biliter observari. Fructus preterea, redditus et pro- ventus de Rectoria, provincia et comitatu predictis, eorumque pertinentiis et iuribus quibuscunque hu- iusmodi tui regiminis tempore proventuros, quos pro supportandis eorumdem expensis et oneribus tibi auctoritate apostohca concedimus, apud te vo

      55«

      436 CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1310.

      lumus remanere, et per te de illis disponi, prout tue fuerit voluntatis. Volumus insuper, quod Recto- riam, provinciam et comitatum predictos cum per- tinentiis memoratis, quandocumque a nobis requisi- tus extiteris, iuxta mandatum nostrum dimittere sine difficultate qualibet exceptionis, contradiccionis et repeticionis cuiuslibet onere tenearis, nec post sex mensium spacium a creatione Successoris nostri Romani Pontificis computandorum absque eius spe- ciali commissione et mandato de dictis Rectoria, provincia et comitatu eorumque pertinentiis, seu regimine te aliquatenus per te vel per alium intro- mittas. De quibus complendis prestes corporaliter ad sancta dei evangelia iuramentum. Super cuius iuramenti prestatione tuas nobis patentes duplicatas litteras harum seriem continentes confici, et exbiberi per latorem presentium facias tua bulla aurea ro- boratas. A commissione autem predicta per nos tibi facta Bononiensem et Ferrariensem civitates, earum comitatus, pertinentias et districtus, eorumque personas, que sub gubernatione nostri immediati regiminis retinemus, de quibus te intromittere ne- queas, prorsus excludimus, nec ipsos volumus in commissione buiusmodi aliquatenus comprebendi. Datum in Prioratu de Grausello prope Malausanam Vasionensis diocesis quartodecimo Kal. Septembris, Pontificatus nostri anno quinto.

      Visis igitur prefatis litteris et perlectis, et hiis, que continebantur in illis, in examine recte consi- derationis adductis, quia SicuH belli preteriti longa difnisaque discrimina multifariam exhauserunt era- rium Regium, et vires patrimonii minuerunt, assum- ptionem dicti regiminis meis sumptibus et laboribus imparem, nec regionis quahtas, nec agendorum imminentia suadebat, sed pensato vestre sinceritatis affectu, qui ad mei status et honoris augmentum ferventer aspirat, quodque servitia sancte matris ecclesie probabihter et modeste declinare nequeo, quin potius illa teneor patenter assumere, et cum efficacia virium totis studhs promovere, iactans meum cogitatum in domino, et in spe ac fiducia vestri presidh paternahs Rectoriam ipsam ad ho- norem vestrum et eiusdem ecclesie cum devotione suscepi, Predicta omnia et singula in prescriptis htteris vestris contenta expresse ratificans et ac- ceptans, ac de observandis eisdem iuxta formam et modum per dictarum htterarum seriem traditos in manu Venerabihs patris domini Arnaldi dei gratia sancte Marie in Porticu diaconi Cardinahs, Apostolice Sedis Legati, dicto Abbate Tudellense presente et ahis de meo consilio, corporale ad sancta dei evangelia prestiti iuramentum. In cuius rei testimonium presentes htteras duphcatas iussi fieri et aurea buUa mee maiestatis impressa typario communiri. Datum Florencie per Bartholomeum de Capua mihtem, Logothetam et Prothonotarium Regni Sicilie, Anno diii Millesimo trecentesimo de-

      cimo, die septimo Octobris, None Indictionis, Re- gnorum meorum Anno Secundo.

      Places
      • Florencie
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.