useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DCCXXI.
Signature:  DCCXXI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCCXXI. , S. 559
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCCXXI. , S. 559

    Graphics: 
    x

    DCCXXI.

    Narnienses per syndicos Avenionem missos a pontifice de excessibus commissis veniam petunt. Ex Reg. Curiae patrimonii B. Petri in Tuscia fol. 29.

    In nomine domini amen. Anno eiusdem nati- vitatis M.CCC.XXVU. tempore sanctissimi patris et dni dni Iohannis pp. XXII. mensis Maii die quarta in- trante, Indictione decima, convocato et congregato Consilio generali speciali Communis et populi Ci- vitatis Narnie, in palatio Communis ipsius Civita- tis, ad sonum campane et vocem preconis, ut moris est, de mandato et auctoritate magnifici et potentis militis dni Andree diii Ursi de filiis Ursi, honora- bilis Potestatis dicte Civitatis, idem Potestas cum auctoritate, presentia et consensu atque decreto ipsius Consilii, et ipsum Consilium totum cum au- ctoritate, presentia, consensu ac decreto ipsius Po

    544 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327.

    testatis, ipsorum nemine discordante, unanimiter et concorditer fecerunt, constituerunt, creaverunt et ordinaverunt dominum Bartolum de Alvenino et dominum Covatum Somaroni, nobiles et caros Ci- ves dicte Civitatis, et quemlibet ipsorum in soli- dum et per se, presentes et suscipientes, eorum et dicti Communis et populi syndicos, actores, facto- res et nuntios speciales, ad representandum se co- ram sanctissimo patre et dfio, diio summo Ponti- fice, et ad parendum mandatis ipsius libere, et se ipsos in ipsius manibus dumtaxat libere ponendos; necnon ad submictendum se ipsos et Communita- tem Civitatis predicte ordinationi et dispositioni ipsius dfii Iohannis patris sanctissimi, summi Pon- tificis, dumtaxat prout voluerit et sibi placuerit pro sue libito voluntatis; et ad iurandum fidelitatem et obedientiam sacrosancte Romane Ecclesie et dfio nostro predicto, et ad promictendum, quod dicti Commune et homines satisfacient de excessibus per eos perpetratis a temporibus retroactis, nccnon et de debitis, in quibus tenentur Romane Ecclesie, prout prefato domino placuerit et sibi visum fuerit expedire, et prout dictus dominus noster duxerit ordinandum, Promittentes ratum, gratum et firmum habituros, quicquid per dictos syndicos et quemlibet eorum in predictis et singulis, et circa premissa et quolibet premissorum actum, gestum et procu- ratum fuerit, sub obligatione omnium bonorum dicti Communis.

    Actum in palatio Communis dicte Civitatis^ presentibus hiis testibus, scil. dfio Andrea de Mar- ginata, dfio Egidio Gentilis, dfio Clerico dfii Car- duli, Gentile dfii Nicolai, Lono dfii Massei, Iohanne Scotto de S. Vito, huius rei rogati sunt testes.

    Et ego Petrus Andree Iacobi de Civitate Nar- nie, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius et no- tarius constitutus, et nunc Cancellarius dicti Com- munis, predictis omnibus interfui, rogatus scribere scripsi et publicavi.

    Dccxm

    Rectori Marchiae Anconitanae, ut quosdam de Burgo S. Sepulchri, qui vendiderant, emerant et extraxerant ligna- mina de Fontanellae et Trabariae alpibus ad basilicam S. Petri spectantibus, a censuris absolvat. Reg. An. XI. Par. II. Com. ep. 1840. foL 334.

    Iohannes episcqpus etc. Venerabili fratri Ame- lio Episcopo Castrensi, Marchie Anconitane Recto- ri, sal. etc. Significarunt nobis dilecti filii Commune Burgi S. Sepulcri Civitatis Castelle diocesis, quod nonnulli tam de Communi, quam de diocesi supra- dictis incidendo arbores, ac emendo et extrahendo hgnamina de Fontanelle et Trabarie alpibus ad Basilicam Principis apostolorum de Urbe ac Ro- manam ecclesiam immediate spectantibus, ac super premissis dantes consihum, auxihum vel favorem, excommunicationis sententias per nos ac Romanos

    Pontifices predecessores nostros in incisores, em- ptores et extractores huiusmodi, ac predictos ahos promulgatas incurrisse noscuntur: quare nobis ii- dem Commune humiliter supphcarunt, ut providere predictis, qui huiusmodi sententias, ut predicitur, incurrerunt, super hoc de oportune absolutionis beneficio dignaremur. Nos igitur eorum animarum saluti paterna sollicitudine in hac parte consulere intendentes, fraternitati tue presentium auctoritate committimus et mandamus, quatenus omnes et sin- gulos supradictos tam vivos quam mortuos, qui huiusmodi excommunicationis sententias propter premissa vel premissorum aliquod, ut premittitur, incurrerunt, dummodo viventes huiusmodi a pre- dictis sententiis petierint humiliter se absolvi, et in mortuis antedictis signa contritionis et penitencie apparuerint ante mortem, prius tamen per eosdem viventes, et eorum singulos ac dictorum defuncto- rum heredes super premissis iuxta delinquentis ex- cessum, dilecto filio Thesaurario nostro in prefata Marchia congrua satisfactione impensa, ab huius- modi excommunicationis sententiis iuxta formam ecclesie auctoritate nostra absolvas, iniungens eis penitentiam salutarem, et alia, que de iure fuerint iniungenda. Datum Avinione mi. Kalendas Iunii, Pontificatus nostri anno undecimo.

    Dccxxm.

    Hominibus Cinguli compositiones quaedam et concordiae inter ipsos et rectorem Marchiae Anconitanae factae, inser- tis compositionum instrumentis, confirmantur. Reg. An. XI. Par. I. de Cur. ep. 36. fol. 10.

    Iohannes episcopus etc. Dilectis filiis ... Pote- stati, Prioribus Popuh, Consilio et Communi, ac singularibus personis Terre Cinguli diocesis ec- clesie Auximane, olim Cathedralis, ecclesie Roma- ne fidelibus, salutem etc. Hiis, que recte geruntur et provide, libenter adicimus apostolici muniminis firmitatem, ut firma et ilhbata persistant, cum no- stro fuerint presidio communita.

    Nuper siquidem dilectus fihus Matheus Com- pagniti de Cingulo, vester procurator et Syndicus, habens a vobis ad omnia infrascripta peragenda et complenda plenam et liberam potestatem, in nostra presentia constitutus, vestro procuratorio et Syndicario nomine subiectionem, obedientiam et reverentiam non solum de novo, sed ab antiquo per vos ecclesie Romane matri et domine vestre debitas, et a vobis seu Syndico vestro dilecto fi- ho Amelio Abbati monasterii sancti Saturnini Tho- losani, Capellano nostro, Marchie Anconitane Re- ctori, infra quam terra Cinguli ad nos et ecclesiam predictam pertinens consistere dinoscitur, nostro et eiusdem Romane ecclesie nomine recipienti re- cognitas, prestitas et exhibitas, ac promissiones et obhgationes de illis observandis per vos nulloque tempore infringendis solemniter innovando, pro

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327.

    misit nobis et eidem ecclesie, ac successoribus et Officialibus nostris in eadem provincia consisten- tibus presentibus et futuris, et ecclesie prelibate subiectionem, obedientiam et reverentiam observa- re perpetuis temporibus ac etiam exhibere, ac no- stris et successorum et Officialium predictorum preceptis, iussionibus et beneplacitis adherere, obe- dire totaliter et parere. Et insuper quecumque in contrarium per vos et vestrum aliquem, seu aliquos attemptata expresse revocans et annullans, nobis supplicavit instanter, ut nos talia per vos quomo- dolibet attemptata, que in preiudicium, lesionem vel iniuriam nostram et ecclesie memorate, nostro- riunque et ipsius ecclesie iurium redundarent, seu redundare aut predictis subiectioni, obedientie et reverentie quomodolibet obviare valerent, auctori- tate apostolica et ex certa scientia revocare, cas- sare et annullare, ac super excessibus, forefactis et culpis per vos contra nos et ecclesiam memo- ratam, dictumque Rectorem et alios Officiales no- stros tempore, quo ultimo per Appifiaterram quon- dam Grodii eiusque filios, et sequaces dicta terra contra nos et ipsam ecclesiam sub rebelfione tyran- nica tenebatur, commissis, vobiscum agere miseri- corditer dignaremur, satisfactionem, compositionem et emendam nobis pro premissis excessibus, defictis, forefactis et culpis quo supra nomine nicbilominus offerendo, sicut in Instrumento pubfico inde confe- cto, cuius tenor annotatur inferius, plenius et serio- sius continetur.

    Nos autem volentes vobiscum ad nostram et ecclesie memorate veram devotionem, obedientiam et fidefitatem conversis uti potius misericordia quam rigore, venerabifibus fratribus nostris Gasberto Ar- cbiepiscopo Arelatensi, Camerario, et Francisco Epo Florentino mandavimus oraculo vive vocis, ut ipsi super satisfactione, compositione et emenda per eun- dem procuratorem et Syndicum nomine vestro pro predictis oblatis, et afiis circa illa emergentibus quo- vismodo facere et ordinare, quod eis videretur ex- pediens, ac nobis ea, que super hoc facienda et ordinanda ducerent, referre fidefiter procurarent. Sane postmodum prefati Archiepiscopus et Episco- pus ad nostram presentiam accedentes, referendo que super predictis fecerant et ordinaverant, nobis Instrumentum cuiusdam ordinationis per eos inde facte, cuius tenor annotatur inferius, obtulerunt: qua ordinatione lecta pubfice coram nobis, prefatus pro- curator et Syndicus vester presens ibidem, et asse- rens omnia et singula contenta in ea de ipsius scien- tia, voluntate et consensu expressis facta et ordinata fuisse, nobis humifiter suppficavit, ut eandem ordi- nationem et omnia et singula supradicta approbare, ratificare et confirmare auctoritate apostofica cura- remus.

    Nos itaque eiusdem vestri procuratoris et Syn- dici suppficationibus inclinati, prefatam ordinatio-

    nem et omnia supradicta rata et grata habentes, ea ratificamus, approbamus et ex certa scientia con- firmamus, et presentis scripti patrocinio communi- mus, nichilominus omnia et singula per vos seu Syndicum vestrum, aut quosvis afios in eadem Terra Cingufi contra honorem nostrum et eiusdem ecclesie, vel in nostrum et ipsius iuris preiudicium, et cum eodem Rectore seu aliis Officiafibus nostris eiusdem Marchie acta, gesta, promissa, conventa seu quomodolibet attemptata, vel que predictis sub- iectioni, obedientie et reverentie debitis, et per vos dictumque Syndicum recognitis et promissis obvia- re quoquomodo valerent, revocamus, cassamus, ir- ritamus et annullamus, ac nulla, cassa et irrita nuntiamus et nulfius decernimus existere firmitatis. Tenores autem Instrumentorum predictorum de verbo ad verbum facientes (facimus) inseri presen- tibus, qui tales sunt.

    In dei nomine amen. Noverint universi et sin- gufi, quod anno a nativitate ipsius M. ccc. xxmi., Indictione Beptima, Pontificatus sanctissimi patris et domini nostri, domini Iohannis superna provi- dentia pape XXII. Anno Octavo, die xxvn. men- sis Augusti, Cum Matheus Compagniti de Cingulo, Syndicus et procurator ... Potestatis, Priorum po- puli, Consifii et Communis ac singularium perso- narum Terre Cingufi ad Rom. ecclesiam pertinen- tis, habens ab eisdem Potestate, Prioribus populi, Consifio et Communi et singularibus personis pre- dictis inter cetera adnnnistrationem liberam, et ple- nariam potestatem super excessibus, culpis et defictis per eosdem Potestatem, Priores popufi, Consifium Commune et personas singulares predictas contra prefatum dominum nostrum Summum Pontificem et ecclesiam Romanam, et... Rectorem aliosque Of- ficiales et fideles Marchie Anconitane tempore, quo contra eos per Appifiaterram ac Picconum et An- dream eius fifios, suosque compfices et sequaces terra predicta tyrannice rebellavit, commissis, prc- fato domino nostro pape pro misericordia et ab- solutione suppficandi, easque obtinendi nomine procuratorio et syndicario predictorum, et nomine ipsorum componendi ac promittendi solvere illam summam pecunie, quam predictus dominus noster pro premissis nominandam duceret, vel etiam de- clarandam, et pro ea terminis statuendis solvenda omnia bona dictorum Consilii, Communis, Populi, Universitatis, Consiliariorum et singularium perso- narum terre predicte efficaciter obfigandi, ipsosque Iurisdictioni Camere prefati domini nostri pape et Romane ecclesie, suorumque Iudicum et Officia- lium summittendi, et in animas ipsorum super hoc iuramentum prestandi, sententiasque interdicti et excommunicationis suscipiendi propter hoc profe- rendas, necnon et omnia et singula faciendi, pro- mittendi, gerendi et exercendi, que in predictis et circa illa seu ex eis emergentia, vel ab eis pror

    546 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327.

    sus extranea quomodolibet fuerint oportuna, sicut plenius et seriosius in Instrumento publico manu Iacobi Mathei Bonifratris de Cingulo publici no- tarii, ut prima facie apparebat, inde confecto, cuius tenor annotatur inferius, continetur.

    Nuper ad ipsius domini nostri Summi Ponti- ficis accedens presentiam super dictis excessibus, culpis et delictis dicte rebellionis tempore ultimo facte, et ipsa durante contra prefatum dominum nostrum papam, ecclesiam Romanam ac Rectorem, Officiales et fideles Marchie, et alios quoscumque, quatenus eosdem dominum nostrum et ecclesiam ac ius Curie sue tangit seu tangere potest, super quibus processum vel non processum ad aliquos actus, aut cognitum vel non cognitum extitit, quo- cumque modo commissis, compositionem et emen- dam eidem domino nostro iuxta sue voluntatis be- neplacitum nomine procuratorio et syndicario, quo supra, obtulerit prestiturum, absolutionem et mise- ricordiam suam humiliter super hiis postulando, prefatusque dominus noster summus Pontifex, tam- quam pius pater et clemens magis motus miseri- cordia quam rigore, oblationem huiusmodi duxerit acceptandam, ac venerabilibus in Christo patribus dominis Gasberto Archiepiscopo Arelatensi, Came- rario suo, et Francisco Episcopo Florentino ibi- dem presentibus mandaverit, quod ipsi super sa- tisfactione, compositione et emenda huiusmodi, vice et auctoritate ipsius domini nostri, per eos nichi- lominus nominanda et declaranda faciant et ordi- nent, quod eis videbitur expedire, ac illa, que fecerint in hac parte, prefato domino nostro pape referre fideliter studeant, ut ipse super misericordia et absolutione petitis valeat, quod sue clementie vi- debitur expediens, ordinare, prout hec et alia in quodam Instrumento publico recepto et confecto per nos infrascriptos Raymundum Stephani cleri- cum Caturcensis diocesis, et Iohannem Castellanum Benedicti Gulferami publicos apostolica auctoritate notarios latius continentur, cuius tenor inferius est insertus.

    Demum prefatus procurator et Syndicus no- mine procuratorio et syndicario, quo supra, in pre- sentia dictorum dominorum Archiepi Camerarii et et Episcopi, ac nostrorum notariorum et testium subscriptorum personaliter constitutus, eisdem hu- militer supplicavit, et eos requisivit instanter, ut ad nominandam et declarandam summam pecunie pro satisfactione et emenda predictorum excessuum, culparum et delictorum domino nostro predicto per eosdem Potestatem, Priores populi, Consilium et Commune ac personas singulares predictas, dictum- que Syndicum et procuratorem nomine ipsorum prestandum, et aha premissa quoquomodo tangen- tia, vel etiam ab eis extranea, que circa ea fece- rint, et eis videbuntur quomodolibet oportuna, pro- cedere, dictoque domino nostro referre celeriter

    non omittant, offerens nomine quo supra illa, que ipsi ordinaverint super predictis, quovismodo reci- pere, tenere, complere et inviolabihter observare, ac ea omnia et singula promissionibus, obligatio- nibus, iuramentis, conditionibus, submissionibus, interdicti et excommunicationis sententiarum re- ceptionibus et aliis, ut efficacius poterit, firmare, quantum se extendit et potest extendere potestas sibi in eodem syndicatu et procuratorio attributa.

    Subsequenter vero iidem prefati domini Ar- chiepiscopus Camerarius et Episcopus, mandato prefati domini nostri pape sibi super premissis fa- cto, et requisitione dicti procuratoris et Syndici attentis et dihgentius intellectis, considerataque pre- dictorum excessuum, culparum et delictorum hu- iusmodi gravitate, secundum que foret gravius et severius, nisi adesset predicti domini Summi Pon- tificis clementia, procedendum, vice et auctoritate ipsius domini nostri dixerunt, declaraverunt, ordi- naverunt et nominaverunt, quod predicti Potestas, Priores popuh, Consihum et Commune ac singu- lares persone predicte Terre Cinguli, dictusque pro- curator et Syndicus nomine procuratorio et syndi- cario ipsorum pro satisfactione et emenda dictorum excessuum, culparum et dehctorum per eos com- missorum tempore ultime rebelhonis predicte, et ipsa durante contra prefatos dominum nostrum pa- pam, ecclesiam Romanam, Rectorem, Officiales Mar- chie Anconitane, et ahos quoscumque, quatenus tangunt ius ipsius domini nostri et ecclesie memo- rate, dent et solvant, ac dare et solvere teneantur prefato domino nostro Summo Pontifici, et sue Ca- mere quinque milia florenorum auri de Florentia terminis infrascriptis. Cuius quidem summe fiet so- lutio dictis terminis per hunc modum, videhcet quod Ganicolus quondam Andree quingentos, Rugeru- tius Thomasini, et Gerinus, ahas dictus Ricius, nepos suus sexcentos, heredes Mathei Manentis tre- centos, et Colhtus Stagni centum florenos auri sol- vere teneantur. Ac omnes prefati, qui in processibus prefati dni nostri occasione dicte rebellionis prin- cipales existunt, per decem milharia longe a dicta Terra Cinguli morari ad confinia usque ad aposto- hce sedis beneplacitum teneantur: sic tamen quod uxores eorum cum hberis suis a quatuordecim an- nis infra possint in dicta terra morari, et quihbet predictorum in dicta Terra unum non suspectum valeat habere factorem, qui fructus et proventus bonorum ipsorum recipiat, eisdemque restituat, et possessiones eorum faciat laborari.

    De aliis autem Terre predicte per processus Rectoris predicte Marchie pro homicidiis condem- pnatis sic duximus ordinandum, ut quihbet ipso- rum pro centenario sue condempnationis decem h- bras Ravennatum solvere teneatur, et plus et minus secundum facultates ipsorum, prout eidem Rectori et Thesaurario Marchie visum fuerit faciendum:

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327. 647

    quod infra unius mensis spacium predicti Rector et Thesaurarius, postquam presens ordinatio ad ipsos pervenerit, facere teneantur.

    Alii vero pro aliis excessibus condempnati unum florenum auri pro centenario sue condem- pnationis solvant, ac plus et minus, sicut de aliis proxime superius est expressum. Que quidem sum- me per predictos principales et condempnatos sol- vende in exoneratione debite sue emende dictorum quinque milium florenorum fideliter convertentur. Et nichilominus iidem principales et condempnati pro residuo dictorum quinque milium florenorum, Bicut alii de Communi predicto, contribuere tenean- tur, et ipsum residuum inter eos, qui in rebelhone et cum rebellibus dicte terre morabantur, per li- bram et ad passum dividatur et solvatur in terminis supradictis.

    . Si vero bona predictorum principalium et con- dempnatorum ac eorum, qui in rebelhone et cum eisdem rebellibus morabantur, que usque ad quan- titatem eos dp predictis contingentem, vendantur per Potestatem terre predicte, licentia sibi per eun- dem dominum papam hac vice super hoc conce- denda, et etiam plus offerenti fideli tamen ecclesie distrahantur, si deficerent in solvendo quantitates easdem, videlicet sufficientes ad solutionem dictarum summarum expressarum superius faciendam, vel aliud quodcumque impedimentum occurreret, quod in toto solutio non expenderetur de illis, Potestas, Priores populi, Consilium et Commune ac singula- res persone terre predicte non intelligantur quomo- dolibet liberari, quin ad eorum solutionem usque ad satisfactionem summe dictorum quinque milium florenorum auri, summis tamen levatis et habitis a predictis iuxta modum superius declaratum inclusis in ea, prefato domino nostro pape et eius Camere faciendam integraliter teneantur.

    Ceterum bona profugorum per illos, quibus dominus noster papa predictus hoc duxerit commit- tendum, distrahantur et vendantur fidelibus ecclesie pro competenti precio, quod inde haberi poterit, et que vendi non poterunt, commode infeudentur, ac pro investitura recipiantur pro Camera pecunie, secundum quod melius et utilius videbitur facien- dum: pro quibus bonis feudatarii secundum quan- titatem et conditionem illorum servire ecclesie, cum fuerint requisiti, et ad certum censum annuum in signum recognitionis nichilominus teneantur. Qui quidem profugi non recipiantur in terris ecclesie Romane predicte decetero, sed pro bannitis perpe- tuis temporibus habeantur.

    Termini autem solutionis dictorum quinque milium florenorum et aliorum expressorum supe- rius sunt hii, videlicet a festo proximo omnium Sanctorum usque ad sex menses proximo venturos terciam partem dictorum quinque milium floreno- rum, aliam terciam partem in aliis sex mensibus

    extunc proximo venturis, et ultimam terciam par- tem in eodem termino sex mensium extunc proxi- mo venturo.

    Preterea fortalitium, quod est supra muriun ipsius terre Cinguli, quondam Ganicoli domini An- dree, et aliud, quod est ex opposito, quondam Fel- tranutii domini Minaldi, diruantur funditus et di- struantur, nullo unquam tempore reparanda. Ve- rum domine Iserampne relicte dicti Feltranutii, si quid petierit pro dicto fortalitio, fiet iusticie com- plementum.

    Porro illi, qui erant tempore dicte rebellionis extrinseci dicte terre, ac in fidelitate et obedientia eiusdem Romane ecclesie persistentes, in compo- sitione prefata vel pro ea penitus nichil solvent.

    In prefata vero terra unum fortalitium, ubi melius videbitur, et in fortiori loco ac magis apto, expensis communibus omnium in dicta terra pro ecclesia Romana predicta, et ad opus et servitium ipsius, quando et sicut Rectori Marchie videbitur, construetur, per Potestatem eiusdem terre expensis Communis predicti custodiendum perpetuis tempo- ribus, cum Rectoris Curiam ibidem non contigerit residere. Soluta autem compositione predicta for- talicii et Castri Castrozoni eidem Communi resti- tutio plena fiet

    Preterea dixerunt et declaraverunt et ordina- verunt specialiter et expresse, quod ius Potestarie, et omnia alia iura, que habebat ante rebellionem predictam, et etiam ab antiquo ecclesia Romana in terra predicta et districtu ipsius, eidem ecclesie sal- vum semper remaneat et illesum.

    Quibus omnibus presente, sciente, volente ac consentiente predicto procuratore et Syndico per prefatos dominos Archiepiscopum Camerarium et Episcopum dictis, nominatis, declaratis et ordinatis, idem procurator et Syndicus nomine procuratorio et syndicario, quo supra, ea omnia et singula, prout superius sunt posita et expressa, accepta- vit, approbavit, ratificavit, voluit, eisque con- sensit specialiter et expresse, promittens et iurans in animas ipsorum Potestatis, Consilii, Communis, Populi, Universitatis, Consiliariorum et singularium personarum terre predicte de Cingulo nomine pro- curatorio et syndicario, quo supra, ea omnia et sin- gula tenere, complere, attendere et inviolabiliter observare. Et pro premissis omnibus et singulis tenendis, complendis, attendendis et inviolabiliter observandis, dictus Matheus procurator et Syndi- cus procuratorio et syndicario nomine, quo supra, obligavit Reverendis in Christo patribus dominis Grasberto Arelatensi Archiepiscopo, domini nostri pape Camerario supradicto, et Ademario Massilien- si Episcopo eiusdem domini nostri pape Thesau- rario, ac Venerabili viro domino Stephano de Pinu Preposito Cistaricensi, Curie Camere ipsius domini pape generali Viceauditori, et nobis Notariis in

    69*

    548 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327.

    frascriptis, ut personis publicis legitime stipulan- tibus et recipientibus pro eodem domino nostro papa et eius Camera, omnia et singula bona di- ctorum Consilii, Communis, Populi, Universitatis, Consiliariorum et singularium personarum terre predicte Cinguli, ac iurisdictioni Camere ipsius dni nostri pape et dicte Romane ecclesie, ac domini Viceauditoris prefati, et aliorum Iudicum et Offi- cialium ipsius ecclesie, prout ex tenore sui procu- ratorii et syndicatus facere poterat, se nomine quo supra et per se dictos Consilium, Commune, Popu- lum, Universitatem, Consiliarios et singulares per- sonas dicte terre, quorum est procurator et Syn- dicus, totaliter submittendo. Quibus omnibus et singulis, sicut predicitur, factis et habitis prefati domini Camerarius et Thesaurarius nomine prefati dicti domini nostri pape, et eius Camere in iudi- cio coram prefato domino Viceauditore petierunt prefatum Matheum procuratorem et Syndicum, no- mine procuratorio et syndicario supradicto, et per eum dictos Consilium, Commune, Populum, Univer- sitatem, Consiharios et singulares personas dicte terre Cinguh ad dandum et solvendum prefato do- mino nostro pape, et eius Camere predicte, vel ahi seu ahis, cui vel quibus ipse dominus noster papa mandaverit, dictam quinque mihum floreno- rum auri summam in terminis supradictis, et te- nendum, complendum, attendendum et observan- dum omnia et singula superius expressata, iuxta presentis Instrumenti continentiam et tenorem, per dictum dominum Viceauditorem sententiahter con- dempnari, et in dictos Potestatem, Priores populi centum et vigintiquinque bonos homines de po- pulo dicte Terre Cinguli, qui presentes fuerunt in constitutione procuratoris et Syndici supradicti, excommunicationis, et in dictam terram et univer- sitatem ipsius interdicti sententias promulgari in scriptis, si in solutione dictorum quinque mihum florenorum auri facienda, et observatione plenaria omnium premissorum vel aliquorum ex eis defe- cerint, ut est dictum.

    Prefatus siquidem Matheus procurator et Syn- dicus procuratorio et syndicario nomine quo supra statim premissa omnia et singula recognoscens, sponte confessus fuit et recognovit in iudicio co- ram dicto domino Viceauditore premissa omnia et singula, ut narrantur superius, esse vera, et conseUsit expresse petitis, se ipsum procuratorio et syndicario nomine quo supra, et per se dictos Potestatem, Priores populi, Consilium et Commune ac singulares personas, et Universitatem dicte Ter- re Cinguh, quorum est procurator et Syndicus, iurisdictioni Camere predicti domini nostri pape et Viceauditoris prefati propterea totaliter, prout ex tenore dicti procuratorii et syndicatus sui facere petierat, submittendo: qui prefatus dominus Viceau- ditor, auditis et intellectis premissis omnibus et sin-

    guhs, processit ad proferendas sententias petitas super hoc in hunc modum.

    Et nos Stephanus de Pinu Viceauditor prefa- tus, auditis et intellectis petitione et confessione huiusmodi, aliisque premissis omnibus et singulia sic sponte factis et habitis in Iudicio coram nobis, prefatum Matheum procuratorem et syndicum pro- curatorio et syndicario nomine quo supra, et per eum prefatos Potestatem, Priores populi, Consihum et Commune, ac singulares personas et Universi- tatem dicte Terre Cinguh, quorum est procurator et Syndicus, ad dandum et solvendum dicto do- mino nostro pape et eius Camere predicte, vel ahi seu aliis, cui vel quibus idem dominus noster papa mandaverit, dictam quinque milium florenorum auri summam in terminis suprascriptis, et tenendum et observandum omnia et singula superius expressata, iuxta presentis Instrumenti continentiam et teno- rem, condempnamus sententiahter in hiis scriptis, precipientes eidem Matheo procuratori et Syndico procuratorio et syndicario nomine quo supra, et per eum dictis Potestati, Prioribus populi, Consilio et Communi ac singularibus personis et Univer- sitati dicte Terre Cinguli, quorum est procurator et Syndicus, ut dictam quinque milium florenorum auri summam integre solvant, et omnia alia et singula in presenti Instrumento contenta inviola- biliter teneant, observent et compleant, ut est di- ctum. Et nichilominus canonica monitione premissa de ipsius Mathei procuratoris et Syndici procura- torio et syndicario nomine, quo supra, expresso con- sensu premissa omnia et singula petentis et requi- rentis in eosdem Potestatem, Priores popuh, et dictos centum vigintiquinque bonos homines de populo dicte Terre Cinguli, qui presentes fuerunt in costitutione eorum procuratoris et Syndici su- pradicti, excommunicationis, et in dictam Terram de Cingulo et Universitatem ipsius interdicti senten- tias proferimus in hiis scriptis, si in solutione di- ctorum quinque mihum florenorum auri facienda, et observatione plenaria omnium et singulorum supradictorum vel ahquorum eorundem deficerent, secundum modum et formam superius expressatos. In cuius rei testimonium presens Instrumentum publicum per notarios infrascriptos, de mandato prefati domini Camerarii supradicti domini nostri pape, et nostro confectum, sigilh proprii dicte Cu- rie Camere ipsius doniini nostri pape, quo utimur, fecimus appensione muniri.

    Tenor vero dicti pubhci Instrumenti per nos subscriptos apostolica auctoritate notarios confecti, de quo supra fit mentio, talis est.

    In nomine domini amen. Pateat universis et singulis, quod anno a nativitate ipsius M.cccxx.m. Indictione septima, xxn die mensis Augusti, Ponti- ficatus sanctissimi Patris et domini nostri, domini Iohannis superna providentia pape XXII. Anno

    IOANNES PP. XXII. NNO CHRISTI 1327. 549

    Octavo, Corani eodem Sanctissimo Patre et domi- no nostro Summo Pontifice personaliter constitutus Matheus Compagniti de terra Cinguli, procurator et syndicus... Potestatis, Priorum populi, Consilii et Communis terre predicte, et siugularium perso- narum ipsius, ab eisdem Potestate, Prioribus Popu- li, Consilio et Communi ac personis singularibus supradictis ad omnia infrascripta habens generalem administrationem, ac plenam et liberam potestatem, videlicet ad componendum et se presentandum co- ram eodem domino nostro Summo Pontifice, seu deputando vel deputandis ab ipso procuratorio et syndicario nomine predictorum ad obedientiam fa- ctam per ipsos Potestatem, Priores populi, Consi- lium et Commune, ac personas singulares Terre predicte honorabili viro domino Amelio Abbati monasterii sancti Saturnini Tholosani, dicti domini nostri pape Capellano, Marchie Anconitane Recto- ri, nomine ipsius domini pape et sancte Romane ecclesie recipienti, approbandum, recognoscendum et ratificandum, ipsamque de novo faciendum et promittendum secundum voluntatem ipsius domini pape hbere et precise, ac super excessibus et deh- ctis per Potestatem, Priores popuh, Consihum et Commune, singularesque personas Terre predicte commissis tempore, quo ipsa terra contra prefatos dominum nostrum papam, ecclesiam Romanam, Rectorem ac Officiales et fideles eorum per Appi- liaterram ac Piconum et Andream eius filios, ip- Borum complices oppressa pravitate tyrannica ulti- mo rebellabat, necnon ad supphcandum eidem domino nostro Summo Pontifici super predictis pro misericordia et absolutione, illasque impetrandum ab ipso, ac suis et eiusdem Romane ecclesie prece- ptis, mandatis, ordinationibus et voluntati alte et basse parendum, obediendum pro predictis omni- bus et singuhs, omni exceptione remota.

    Et insuper ad componendum nomine predi- ctorum Potestatis, Priorum popuh, Consilii et Com- munis, et personarum singularium super quibusvis excessibus, culpis et delictis per eos quocumque modo commissis contra predictos dominum nostnun Summum Pontificem, ecclesiam Romanam, Recto- rem etOfficiales predictos, et ahos quoscumque,qua- tenus ipsum dominum nostrum et ecclesiam Roma- nam tangere dinoscuntur, de quibus apparet usque ad diem dati Instrumenti sindicatus et procuratorii infrascripti, per eundem dominum nostrum papam vel quosvis ahos processum aut non processum, seu cognitum vel non cognitum quomodolibet extitisse, et ad recipiendum quitationem et absolutionem de illis, ac promittendum nomine quo supra solvere illam summam pecunie, quam predictus dominus noster Summus Pontifex pro premissis nominandam du- xerit vel declarandam, et obligandum efficaciter pro predicta summa terminis statuendis solvenda omnia bona dictorum Consilii, Communis Populi,

    Universitatis, Consiliariorum et aliarum singularium personarum, submittendumque ipsos et in animas ipsorum iuramentum prestandum, et in se susci- piendum interdicti et excommunicationis sententias propter hoc proferendas, necnon et omnia aha et singula facienda, promittenda, gerenda et exercen- da, que in predictis vel circa predicta seu ex eis emergentia, aut etiam ab eis prorsus extranea quo- modolibet fuerint oportuna, sicut plenius et serio- sius in Instrumento publico manu Iacobi Mathei Bonifratris de Cingulo, pubhci notarii, ut prima facie apparebat, inde confecto, cuius tenor anno- tatur inferius, continetur, nomine procuratorio et syndicario dictorum Potestatis, Priorum popuh, Consilii et Communis, ac singularium personarum terre predicte Cinguh, cum omni reverentia, hu- militate et subiectione, quibus potuit, prefato do- mino Summo Pontifici supphcavit, se ad premissa facienda et complenda, super quibus habere no- scitur potestatem, per eundem dominum nostrum Summum Pontificem audiri favorabihter et admitti.

    Et subsequenter ibidem per ipsum dominum nostrum Summum Pontificem eidem procuratori et Syndico audientia benigne concessa, idem pro- curator et Syndicus nomine quo supra ex potestate sibi, sicut premittitur, attributa subiectionem, obe- dientiam et reverentiam non solum de novo, sed ab antiquo eidem Romane ecclesie debitas per dictos Potestatem, Priores, Consihum et Commune, ac singulares personas vel eorum Syndicum reco- gnitas, prestitas et exhibitas dicto Rectori Marchie nomine prefati domini Summi Pontificis, et ecclesie memorate recipienti, ac promissiones et obhgationes de illis observandis perpetuo, nulloque tempore quomodolibet infringendis factas recognovit, ap- probavit et ratificavit expresse, et eas nomine syndicario et procuratorio, quo supra, nichilominus innovando, prefato domino nostro Summo Pontifici pro se suisque successoribus, et ecclesia Romana predicta recipienti promisit subiectionem, obedien- tiam et reverentiam observare perpetuis temporibus ac ei exhibere, et eis eorumque Officiahbus adhi- bere, ac ipsorum et cuiushbet eorundem benepla- citis, mandatis, preceptis et iussionibus obedire totahter et parere.

    Et si forsan ahqua in contrarium ahquo tem- pore per Potestatem, Priores popuh, Consihum et Commune, ac singulares personas predictas vel eorum Sindicum, seu quosvis alios facta essent vel fieri, quod absit, contingeret in futurum, que in preiudicium, lesionem vel iniuriam ecclesie Romane predicte ac suorum iurium redundarunt, aut pos- sent imposterum quomodolibet redundare, sive pre- dictis subiectioni, obedientie et reverentie debitis recognitis et promissis in aliquo contraire, illa ex sua certa scientia et hbera ac spontanea voluntate nomine syndicario et procuratorio, quo supra, re

    550 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327.

    vocavit, cassavit, irritavit et annullavit, eisque re-' nuntiavit expresse, ac ea exnunc cassat, irritat et annullat, eidem domino nostro Summo Pontifici supplicans humiliter et instanter, ut ea dignetur auctoritate apostolica et ex certa scientia revocare, cassare et etiam annullare, eaque nulla, cassa et irrita nuntiare et decernere nullius existere firmi- tatis.

    Et nicnilominus super excessibus, culpis, fo- refactis et delictis quibuscumque per Potestatem, Priores populi, Consilium, Commune et singulares personas eiusdem terre tempore ultime rebellionis predictorum Appilliaterre et eius fifiorum, et com- plicum contra prefatos dominum nostrum Summum Pontificem, ecclesiam Romanam, Rectorem Marcbie, et alios predictorum domini nostri et ecclesie Of- ficiales, et alios quoscumque, quatenus tangunt prefatum dominum nostrum et ecclesiam Roma- nam predictam, usque ad diem dati predicti Instru- menti syndicatus et procuratorii infrascripti quo- modolibet perpetratis, super quibus processum vel non processum ad actus quoscumque, aut cognitum vel non cognitum extitit, satisfactionem, composi- tionem et emendam iuxta voluntatem et benepla- citum prefati domini nostri Summi Pontificis of- ferens prestiturum, pro eisdem Potestate, Prioribus populi, Consifio et Communi, et personis singula- ribus, quorum est procurator et Sindicus, illis ta- men exceptis, qui adhuc in rebellione dampnanda persisterent, eiusdem domini nostri et ecclesie me- morate misericordiam et absolutionem super hiis hiuniliter, quo supra, nomine postulavit, promittens sub obligatione omnium bonoriun dictorum Con- silii et Communis, Populi et Universitatis, Consi- liariorum et aliarum singularium personarum, et iurans ad sancta dei evangelia in animas eorundem, quorum est procurator et Syndicus, premissa omnia et singula per ipsum promissa et acta superius tenere, complere ac inviolabiliter observare, et non contrafacere vel venire aliqua ratione vel causa.

    Prefatus autem dominus noster Summus Pon- tifex premissis benigne auditis et plenius intelle- ctis, tamquam pius pater et benevolus animum suum magis ad clementiam quam ad rigorem su- per predictis incfinans, recognitionem, approbatio- nem, ratificationem, innovationem, promissionem, obfigationem, revocationem, cassationem, annulla- tionem, suppficationem et oblationem predictas duxit favorabiliter admittendas, cassans et irritans attemptata in dicta promissione obedientie facte pre- dicto Rectori, quatenus iuri suo et Romane ecclesie derogarent, vel possent imposterum quomodolibet in preiudicium, lesionem et iniuriam ipsius Romane ecclesie et suorum iurium redundare, volens et mandans, quod Venerabiles patres in Christo do- mini Gasbertus Arelatensis, Camerarius suus, et Franciscus Episcopus Florentinus super satisfactio-

    ne, compositione et emenda per eundem procura- torem et Syndicum, quo supra nomine, super pre- dictis oblatis, et aliis circa illas tam nominando et declarando vice et auctoritate sua summam pe- cunie pro compositione prestanda huiusmodi, quam afias emergentibus quomodofibet faciant et ordi- nent, quod eis videbitur expedire, sibique postmo- dum illa, que fecerint in hac parte, referre fidefiter studeant, ut ipse super misericordia et absolutione, ut supra continetur, petitis valeat, quod sue cle- mentie videbitur expediens, ordinare, non intendens prefatus dominus noster Summus Pontifex quas- cumque afias compositiones, seu financias factas per ipsos Potestatem, Priores populi, Consifium, Commune, ac singulares personas predictas cmn predicto Rectore, vel afiis Officiafibus dicte Marchie ratione vel occasione quorumcumque afiorum ex- cessuum, seu quecumque debita, quibus ipsi pro proventibus, redditibus et exitibus, ac obventio- nibus dicte terre, districtus et pertinentiarum ipsius, vel aliis causis quibusfibet prefato domino nostro et eidem Romane ecclesie quomodofibet tenerentur, includere in compositione predicta, nec propter hoc iuri vel interesse quorumlibet privatorum sibi ex dictis excessibus, culpis vel delictis competenti, vel competituro imposterum in afiquo derogare.

    Tenor vero syndicatus et procuratorii dicti Mathei, de quo supra fit mentio, sequitur in hunc modum.

    In dei nomine. Anno domini M.ccc.xxiin. In- dictione vn. tempore sanctissimi patris domini Io- hannis pape XXII. die sexta mensis Aprilis, actum Cinguli in Palatio Communis predicti, presentibus domino Rauberto Iohannutii, Bertucio Gentelucii, Magistro Auximano Offreducii, Magistro Ranaldo Bucoli, Colutio Corraducii, Symonutio Mire, Acor- rono Franci, Ganicolo Philippi de Cingulo, et afiis pluribus testibus ad hoc vocatis et rogatis, con- gregato Concifio generali et speciafi, et centum vigintiquinque bonorum hominum de populo, et Priorum popufi terre Cinguli ad vocem preconis et sonum campane in palatio Communis dicte terre Cingufi, ut moris est, de mandato, auctoritate et precepto nobifis et potentis viri Guillelmi domini Thomasii de Esio, Potestatis dicte Terre Cinguli, pro infrascriptis et ad infrascripta. In quo quidem consifio idem Potestas una cum predicto Consilio, et ipsum Consifium totum et dicti Priores una cum eo, nemine discordante, eorum nomine et dicti Com- munis et popufi dicte terre et UniverBitatis eius- dem, et pro se ipsis fecerunt, constituerunt ac le- gitime ordinaverunt Matheum Compagniti de dicta Terra Cinguli absentem tamquam presentem suum, et ipsorum quorumlibet dicti Communis, Univer- sitatis et populi verum et legitimum Syndicum et procuratorem, actorem, factorem et nuncium spe- cialem, vel si quo afio nomine melius de iure dici

    I0ANNES PP. XXII. ANNO CHHISTI 1327. 501

    et censeri potest, ad comparendum et presentandum de sindicario et procuratorio nomine predictorum Consilii, Communis, Universitatis et populi, et sin- gularium personarum dicte Terre, nunc in vera et perfecta obedientia sancte matris ecclesie persisten- tium, coram sanctissimo patre et domino, domino Iohanne papa XXII. seu deputando vel deputandis ab eodem domino, ad obedientiam factam nomine ecclesie et domini pape predictorum Rectori Mar- chie Anconitane, pro eisdem sancta Romana ec- clesia et domino papa recipienti, approbandum, reeognoscendum et ratificandum, ipsamque de novo faciendum et compromittendum secundum volun- tatem et ordinationem ipsius domini pape libere et precise, et ad impetrandum et supplicandum misericordiam et absolutionem ab eodem super excessibus et defictis per eos perpetratis, et com- missis tempore, quo predicta terra per Appifiaterram dni Grodii (al. Glodii) olim mifitem de Cingulo, Pic- conum et Andream eius fifios, suosque compfices et sequaces, ecclesie Romane rebelles, occupata per pravitatem tyrannicam tenebatur, contra obedien- tiam et reverentiam predicti sanctissimi patris, do- mini Rectoris Marchie pro sancta Romana eccle- sia, sue Curie et suorum Officiafium, et ad paren- dum et obediendum sindicario et procuratorio nomine, quo supra, pro predictis omnibus et sin- gufis preceptis et mandatis, ac ordinationibus et voluntati sancte Romane ecclesie et prefati san- ctissimi patris Summi Pontificis, omni exceptione et reservatione remotis, alte et basse, prout sue placuerit Sanctitati; et ad componendum nomine dicti Consilii, Communis et singularium personarum ipsius fidefium cum eodem de quibusfibet exces- sibus, culpis, maleficiis, defictis ac forefactis con- tra sanctam Romanam ecclesiam, prefatum sanctis- simum patrem et dominum papam, Rectorem Mar- chie et Officiales ipsorum, Civitates, terras sive loca subiecta sancte Romane ecclesie, et persona3 eo- rundem, ac etiam afias personas ecclesiasticas sive seculares quascumque, cuiuscumque dignitatis et status fuerint, de dicta Terra Cinguli vel afiunde, undecumque, quomodocumque, quotienscumque et quafitercumque, de quibus apparet, usque in hodier- num diem (perpetratis), per ipsum sanctnium dnum papam, Rectorem Marchie seu officiales ipsius, vel afios quoscumque Iudices esse processum, cogni- tum sive non, et de quibus processus, banna et condempnationes aliqua essent lata, facta seu fe- renda vel facienda per predictum dominum Sum- mum Pontificem, suam Curiam et Rectorem pre- dictum et Officiales eius, sive afios quoscumque Iudices, et ad componendum de predictis, et trans- actionem, quitationem et remissionem et absolu- tionem recipiendum nomine quo supra, et ad pro- mittendum nomine quo supra eidem domino Summo Pontifici, eiuaque et sancte Romane ecclesie Ca-

    nierario, vel alteri, cui Sanctitas sua mandaverit, illam pecunie quantitatem seu summam solvendam, quam predictus sanctissimus pater nominandam duxerit seu etiam declarandam, et ad obligandum se sindicario et procuratorio nomine predictorum omnium bona dictorum Consifii, Communis, Po- pufi, Universitatis, Consifiariorum et afiarum sin- gularium personarum dicte terre pro predictis in- tegrafiter observandis, et dicte quantitatis seu sum- me solutione integre adimplenda, etse submittendum iurisdictioni Camere ipsius sanctissimi patris et Ro- mane ecclesie, suorumque Iudicum et Officiafium quo supra nomine pro omnibus et singufis supradi- ctis, et aliis emergentibus et dependentibus, seu prorsus extraneis ab eisdem integrafiter complendis et observandis cum ilfis terminis, ordinationibus, con- ditionibus et stipulationibus, que sua Sanctitas man- daverit, et ad iurandum in animas dictorum Potesta- tiSjPriorum popufi, Consilii, Communi s, Universitatis et singularium personarum omnia, que per ipsum Sindicum promittentur, inviolabifiter observare, et in terminis statuendis, et excommunicationis et inter- dicti sententiis se dictorum nomine sponte et vo- luntarie submittendum, et easdem sententias ferri petendum, in se et nomine quo supra ferendas reci- piendum, et ad proponendum, agendum et defen- dendmn contra Appifiaterram domini Grodii ofim mifitem, Picconum et Andream eius fifios de Cin- gulo profugos, bannitos et condempnatos de here- ticorum favore, et ecclesie Romane dampnatos atque rebelles, eorumque dampnatos compfices et sequa- ces super iniuriis, molestiis, maleficiis, offensis latis et factis, et perpetratis in personas fidelium sancte Romane ecclesie dicte terre et afiorum locorum, et subtractionibus, robariis, homicidiis, violentiis, pre- dationibus et usurpationibus rerum et bonorum pre- dictorum fidefium, et emendam et satisfactionem ac restitutionem predictorum petendum, et ad unum vel plures procuratores nomine quo supra dandum et substituendum; et generafiter ad omnia et singula facienda, gerenda et exercenda, que in predictis et (quofibet) predictorum superius expressorum quo- modofibet necessaria fuerint et oportuna, et que ipsa Communitas et populus et persone singule facere possent, et que verus et legitimus Sindicus et pro- curator facere et exercere posset, dantes et conce- dentes dicto Syndico et ab eo substituendo vel sub- stituendis plenum et fiberum et speciale mandatum, et fiberam, specialem et generalem administrationem etiam cum liberafi, speciafi et generafi potestate in predictis, circa predicta et quodfibet predictorum emergentibus et dependentibus ab eisdem, seu pror- sus extraneis quibuscumque in singufis capitufis predictorum, etiam si mandatum exigant speciale, Ratum, gratum et firmum habere et tenere perpe- tuo promittentes, quicquid per prefatum Sindicum et procuratorem et substituendum vel substituen

    552 I0ANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1327.

    dos ab eo factum, promissum et procuratum fuerit in predictis, et circa predicta et quodlibet predicto- rum et emergentibus et dependentibus, seu prorsus extraneis ab eisdem, et non contrafacere vel venire directe vel indirecte aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto sub pena ypotheca et obligatione omnium bonorum Communis et populi supradicti, et Consiliariorum predictorum et specialium perso- narum. Et insuper volentes dictum Syndicum et pro- curatorem et substituendum seu substituendos ab eo nomine antedicto ab omni satisfactionis onere relevare, promiserunt michi notario infrascripto re- cipienti et stipulanti vice et nomine omnium et sin- gulorum, quorum interest vel intererit, de iudicio sisti et iudicato solvendo, fideiubendo pro eo vel eis in omnibus clausulis et capituHs supradictis, et emergentibus et dependentibus, seu prorsus extra- neis ab eisdem, quantum opus esset.

    Ego Iacobus Mathei Bonifratris de Cingulo, Imperiali auctoritate notarius, rogatus scripsi et publicavi omnia et singula suprascripta, prout superius continentur, et predictis omnibus et sin- gulis una cum dictis testibus presens fui et signo meo consueto signavi.

    Actum Avinione in Palatio, in quo prefatus dominus noster papa inhabitat, presentibus vene- rabih in Christo patre domino Ademaro dei gra- tia Episcopo Massihensi, ipsius domini pape The- saurario, et venerabihbus viris dominis Geraldo de Lautrico Avinionensis et Eaymundo de Valle Mirapiscensis ecclesiarum Prepositis, et Nicolutio de Esculo legum doctore, et Magistro Petro Got Albiensis diocesis, et Ganicolo de Cingulo dioce- sis quondam Auximane testibus ad premissa vo- catis. Ego Iohannes Castellanus Benedicti Gulfe- rami, civis Romanus, apostohca, Imperiah ac prefecti Urbis auctoritate notarius, premissis omnibus et singuhs, dum agebantur coram prefato domino Summo Pontifice modo, conditione et forma pre- scriptis, testibus et notario infrascripto presens fui, eaque omnia et singula de speciah mandato ipsius domini nostri Summi Pontificis, et rogatus unacum eodem notario per dictum procuratorem et Sindi- cum conficere unum, et plura consimiha instru- menta fidehter scripsi et pubhcavi, ac meo con- sueto signo et nomine roboravi.

    Et ego Raymundus Stephani clericus dioce- sis Caturcensis, pubhcus apostolica auctoritate no- tarius, suprascriptis omnibus et singulis coram prefato domino nostro Summo Pontifice, ut pre- mittitur, factis et habitis una cum prescriptis te- stibus et notario interfui, eaque omnia et singula de precepto eiusdem domini nostri Summi Ponti- ficis, et rogatus una cum dicto notario per dictum procuratorem et Syndicum conficere unum et plura instrumenta conscripsi fidehter, et ideo hic me subscripsi et apposui signum meum, Actum Avi-

    nione in Palatio habitationis prefati domini nostri Summi Pontificis, presentibus venerabilibus viris dominis Geraldo de Lautrico Avinionensis et Ray- mundo de Valle Mirapiscensis ecclesiarum Prepo- sitis, Nicolao de Esculo legum doctore, Petro Got iurisperito Albiensis diocesis testibus ad premissa vocatis. Postque eadem die vicesima septima mensis Augusti, Anno, Indictione et Pontificatu predictis, prefato procuratore et Syndico comparente coram prefato domino nostro Summo Pontifice in Camera habitationis sue, in presentia dominorum Arelaten- sis archiepiscopi et ... Florentini et ... Massiliensis Episcoporum, ac ... Viceauditoris et testium supra- scriptorum, supphcanteque humihter in hac parte clementie prefati domini nostri, idem dominus no- ster Summus Pontifex auditis et intellectis premis- sis omnibus et singuhs, expositis et lectis in pre- sentia Sanctitatis sue, ea clementer grata et rata habuit et benigniter acceptavit, iniungens nobis sub- scriptis notariis, ut de predictis omnibus et singu- hs conficeremus unum et plura consimiha pubhca instrumenta.

    Ego vero Raymundus Stephani clericus dio- cesis Caturcensis, pubhcus apostohca auctoritate notarius, premissis omnibus et singuhs factis et ha- bitis, sicut premittitur, tam coram Sanctissimo do- mino nostro Summo Pontifice memorato, quam di- ctis dominis Archiepo, Episcopis et Viceauditore una cum prescriptis testibus et infrascripto notario interfui, eaque omnia et singula de precepto spe- ciah eiusdem domini nostri, rogatusque unacum subscripto notario per dictum procuratorem et Sin- dicum conficere unum et plura consimilia pubhca instrumenta fidehter scripsi, et in hanc pubhcam formam redegi, ac ideo hic me subscripsi et ap- posui signum meum.

    Ego Iohannes Castellanus Benedicti Gulfera- mi, civis Romanus, apostohca, imperiah ac pre- fecti Urbis auctoritate, dicteque Curie Camere do- mini pape notarius, premissis omnibus et singuhs factis et habitis, ut premittitur, tam coram san- ctissimo domino nostro Summo Pontifice memo- rato, quam dictis dominis Archiepo Camerario, Episcopis et Viceauditore unacum prescriptis te- stibus et notario presens fui, eaque omnia et sin- gula tam de prefati domini nostri Summi Ponti- ficis, quam dicti domini Viceauditoris speciah mandato, rogatusque una cum predicto Raymundo notario per dictum procuratorem et Sindicum con- ficere unum et plura consimiha pubhca instru- menta, huic instrumento fideliter me subscribens, meo consueto signo et nomine roboravi..

    Nulh ergo omnino hominum hceat hanc pa- ginam nostrarum ratificationis, approbationis, con- firmationis, revocationis, cassationis, irritationis, annullationis, nuntiationis et constitutionis infrin- gere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis au

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1328. 553

    tem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noviter incursurum. Datum Avi- nione vi. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno undecimo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.