Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CLXXXII. , S. 123
CLXXXII.
Fidelibus Civitatis Castellanae, ut ad pontem in loco Tregi reparandum, et equites ad servitium ecclesiae retinendos pedagia exigere possint. Reg. Tom. V. fol. 115.
Gregoeius episcopus etc. Dilectis filiis Con- sulibus et Communi Civitatis Castellane, salut. etc. A nobis vestra devotio requisivit, ut cum velitis
reparare pontem in loco, qui Tregi vulgariter appellatur, et etiam ordinare, ut in Civitate vestra sint equites semper ad servitium ecclesie prepa- rati, vobis concedere dignaremur, ut ad reparatio- nam pontis eiusdem, et equos commodius retinen- dos a transeuntibus pro quolibet homine unum, pro equo duos denarios, sicut olim ponte integro fieri consuevit, recipere valeatis, hcentiam vobis concedere dignaremur. Vestris igitur supplicatio- nibus inchnati, auctoritate vobis presentium con- cedimus postulata; volumus tamen, ut a presta- tione exactionis huiusmodi omnes de curia nostra, necnon clerici et religiose persone penitus sint immunes, cum dignum sit eos in patrimonio ec- clesie prerogativa gaudere, quam eis indulgeant etiam principes seculares. Nulh ergo etc. nostre concessionis etc. Si quis autem etc. Datum Viter- bii Nonis Martii, Pontificatus nostri anno nono.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) CLXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/6b30363d-b44c-4348-a5af-4ddf363c750b/charter>, accessed at 2024-10-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success