useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  CCLV.
Signature:  CCLV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCLV. , S. 152
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCLV. , S. 152

    Graphics: 
    x

    CCLV.

    Anagninis, ut pro bannis decem libras ecclesiae solvant. Reg. An. I. ep. 704. Tom. I. fol. 102

    Alexander Eriscopus etc. Dilectis filiis ... Po- testati et populo Anagninis, salutem etc. Probata fidei vestre constantia, que adversitate aliqua su- perari nequivit, sed eo amplius semper enituit, quo maior temptatio supervenit, merito exigit et re- quirit a nobis, ut vos sicut speciales ecclesie filios suorum uberum dulcedine foveamus, ut et vos gratie sue rore perfusi magis ac magis in eius devotione crescatis, et ad idem exemplo vestro alii valeant animari. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris devotis supplicationibus inclinati, au- ctoritate vobis presentium indulgemus, ut pro ban- nis, in quibus ecclesie Romane tenemini, ei x. li- bras annuatim de cetero persolvatis. Nulli etc. nostre concessionis etc. Datum Anagnie n. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

    CCLVL

    Forosinfronienses recipiuntur in speciale Romanae ec- clesiae demanium. Reg. An. I. ep. 74. Tom. I. fol. 103.

    Alexander episcopus etc. Dilectis filiis ... Po- testati et Communi Forosinfroniensibus, salut. etc. Meretur vestre devotionis sinceritas et fidei pure constantia, ut favore vos apostolico multipliciter prosequentes singulari vos privilegio gratie pro- sequamur. Hinc est, quod nos vestris supplicatio- nibus inclinati, personas, civitatem et omnia bona vestra, que in presentiarum rationabiliter obtinetis et in futurum, prestante domino, poteritis adipisci, in demanium Romane ecclesie speciale et sub beati Petri et nostra protectione suscipimus etc. usque committimus. Nulli etc. nostre protectionis etc» Datum Anagnie xiiii. Kalendas Novembris, Pont. nostri anno primo.

    CCLVIL

    Eisdem conceditur, ut qui apud eos commorantur, in cives ipsorum civitatis recipi possint. Reg. An. I. ep. 710. Tom. I. fol. 103.

    Alexander episcopus etc. Dilectis filiis ... Po- testati et Communi Forosinfroniensibus, salut. etc. Devotionis vestre sinceritas nos inducit, ut favore vos apostolico multipliciter prosequentes speciali vos dono gratie honoremus. Hinc est, quod nos vestris supplicationibus inclinati, ut homines, qui ad habitandum seu Citadantiam in civitate vestra venerunt hactenus vel venerint in futurum, in ves- tros cives tenere et libere recipere valeatis sine iuris preiudicio alieni, plenam vobis auctoritate presentium concedimus facultatem. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum Anagnie vm. Ka- lendas Novembris, Pont. nostri anno primo.

    ccLvm.

    Raynaldo de Genua, nepoti pontificis, eiusque haeredibus mascufis castrum de Trebis in feudum conceditur. Reg. An. IU. ep. 716. Tom. IL fol. 95.

    Alexander episcopus etc. Dilecto filio nobili viro Raynaldo de Genua, nepoti nostro, salutem etc. Tuam tuorumque puram fidem ac sinceram devo- tionem non indigne pensantes, ac volentes te propter hoc artius apostolice sedis servitiis obli- gare, quo ampHus per sedem ipsam te senseris honorari, omnes redditus et proventus, ceteraque iura et bona, que Romana ecclesia in Castro de Trebis Anagnine diocesis obtinet, cum omnibus honoribus, iurisdictionibus et pertinentiis eorundem tibi, tuisque heredibus masculis ex te legitime descen- dentibus in perpetuum de fratrum nostrorum con- silio et assensu in feudum conferimus de gratia speciali, teque de iUis per cuppam argenteam presentialiter investimus, ita quod eiusdem Castri domini, vassalli et ceteri ipsius Castri habitatores, qui nunc sunt et pro tempore fuerint, tibi et hu- iusmodi tuis heredibus de premissis omnibus in- tegre respondeant ac intendant plenarie, queznad- modum predicte Romane ecclesie hactenus facie- bant, ac tu iidemque heredes nobis, nostrisque successoribus canonice intrantibus, et predicte Ro- mane ecclesie tamquam ipsius feudatarii iuramen- tum fidelitatis pro premissis teneamini exhibere. Verumtamen volumus, ut si te ac ipsos heredes absque filiis masculis legitimis decedere forte con- tigerit, redditus et proventus ac iura et bona pre- dicta hbere ad ius et proprietatem eiusdem eccle- sie devolvantur. Ad indicium autem huius percepte a predicta sede hbertatis et gratie, tu et predicti heredes persolvetis unum obolum aureum in festo omnium Sanctorum nobis et eisdem successoribus census nomine annuatim. Et si forsitan tu vel dicti heredes aliquando ab huiusmodi census so- lutione cessaveritis, volumus, quod propter hoc a premissorum iure cadatis: sed nichilominus vobis etiam postmodum solventibus censum ipsum hu- iusmodi nostra collatio perpetuum robur obtineat firmitatis, ita quod pro termino, in quo censum ipsum non solveritis, illum teneamini reddere du- plicatum. Nulli etc. nostre collationis etc. Datum Viterbii per manum magistri Iordani sancte Ro- mane ecclesie Notarii et Vicecancellarii XI. Ka- lendas Decembris, Indictione prima, Incarnationis dominice anno mcclvii. Pontificatus vero domini Alexandri pape iiii. anno tertio.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.