useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DXCIV.
Signature:  DXCIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DXCIV. , S. 428
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DXCIV. , S. 428

    Graphics: 
    x

    DXCIV.

    Regibus Siciliae, Aragonum, Lusitaniae et Trinacriae, ut Venetorum ausus temerarios contra Ferrarienses reprimant, eorum naves et bona apud ipsos capi faciant, et portus regnorum suorum Venetis claudant. Reg. An. IV. de Curia ep. 82. fol. 274.

    Clemens episcopus etc. Carissimo in Christo fiho Roberto Regi Sicihe Illustri, salutem etc. Pri- dem tibi per ahas nostras litteras scripsisse memi- nimus, quod dudum post recuperationem Civitatis nostre Ferrariensis, ab antiquo ad nos et Romanam ecclesiam pleno iure spectantis, dilecti filii cives Civitatis ipsius, ecclesie Romane fideles, Frescho filio naturali quondam Azonis Marchionis Estensis, qui Civitatem ipsam detinebat per violentiam oc- cupatam, per cives ipsos violenter de illa fugato, dilectis filiis ... Abbati Monasterii Tutellensis, et Magistro Onufrio de Trebris Decano ecclesie Mel-

    densis, CapeUanis et Nuntiis nostris, propter hoc ad partes illas speciahter destinatis, eam nostro et ecclesie Romane nomine devotis et exultantibus animis assignari, ipsius Civitatis, Comitatus, ter- ritorii et districtus populus universus coram eisdem Nuntiis pluries et pubhce recognoverat, illos ad ius et proprietatem dicte Romane ecclesie in tempo- rahbus pertinere, ipsamque Civitatem fore Came- ram Romane ecclesie specialem, quodque demum prefati Nuntii diversos Potestates et Capitaneos ad instantiam popuh supradicti in dicta Civitate no- stro et ecclesie Romane nomine posuerant, prout eis expediens videbatur, et nonnulla aha ad domi- nium et iurisdictionem Civitatis, Comitatus ac di- strictus predictorum spectantia prefati Nuntii pu- blice et solenniter, sine resistentia vel contradictione qualibet fecerant et exercuerant nomine supradicto, et de hiis omnibus fueramus nos et eadem ecclesia, seu prefati Nuntii nostro et ipsius ecclesie nomine in possessione pacifica et quieta. Quodque nobis et eadem ecclesia existentibus in huiusmodi posses- sione plenaria,... Dux, Consilium et Commune Ve- netiarum ad eandem Civitatem Ferrariensem avi- ditatis oculos extendentes, post multas et innumeras iniurias, multasque strages fidelium, post incendia plurima, et post enormitates scelerum diversorum per ipsos contra Civitatem et cives eosdem com- missa, dictam Civitatem cum machinis et bahstis et aliis missibihbus adeo graviter oppresserant, Ca- stnim seu fortellicium Thedaldi eidem Civitati con- tiguum, burgum Civitatis ipsius, pontem super flu- men Padi iuxta Civitatem eandem, et turrim iuxta pontem ipsum nequiter occupando, quod viribus superati ipsorum coacti fuerant eorum se subicere servituti. Et subsequenter Iohannes Sorrancia de Venetiis, qui per Ducem, Consilium et Commune predictos cum multitudine armatorum hostihter con- tra Civitatem ipsam accesserat, eandem ingrediens ac occupare dampnabih temeritate presumens, illam ipse Iohannes aliquandiu, et demum nonnulli alii pro dictis Duce, Consilio et Communi, licet nullum eis ius competeret in eandem, in apostolice sedis et nostram contumeham et contemptum violenter detinuerant indebite occupatam, quamvis de vo- luntate civium predictorum in dicta Civitate pre- fati Nuntii morarentur, et partem palatii Civitatis tenerent eiusdem, dictique cives in nostra et ipsius ecclesie fidelitate sicut benedictionis filii stabiliter persisterent et ferventer: propter quod clare me- morie Carolum Regem Sicilie, gemtorem tuum, dum adhuc viveret, affectu paterno rogaveramus instan- tius per nostras litteras speciales, ut eosdem Ducem Consilium et Commune per solennes Ambasciatores et Nuntios ad eos speciahter et celeriter destinan- dos requireret et efficaciter hortaretur, quod a pre- missis omnibus abstinerent, ac nonnullis ex dictis Venetis, qui in diversis terris et locis Regni sui

    CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1309. 413

    morari et conversari etiam dicebantur, ac merci- monia exercere, ad suam presentiam evocatis, eos efficacibus exhortationibus, prout negotii qualitas exigebat, induceret attentius et moneret, ut apud dictos Ducem, Consilium et Commune interpone- rent sollicite partes suas, et efficacibus studiis la- borarent, quod a predictis molestiis, impugnatio- nibus, iniuriis, violentiis et dampnis dicte Civitatis Ferrariensis eiusque Comitatus, territorii ac di- strictus, et civium Civitatis ipsius et personarum et habitatorum omnium Comitatus, territorii ac districtus ipsorum per se et alios cessarent omnino, et a simiKbus prorsus deinceps, ut premittitur, ab- stinentes imposterum, Castrum Thedaldi seu for- teUicium, burgum, pontem et turrim predicta Ca- pellanis prefatis, revocatis omnibus, per quos fa- ciebant omnia detineri, vacua, libera et expedita omnino dimitterent, nullamque dictis Nuntiis super ilhs molestiam inferre presumerent in futurum; quin- immo Nuntios ipsos nostro et ecclesie prefate no- mine Civitatem et Comitatum, territorium et distri- ctum ac castrum seu fortellicium, burgum, pontem et turrim predicta, quolibet impedimento sublato, libere, quiete et pacifice permitterent possidere. Et quod demum nos illius summi pastoris exemplo, qui ad gregis sui caulam propriis humeris perdi- tam ovem reduxerat, volentes eosdem Ducem, Con- silium et Commune mansuetudinis apostohce veri- tate ad matris ecclesie ovile reducere, et a via mala viros impios revocare, ac exhortationis paterne fu- niculo a casu retrahere, ne irreparabili collapsu deciderent et perirent sine spe aliqua resurgendi, eosdem Ducem, Consilium et Commune per nostras sub certa forma Utteras rogandos et monendos du- xeramus attentius et etiam exhortandos, eis per apostolica scripta districte precipiendo mandantes, ut a dictis molestiis, impugnationibus, iniuriis, vio- lentiis et dampnis cessarent omnino, et a simihbus deinceps abstinentes, Castrum seu fortellicium et pontem predicta et quelibet alia bona, que dictam Civitatem Ferrariensem quomodolibet contingebant, prefatis Capellanis et Nuntiis aut ipsorum alteri, vel ahis pro eisdem, revocatis, ut predicitur, omni- bus, per quos illa faciebant, ut premittitur, deti- neri, vacua, libera et expedita penitus infva certum dierum spatium totahter dimitterent, nullam super ilhs nobis ac eidem ecclesie ac prefatis Nuntiis molestiam illaturi; quinimmo Civitatis, Comitatus, territorii et districtus, ac castri seu fortellicii, burgi, pontis et turris predictorum, obice impedimenti remoto cuiuslibet, eosdem Nuntios permitterent no- stro et ecclesie prefate nomine pacifica et quieta possessione gaudere. Quodque oculis Ducis, Consilii et Communis predictorum caligine iniquitatis, ne respicerent veritatem, obtectis, eisque precibus et monitis et mandatis huiusmodi acquiescere teme- ritate dampnabili contempnentibus, nos in die Cene

    domini proxime preterito non absque amaritudine cordis et animi certos processus feceramus et ha- bueramus, etiam contra eos diversas sententias et penas varias continentes, et inter ahas penas in processibus ipsis inflictas eisdem bona ipsorum mo- bilia et immobiha duxerimus de fratrum nostrorum consilio confiscanda, et personas Ducis, Consilia- riorum et aliorum Venetorum predictorum, necnon et eadem bona mobilia exposueramus fidehbus ca- pienda et etiam occupanda, bonorum vero immo- bilium eorundem, que dicti Dux, Consilium et Com- mune et singulares persone Venetorum ipsorum Venetiis, et in Romanie et in quibuscunque ahis partibus obtinebant, dispositione et ordinatione no- bis et nostris successoribus speciahter reservatis, prout in eisdem processibus, quos tibi sub Bulla nostra mittimus destinandos, plenius continetur. Et quia Dux, Consilium et Commune prefati non propter hoc penitudine ductos, non corde contri- tos, non humihtatis spiritu, non mente placabiles, nec se devotos animis exhibentes, set sue currum elationis in faustu (sic) ascendentes pestifero, contra dictam Civitatem insultibus renovatis, illam obsi- dionibus artabant durissimis, simihbus machinis et aliis missibilibus lacerabant, et ipsam dictumque Comitatum, territorium et districtum per torrentes et inundationes aquarum per illos eorum pravis operibus defluentes enormiter dissipabant, depo- pulationibus vastabant hostilibus, et ahas Pharaonis maliciam, qui sacerdotum possessiones et bona in pristina hbertate dimisit, servituti subiectis omnibus aliis, superantes, ad exterminium Civitatis eiusdem suas exercebant vires, illamque suo nitebantur do- minio dolosis conatibus subiugare: populum autem . Civitatis eiusdem, qui transibant simphciter, in bel- lum convcrterunt, dcsuper paUeum substulerunt tunicam, populi mulieres ipsius de domibus eiece- runt dehciarum suarum, a parvuUs enim ipsarum matris ecclesie laudem subtraxerunt dicentes: Ite, quia hic requiem non habetis. Nos considerantes attentius, quod dicti Veneti propter immunditiam peccatorum et iniquitatum huiusmodi cominipi pu- tredine pessima, et cum Dathan et Abiron premia maledictionis meruerant, contra ipsos per dilectum filium nostrum Arnaldum sancte Marie in porticu diaconum Cardinalem, apostohce sedis legatum, pro- poni mandaveramus per partes Itahe, de quibus sibi videretur expediens, verbum crucis: et nichi- lominus intendentes, ut Dux et Consihum et Com- mune prefati dictarum deflerent acerbitatem pena- rum, te affectu paterno per supradictas htteras rogasse recohmus, tueque magnitudini per easdem litteras mandavisse, ut omnes et singulos ex dictis Venetis eorumque bona mobiha, qui et que infra hmites Regni tui, et in terris et locis ahis tue di- tioni subiectis quomodohbet consistebant, absque dilatione capi faceres iuxta tenorem processuum

    414 CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1309.

    eorundem, et alias processus et sententias supra- dictos in eisdem Regno et terris inviolabiliter ob- servari.

    Cum itaque inter cetera desiderabilia mentis nostre huiusmodi negotium cordi nobis existat, du- bitantes, ne propter viarum pericula et alia impe- dimenta, que potuerunt occurrere, Nuntii nostri ad te cum eisdem litteris destinati ad presentiam Re- giam potuerint pervenisse, premissa omnia tibi te- nore presentium duximus repetenda, Magnitudinem Regiam paterno rogantes et hortantes affectu, tibi- que nichilominus per apostohca scripta mandantes, quatenus pro divina et apostohce sedis ac nostra reverentia ad captionem personarum, et bonorum videhcet mobilium Venetorum predictorum, pre- sertim in Regno et terris predictis consistentium, procedas solhcite, et alias processus ipsos facias in Regno et terris eisdem firmiter observari iuxta predictarum tibi directarum apostolicarum conti- nentiam htterarum. Speramus enim, dilectissime fih, quod tu sicut benedictionis alumpnus proge- nitorum tuorum clara sequendo vestigia, tam atro- cem iniuriam ipsius ecclesie matris tuam prope reputabis, sicque ipsa tua pertinget precordia, quod ad ulciscendum illam zelus dilectionis et debitum reverentie fihahs tuos accendet et inflammabit af- fectus, et manifestis demonstrabis inditiis te gra- vibus confossum vulneribus, cum huiusmodi apo- stohcis precibus et mandatis devote susceptis, illa, te operante, sortientur effectum debitum, quem de- siderabihter expectamus. Ex hoc enim letificabis multipliciter intima cordis nostri, ac nos et prefa- tam ecclesiam constitues ad tui status exaltationem magnificam solhcitis studiis proptiores.

    Non enim nostre intentionis extitit, nec exi- stit, quod per ea, que tibi scribimus per presentes vel per quevis alia, que tibi circa premissa per ahas nostras htteras duxerimus intimanda, ad bona immobiha quondam Ducis et Communis predicto- rum, vel singularum personarum eiusdem terre Venetiarum, quorum dispositionem nobis et sedi apostohce duximus specialiter reservandam, exten- das, quousque per nos tibi fuerit atiud intimatum, atiquatenus manus tuas, cum circa predictorum di- spositionem bonorum non intendamus quoad pre- sens atiquid immutare.

    Ceterum ne dicti Veneti fiant in sua nequitia fortiores, portus Regni et terrarum predictarum per aliquos fideles viros ad hoc per te specialiter deputandos sic ditigenter facias custodiri, quod de ipsis Regno et terris victualia vel mercationes seu mercimonia quetibet ad terram Venetiarum deferri non valeant supradictam. Datum Avinione rv. Kal. Iuhi, Pontificatus nostri anno quarto.

    In e. m. Carissimis in Christo filiis Iacobo Aragonum,... Portugallie,... Castelle et Frederico Trincarie Regibus Illustribus. Pridem etc.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.