useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  CXCIX.
Signature:  CXCIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CXCIX. , S. 131
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CXCIX. , S. 131

    Graphics: 
    x

    CXCIX.

    Iidem ab oneribus rectorum Marchiae Anconitanae etc. exiinuntur. Reg. An. XV. ep. 65. Tom. VII. fol. 80.

    Gregorius episcopus etc. Dilectis filiis Com- muni Firmano, salutem etc. Attendentes grata ob- sequia, que sedi apostohce impendistis hactenus et iugiter exhibere curatis, ac tribulationes et an- gustias, quas a Frederico dei et ecclesie inimico pro ecclesie et apostolice sedis fidehtate servan- da patimini, honori et utihtati Civitatis vestre h- benter mtendimus, et ipsius obsequiis grata bene- ficiorum exhibitione, prout secundum deum pos- sumus, respondemus. Hinc est, quod vestris precibus grato concurrentes assensu, Civitatem ipsam cum districtu suo ad manus nostras recipimus usque ad nostre beneplacitum voluntatis, eandem interim ab oneribus Rectorum Marchie, qui pro tempore fuerint, eximentes. Datum ut supra.

    cc.

    Buttaro de S. Maria do Monte molendinum, pedagium etc. in castro Mattecclae in feudum conceduntur. Reg. An. XV. ep 66. Totn. VII. fol. 80.

    Gregorigs episcopus etc. Dilecto fiho Butta- ro de Sancta Maria de Monte Camerinensis dioc. sa- lutem. etc. Sedes apostohca fidehbus et devotis suis hbenter iuxta ipsorum merita congrua retributio- ne respondet, ut hdem fortius in eius devotione succensi ahos ad ipsius obsequia suis exemphs invitent. Hinc est, quod cum ecclesie Romane fi- dehter servieris et devote, ac propter hoc dampna rerum incurreris et expensas, nos volentes devo- tioni tue servitiorum tuorum obtentu gratiam fa- cere specialem, molendinum, pedagium et terras,

    116 1NN0CENTIUS PP. IV ANNO CHRISTI 1243.

    que Gentilis de Franco Castri Rotundi ab Ec- clesia Roinana in Castro Matteccle tenuisse di- noscitur, cum idem Gentilis, ut asseris, tanquam ingratus reddiderit gratia sedis apostolice se indi- gnum, Frederico dicto Imperatori contra ecclesiam serviendo, in feudum tibi duximus concedenda. Datum Laterani m. Kal. Iunii, anno quintodecimo.

    CCL

    Fidelibus de Radicofano Innocentius PP. IV., quae ma- giater Bartholomaeus nomine Gregorii IX. et Romanae ecclesiae de eorum castro muniendo, de nutriendis obsi- dionibus et aliis rebus promiserat, confirmat. Beg. An. I. ep. 151. Tom. I. fol. 25.

    Innocentius episcopus etc. Dilectis filiis ... Potestati, Consilio et populo Radicofani fidelibus nostris, salutem etc. Petente olim de mandato fe- licis recordationis Gregorii pape, predecessoris no- stri, dilecto fifio Magistro Bartholomeo Notario nostro a vobis ecclesie Romane nomine obsides sibi dari, quod illos ei obtufistis tam fiberaliter quam fibenter, idem constantiam fidei vestre con- siderans et constantem vestre fidei puritatem, vo- bis ex parte ipsius predecessoris promisit, quod obsides supradicti tam in victu quam in vestitu in expensis Romane ecclesie tenerentur, ac dam- pna, si qua vobis ab fiostibus ecclesie occasione guerre inter ecclesiam et principem exorte inferri forte contingeret, dilecti fifii Huguicionis Subdiac. et Capellani nostri, vel Castellani Radicofani pro tempore secundum optionem apostoficam existentis, et Terrisii filii Guerrisii de Radicofano, super fioc communiter electorum, taxatione seu moderatione premissa, per eos post denuntiationem ipsis factam, a vobis, infra trium mensium spatium facienda, seu si per ipsorum vel alterius eorum mafitiam id non esset infra eundem terminum adimpletum, per ta- xationem aut moderationem, quam facerent decem viri Radicopfiani, a Castellano loci eiusdem electi, exceptis ovibus, Romana ecclesia emendaret. Ca- strum quoque Radicopfianum a parte superiori iuxta Cassarum in expensis suis faceret, prout necesse foret, muniri. Et ne ob defensorum defe- ctum Castrum ipsum, quod absit, indefensum con- tingeret remanere, siqui mifitum vel peditum in equis et armis idonei ad pugnandiun occasione guerre ad tantam inopiam devenirent, quod unde viverent non haberent, et esset evidens necessitas eorundem, ecclesia eis super hoc congrue provi- deret. Pauperibus vero ipsius loci, qui propter paupertatem ob guerram ipsam ibidem remanere non possent, faceret ab afiquibus monasteriis vel ecclesiis aut afias misericorditer provideri. Si au- tem vestrum afiqui, quod avertat dominus, ab ec- clesie Romane hostibus capti essent, eadem eccle- sia, si haberet afiquos ex hostibus captos, illos sine difficultate qualibet commutaret. Nos igitur fidei

    vestre zelum et fidelem devotionem vestram in domi- no commendantes ac prosequentes actionibus gratia- rum, quod ab eodem Magistro factum est in hac parte, ratum et gratum habemus, et faciemus, au- ctore domino, premissa omnia inviolabiliter obser- vari, ac predictos obsides apud Urbemveterem custodiri, nisi de ipsius civium fide ac vestra Ro- mana ecclesia dubitaret. Datum Anagnie vi. No- nas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

    con.

    Eisdem quaedam expensae factae pro obsidibus tenendis in Urbeveteri remittuntur. i?e<jr. An. 1. ep. 262. Tom. I. fol. 62.

    Innocentius episcopus. Dilectis filiis... Pote- stati, Consilio et populo Radicofani, fidefibus no- stris, salutem etc. Te, fili Potestas, ac dilectis filiis Guasta et Saraphin, Nuntiis vestris, petentibus a nobis expensas, que septingentarum et quadraginta librarum Senensium summam attingunt, quas fe- cistis in obsidibus vestris, quos custodiri facit Ro- mana ecclesia apud Urbemveterem, resarciri, nos devotionem vestram gratiarum actionibus prose- quCntes, quamquam in presenti ad plenum super hiis nequeamus satisfacere votis vestris , cum ta- men, deo auctore, obtulerit se facultas, de ipsis vobis faciemus satisfactionem plenariam exhiberi. Datum Anagnie v. Nonas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

    ccni.

    Terracinensibus conceditur, ne Pipernenses alveum vel aqueductum in eorum territorio fodere possint, nisi ob- tenta prius ab ipsis aut sede apostolica licentia. Eeg. An. I. ep. 160. Tom. I. fol. 27.

    Innocentius episcopus etc. Dilectis filiis Con- sufibus et populo Terracinensibus, salutem etc. Pro- ponentibus vobis coram dilecto fifio nostro R. san- cti Angefi diacono Cardinafi, Campanie Maritime- que Rectore, quod cum flumen quoddam inter loca, que Murellus et Bolusca dicuntur, versus Terraci- nam decurrat,... Rector et populus Pipernenses al- veum seu cavatam illius noviter temeritate propria infra tenimentum vestrum effoderant, et petentibus in statum reduci pristinum, quod per eos taliter extiterat attemptatum, ac etiam ipsos de huiusmodi presumptione puniri: Cardinalis idem eis, ne am- plius in opere ipso procederent, inhibere curavitj et de parendo mandatis suis, si forte in hoc ipsos defiquisse constaret, cautionem recipiens ab eis- dem:... Iudicem Alatrinum, ut super hiis veritatem inquireret, ad locum specialiter destinavit, quo il- luc personafiter accedente, ac demum eidem Car- dinali, que super premissis invenerat, recitante, Car- dinalis ipse coram nobis et fratribus nostris illa et predicta omnia retulit difigenter. Testris igitnr ex parte una et eorundem Pipernensium ex altera

    INNOCENTIUS PP. IV. INNO CHRISTI 1243. U7

    nuntiis et procuratoribus propter hoc in nostra pre- sentia constitutis, pro ipsis Pipernensibus propo- situm extitit, quod cura vos dictum alveum seu cavatam nec purgare nec fodere curaretis, iidem, ne aqua ex illius restagnatione agris noceret eo- rum, sed liber fieret ipsius aque decursus, purgare seu fodere alveum ipsum, cum vobis non obsit, eisque prosit, sibi de iure vel saltem equitate li- cuit suadente, maxime quia id seinper necessitate iinminente fecerunt. Nos autem, auditis liinc inde propositis, de dictorum fratmm consilio sententia- liter duximus declarandum, quod non licet predi- ctis Pipernensibus predictum alveum vel cavatam seu aqueductum infra tenimentum vestrum, nisi ve- stro requisito et obtento consensu, purgare, fodere, seu quomodolibet immutare: unde pro eo, quod talia motu proprio agere presumpserunt, ipsos punire per eundem mandavimus Cardinalem, fir- miter iniungentes eisdem, ut de cetero similia non attemptent, sed si forte vos requisiti ab eis, prout exegerit necessitas, alveum ipsum sufficienter non purgaveritis vel foderitis, nec ab ipsis fodi permi- seritis vel purgari, ad apostolicam sedem vel Re- ctorem Maritime, qui pro tempore fuerit, recursum habeant in hoc casu, purgandi vel fodiendi licen- tiam petituri, ut eis gratis et sine difficultate, cum expedierit, concedatur. Datum Anagnie vi. Nonas Octobris, Pont. nostri anno primo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.