Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCXCVI. , S. 534
DCXCVI.
Officialibus civitatis Ferrariensis, quod Iacobum et Ioan- nem de Fontana ad civitatem Ferrariensem reducant, eisque omnia bona restituenda curent. Reg. An. VL Com. ep. 1412. fol. 482.
Iohannes episcopus etc. Dilectis filiis universis Officialibus presentibus et futuris in Civitate no- stra Ferrariensi, per sedem apostolicam deputatis et deputandis, salutem etc. Ut devotoram aposto- lice sedis augeatur affectio, et ad devotionem eius alii eciam merito animentur, dignum extimamus et debitum, ut ecclesie Romane fidehum in ipsius obedientia et devocione sistentium non solum oc- curramus dipendiis, quinimo ipsoram, quantum cum deo possumus, profectibus et utilitatibus intenda- mus. Querelam siquidem dilectorum filioram Ia- cobi de Fontana mihtis, et Iohannis fratris eius, civium Ferrariensium recepimus continentem, quod licet ipsi dudum de voluntate et mandato nobilis viri Dogi de Larat militis locumtenentis carissimi in Christo filii nostri Roberti Regis Sicihe Hlustris, tunc in Civitate Ferrariensi Vicarii per sedem de- putati predictam, Bononie morarentur, tam eiusdem ecclesie quam dicti Regis obedire mandatis et be»
■
IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTl 1322. 519
neplacitis preparati, et tamen quia Raynaldus et Opizo, olim Marchiones Estenses, ecclesie predicte rebelles tempore, quo Civitatem eandem invadere ausu dampnabili presumpserunt, dictos fratres, quos ad eorum nephanda sequenda vestigia compellere satagebant, ex eo, quod contra nos et eandem ec- clesiam tamquam devotionis et obediencie filii con- sentire eorum sceleratis et dampnatis actibus no- luerunt, de dicta Civitate eiusque comitatu et dis- trictu forbannire et proscribere, eorumque bona mobilia et immobilia publicare, domos diruere, vi- tes et arbores incidere, necnon blada in eorum campis et terris seminata subvertere, et quam plu- rima alia gravia dampna et iniurias eis irrogare nequiter presumpserunt. Cum autem dicti fratres predictis eorum bonis omnibus, ut premittitur, de- stituti cogantur miserabiliter exulare, ad nos, qui omnium indebite oppressorum, presertim ecclesie prefate fidelium, esse dinoscimur remedium et so- lamen, et sedem recurrentes prefatam, nobis hu- militer supplicarunt, ut providere eis super hoc de oportuno et utili remedio dignaremur. Nos igitur nolentes eisdem fratribus, si premissis veritas suf- fragetur, in tantis oppressionibus et iniuriis deesse, qui sumus alienorum et extraneorum in huiusmodi et aliis necessitatum articulis ex iniuncte nobis apostoHce servitutis ofiicio defensores, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus de premissis, ante omnia procuratore dicte eccle- sie ad vestri presentiam evocato, simpliciter, de plano, sine strepitu et figura iudicii vos plenarie informetis, et si inveneritis predicta veritate fulciri, dummodo non sit aliud racionabile, quod obsistat, eosdem fratres in statum pristinum, quo fuerant tempore invasionis predicte, premissis contra eos habitis nequaquam obstantibus, reponatis, et omnia et singula bona tam mobilia quam immobilia eis restitui, ac de dampnis et iniuriis huiusmodi eis illatis iuxta communem extimationem bonorum vi- rorum tam clericorum quam laicorum satisfieri in- tegraliter faciatis, Contradictores per censuram ec- clesiasticam, appellatione postposita, compescendo, Non obstante, si aliquibus communiter vel di- visim a sede apostolica sit indultum, quod inter- dici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expres- sum, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem. Datum Avinione Kalendis Augusti, Pontificatus nostri anno sexto.
DCXCVIL
Rectori Romandiolae, ut Thomasio de Beccadellis potesta- riam de terra Medicinae et Villafontana ad annum conferat. Beg. An. VI. Com. ep. 1206. fol. 413.
Iohannes episcopus etc. Dilecto filio Magistro Aymerico de Castrolucii Archidiacono Transinge- nensi in ecclesia Turonensi, Capellano nostro, pro-
vincie Romandiole Rectori, salutem etc. Ad per- sonam dilecti filii nobilis viri Thomasii quondam Nicolay de Beccadellis, ambassiatoris dilectorum fi- liorum Communis Bononiensis, propter sinceritatem devotionis et fidei, quam ad nos et Romanam ec- clesiam habere dinoscitur, gerentes affectum bene- volencie specialis, et propterea volentes eum nostra prerogativa favoris specialiter honorare, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus sibi terre Medicine ac ville Fontane infra decretam tibi provinciam consistentium potestariam seu regimen gerendum usque ad unum annum proximo com- plendum, si aliud apostolica sedes infra dictum an- num non duxerit ordinandum, et hoc secundum novitates illarum partium videris expedire, aucto- ritate nostra committas. Datum Avinione rv. Nonas Augusti, Pontificatus ndstri anno sexto.
Dcxcvm.
Aymerico Rolandi de Aureliaco officium marescalliae Romandiolae committitur. Beg. An. VI. Com. ep. 1074. fol. 370.
Iohannes episcopus etc. Dilecto filio Nobili viro Aymerico Rolandi de Aureliaco, laico sancti Flori, dicte Curie dilecti filii Magistri Aymerici de Castrolucii Archidiaconi Transingenensis in ec- clesia Turonensi, Capellani nostri, provincie Ro- mandiole rectoris Marescallo, salutem etc. Suggerit nobis firma creduhtas, quod in eorum prosecutione solicita, que tue fidelitati committimus, per sohtam probitatis industriam te virum exhibere studeas vir- tuosum, et a cultu iusticie tamquam ipsius zelator assiduus non recedas. Hec igitur in te paterna be- nevolentia pensantes, te prius per Venerabilem fra- trem Gaspertum Epum Massiliensem, Camerarium nostrum, iuxta formam presentibus annotatam a te iuramento recepto, Curie dilecti filii Magistri Ay- merici de Castrolucii Archidiaconi Transingenensis in ecclesia Turonensi, Capellani nostri, provincie Romandiole Rectoris Marescallum usque ad bene- placitum apostolice sedis auctoritate apostohca con- stituimus, et etiam deputamus, tibi huiusmodi Ma- rescallie officium ac omnia et singula, que ad illud pertinere noscuntur, plene in omnibus exercendi liberam tenore presentium tribuimus potestatem, tibi emolumentum, quod de Baractariis in eadem Curia contigerit provenire, pro tuis stipendiis con- cedendo. Volumus autem, quod neminem carceri- bus dicti Rectoris tradas vel deputes, aut ab eis aliquem hberes vel absolvas, nisi eos, quos idem Rector seu Curie sue Iudices vel officiales ahi, qui- bus hoc ex officio eorum competit, huiusmodi car- ceribus deputabunt, vel ab eis duxerint absolven> dos, nec finantias vel compositiones per te vel interpositam personam cum ahquo vel aliquibus facies, nec ahquid pro huiusmodi finantiis seu com- positionibus, super quibus tibi omnem interdichnus
520 IOANNES PP. XXII. ANNO CHEISTI 1322.
potestatem, per te vel per alium recipies a quo- cumque.
Forma vero iuramenti predicti talis est: Ego Aymericus Rolandi de Aureliaco, laicus sancti Flori, dicte Marescallus Curie Magistri Aymerici de Castrolucii, Archidiaconi Transingenensis in ecclesia Turonensi, provincie Romandiole Rectoris per sedem apostolicam deputati, ab hac hora inan- tea fidelis ero beato Petro ac sancte Romane ec- clesie, ac sanctissimo patri et domino nostro, do- mino Iohanni divina providentia pape XXII. et successoribus eius canonice intrantibus, huiusmodi Marescallie officium michi commissum fideliter exer- cebo, plenam omnibus, quantum ad me ipsius of- ficii ratione pertinet, prece, amore, pretio, timore ac omni fraude remotis, iusticiam observabo, iura, iurisdictiones et honores ecclesie Romane in dicta provincia defensabo pro posse, stipendia michi per dictum dominum papam concessa, vel eciam im- posterum concedenda, et non ultra sine mandato vel licencia sua speciali recipiam, vel eciam reti- nebo, omnes redditus, proventus, fructus et obven- tiones, quos per me vel alium seu alios recipiam, preter stipendia supradicta, dicte provincie Thesau- rario fideliter et integrahter assignabo: que omnia et singula promitto et iuro firmiter attendere, ac eciam observare, sine omni dolo, fraude vel mali- tia, sic me deus adiuvet et hec sancta dei evan- gelia.
Datum Avinione xn. Kal. Augusti, Pontifi- catus nostri anno sexto.
DCXCK.
Rectori et vicethesaurario Patrimouii, ut de oneribus et praestationibus castri Montisalti se informent. Reg. An. VJL Par. L ep. 15. fol. 20.
Iohannes episcopus etc. Venerabili fratri... Epo Urbevetano Rectori, et dilecto filio Patrimonii beati Petri in Tuscia ... Vicethesaurario, sal. etc. Significavit nobis dil. fil. noster Neapoleo S. Adria- ni Diaconus Cardinalis, quod Castrum Montisalti in patrimonio beati Petri in Tuscia constitutum, iam a longis temporibus tam Communi Civitatis Viterbii in centum et quinquaginta libris denario- rum paparenorum extitit censuale, quam etiam Com- muni Urbis tenetur in certis ahis oneribus annuatim, est etiam obligatum pluribus nobilibus de contrata, ad que omnia onera subeunda et etiam supportanda dictus Cardinalis et nobilis vir Manfredus Prefectus Urbis, sicut idem Cardinalis nobis retuht, hactenus communiter tenebantur, prius quam pars, quam di- ctus Prefectus habebatin Castro predicto, ad manus Romane ecclesie deveniret. Quare prefatus Cardi- nalis nobis humihter supphcavit, ut vobis nostris daremus litteris in mandatis, quod huiu3modi onera subiretis de redditibus dicti Castri communiter cum eodem, cum alias idem Cardinahs solvendo in so-
hdum, quod solvere pro dimidia parte tenetur, ni- mium gravaretur. Quia igitur de premissis plenam notitiam non habemus, discretioni vestre presen- tium tenore mandamus, quatenus de huiusmodi oneribus seu prestationibus vos diligentius infor- mare curetis, nobis, que super hiis repereritis, fide- liter referentes, ut circa ea possimus, quod suade- bit equitas, ordinare. Datum Avinione vm. Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno septimo.
DCC. >
Rectori patrimonii B. Petri in Tuscia, ut insertam iam ante editam conBtitutioncm de non assumendis rectoribus, capi- taneis aliisque officialibus in civitatibus sine speciali apost. sedis licentia, districte exsequatur. Ex Reg. Curiae patrimonii B. Petri in Tuscia fol. 39.
Iohannes episcopus etc. Venerabili fratri Guit- toni Episcopo Urbevetano, Rectori patrimonii beati Petri in Tuscia, salutem etc. Dudum pro comodo et pacifico statu Civitatum, Terrarum, Castrorum ceterorumque locorum infra patrimonium beati Pe- tri in Tuscia, et ahas provincias ecclesie Romane subiectas consistentium, et personarum singularum eorundem, ne per usurpata regimina eis inferre- rentur onerosa gravamina, et dispendia proveni- rent, quamdam prohibitoriam constitutionem edi- dimus in hec verba.
Iohannes Episcopus etc. Ad perpetuam rei memoriam. Ecclesie Romane suorumque fidehum gravamina dissimulare non possumus, quin post- quam nobis cognita fuerunt, adversus ea oportunia remediis occurramus. Attendentes igitur gravia no- cumenta, que nonnullis civitatibus, castris et locis infra patrimonium beati Petri in Tuscia constitutis, eidem ecclesie et personis singularibus eorundem ex diversorum tam nobihum, quam etiam aliorum usurpato regimine provenerunt, et volentes super hoc imposterum eorum dispendiis precavere, omni- bus et singulis Communitatibus seu Universitatibus, et singularibus personis civitatum, terrarum, castro- rum et locorum infra patrimonium constitutis pre- dictum, in quibus videlicet nobis, vel quibusvis of- ficialibus nfis ius competit deputandi vel instituen- di, aut eligendi seu ponendi Potestates, Capitaneos, dominos, vel Rectores aut officiales quoslibet ahos, ne ipsi vel eorum ahqui per se vel alium seu alios Potestatem, Capitaneum, dfium, Rectorem vel de- fensorem, seu quemcumque alium ofiicialem, quo- cumque nomine censeatur, in civitatibus, castris, terris et locis predictis, aut eorum aliquo eligere, assumere, vocare vel recipere, retinere, aut iam electo vel assumpto, vocato seu recepto tanquam Potestati seu Capitaneo, Rectori seu defensori, vel Officiali obedire quoquomodo presumant, neve taliter electus, assumptus, receptus seu vocatus huiusmodi Potestarie, Capitaneatus, dominii vel Rectorie seu defensorie, aut quodcumque ahud
IOANNES PP. XXII. A.NNO CHRISTI 1322. 521
cuiusvis nominis officium recipere, acceptare, assu- mere vel gerere nisi de nostra et Ap. sedis licentia speciali quomodolibet audeat, sed assumptum omni- no dimictat, ubi vero ad Communitates seu Univer- sitates et singulares personas civitatum, terrarum, castrorum et locorum predictorum, vel eorum ali- quem ius competit eligendi Potestatem, Capitaneum, dominum vel Rectorem, seu officialem quemlibet a- lium, qui per nos seu quosvis officiales nostros debeat aut consueverit confirmari, ne ante debitam confirmationem obtentam ipse vel eorum alique sic electo tanquam Potestati seu Capitaneo, Re- ctori vel defensori seu officiali in quibusvis obe- diant, neve taliter electus, quousque confirmatio- nem habuerit, ut prefertur, huius Potestarie, Ca- pitaneatus, dominii vel Rectorie seu defensorie, aut cuiusvis alterius cuiusvis nominis officio se immi- scere, vel illud gerere aut exercere quovis modo presumat, auctoritate apostolica districtius inhibe- mus, decernentes ex nunc irritum et inane, quic- quid contra huiusmodi inhibitionis tenorem conti- gerit attemptari. Nulh ergo omnino hominum hceat hanc paginam nostre inhibitionis et constitutionis infiingere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei, et beatorum Petri et Pauh Apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum Avi- nione iui. Nonas Augusti, Pontificatus nostri anno secundo.
Quia igitur, sicut accepimus, tam nonnulle Communitates seu Universitates et singulares per- sone Civitatum, Castrorum, terrarum et locornm predictorum in eligendo et assumendo de facto ad predicta regimina, quam persone de facto ad hoc electe et assumpte in exercendo et recipiendo ea- dem regimina contra constitutionem predictam in illis partibus solemniter pubhcatam venire, eamque transgredi et facere contra illam temere et contu- maciter presumpserunt, in eorundem Civitatum, Castrorum, terrarum et locorum grave dispendium, salutis et fame periculum, iurium Romane ecclesie preiudicium, ac nostram et eiusdem ecclesie iniu- riam et contemptum: fraternitati tue per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus tam contra Communitates seu Universitates, et singulares personas predictas, que constitutionem predictam temere non servantes transgressionis reatum dampnabiliter incurrerint, quam contra illos, qui contra constitutionem ean- dem predicta regimina assumere, recipere et gerere presumpserunt quomodohbet, vel presumunt, pro tanto transgressionis et presumptionis excessu spi- rituahter ac temporaliter ad debitas penas proce- dere studeas, sicut considerata eorundem transgre- dientium qualitate cognoveris expedire. Datum Avi- nione mi. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno septimo.
DCCL
Rectori Patrimonii, ut quondam Potestati Aquaependentis salarium debitum per dictum commune solvi faciat. Reg. An. VII. Par. I. Com. ep. 876. fol. 307.
Iohannes episcopus etc. Dilecto fiho ... Re- ctori patrimonh beati Petri in Tuscia, salutem etc. ©fficii nostri debitum exigit, ut htes, que labores inserunt et exhauriunt facultates, restringantur po- tius quam laxentur, eisque discussis finis debitus imponatur. Porrecte siquidem nobis dilecti fihi Ma- gistri Petri Deodati civis Tudertini petitionis series continebat, quod cum ohm fehcis recordatioms Bo- nifacius papa VILL. predecessor noster dicto Petro in terra Aquependentis, existentis in patrimonio beati Petri in Tuscia, potestarie officium commi- sisset, ipse ad terram huiusmodi accedens per ali- quod temporis spacium exercuit huiusmodi officium in eadem, sed hoste humani generis instigante fuit inter homines ipsius terre adeo discordia suscitata, quod eis ad armorum arreptionem prorumpentibus, et duas divisis in partes, earum una maiori stipata potencia et furore succensa, partem rehquam de terra expulit prehbata. Dictus vero Petrus non va- lens ibidem ulterius sicut antea propter discordiam prefatam, cum adhuc in dicta terra concitatio inter intrinsecos remaneret, hbere dictum officium exer- cere, ac excessus graves et enormes, qui pretextu ipsius discordie in dicta terra perpetrati extiterant, iusticia exigente punire, a terra discessit eadem, de salario sibi promisso pro parte Communis ipsius terre ratione dicti officii eidem Petro minime sa- tisfacto. Quare dictus Petrus nobis humihter sup- plicavit, ut cum ipse labores et expensas htis con- tra dictum Commune super eodem salario diutius persequendo nequiret, sicut asserit, tolerare, nos sibi super evitandis laboribus et expensis huiusmo- di parcere, sibique super hoc de oportuno remedio providere paterna diligentia dignaremur. Volentes igitur eidem Petro super hoc celeris iusticie ple- nitudinem exhiberi, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis, summarie, simphciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, auditis hinc inde propositis, facias predicto Petro super eodem salario de prefato Communi, sublato appellationis obstaculo, iusticie complementum, Contradictores per censuram ec- clesiasticam, appellatione postposita, compescendo, Non obstantibus, quod super eodem salario causa iam dudum pro parte ipsius Petri contra dictum Commune mota in Curia ... Rectoris dicti patrimo- nii, tui predecessoris, qui tunc erat, fixit aliquandiu ventilata, et adhuc in Curia ipsa pendet, seu qui- busdam privilegiis, litteris, indulgenciis, consuetu- dinibus et statutis, per que tue iurisdictionis exph- catio posset super predictis quomodolibet impediri, et de quibus specialem oporteret in presentibus fieri mentionem, aut si ahquibus communiter vel
522 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1323.
divisim a sede apostolica sit indultum, quod ex- communicari, suspendi vel interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto hu- iusmodi mentionem. Datum Avinione rm. Id. Apri- lis, Pontificatus nostri anno septimo.
DCCIL
Cerviensibus, ut ab omnibus pactis cum Venetis super salina desistant. Reg. An. VII. Secret. ■ ep. 1411. fol. 344.
Iohannes episcopus etc. Dilectis filii Potestati, Capitaneo, Consilio et Communi Cerviensibus, salu- tem etc. Displicenter audivimus, quod licet quedam pacta super salina Cervie, que ad nostram et apo- stolice sedis Cameram, et ad nullum alium noscitur pertinere, dudum inter vos et dilectum filium Ducem, Consilium et Commune Venetorum inita in nostrum et eiusdem Camere preiudicium, que prorsus nulla erant, duxeritis postmodum adhibito saniori consilio revocanda, nunc tamen nescimus, quo concitati spi- ritu cum eisdem Duce, Consilio et Communi ad revocationem pactorum huiusmodi aspiratis. Quo- circa Universitatem vestram rogamus attentius et hortamur, vobis nichilominus districte precipiendo mandantes, quatenus ab eisdem pactis et eorum revocatione recedatis et penitus desistatis, cum sicut vestram non latet prudentiam, hec in iuris nostri et dicte Camere vergerent lesionem, Venerabili fra- tri nostro Aymerico Archiepiscopo Ravennati, cui super hoc scribimus, efficaciter intendentes. Datum Avinione Kal. Maii, Pont. nostri anno septimo.
DCCIIL
Thesaurario Marchiae Anconitanae, ut de emolumentis camerae armatorum stipendia solvat. Reg. An. VII. Seeret. ep. 1211. fol. 305.
Iohannes episcopus etc. Dilecto filio Hugoni Bovis Canonico Vulterano, Marchie Anconitane Thesaurario, salutem etc. Cupientes, ut provincia nostra Marchie Anconitane, cuius existis Thesau- rarius, Firmanorum et Fabrianorum, aliorumque nostrorum et ecclesie Romane rebellium, qui statum ipsius provincie turbare non verentur pacificum, depressa superbia et contrita perfidia, quietis et pacis ubertate letetur, ac volentes super hoc, quan- tum cum deo possumus, de oportunis providere remediis, presertim cum adeo sit dictorum rebel- lium indurata malicia, quod circa reductionem il- lorum ad nostram et eiusdem ecclesie devotionem et obedientiam adhibere sit expediens, ut accepi- mus, vim armorum, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus pecunias compositio- num cum Civitatibus et Communantiis, terris et personis singularibus dicte provincie, ac Comitatus quondam Urbini pretextu quorumcumque criminum, delictorum et excessuum quocumque tempore com-
missorum factarum et faciendarum, illis exceptis, que per processus nostros nobis specialiter reservantur, ac aliorum proventuum et exituum eiusdem pro- vincie ad nos et ecclesiam predictam spectan- tium, necnon decime triennalis per nos in pro- vinciis Marchie predicte ac Romandiole, sicut in nonnullis aliis locis et provinciis dudum imposite pro multis ecclesie Romane necessitatibus utilius supportandis residua, ac fructus beneficiorum ec- clesiasticorum vacantium, et que a Kalendis Aprilis proximo preteritis usque ad unum annum integrum in eisdem vacabunt provinciis, per nos sub certa forma reservatos, et ibidem iuxta tenorem littera- rum nostrarum confectarum super hoc colligendos, in solutione stipendiariorum, quos dilectum filium Amelium Abbatem Montis S. Saturnini Tholosani, Capellanum nostrum, dicte Marchie Rectorem, con- tra dictos rebelles et eorum conterendam proter- viam et humiUandam superbiam habere contigerit, prudenter expendere studeas, quantum videlicet de predictis prefato Rectori et tibi necessarium vi- debitur ac etiam oportunum, residuum exacta di- ligentia servaturus. Volumus autem, quod super expensis, quas de premissis et eorum singulis in solutione dictorum stipendiariorum facere te con- tinget, nos clare, particulariter et distincte per In- strumenta publica certiores reddere non ommittas. Datum Avinione xn. Kal. Iunii, Pontificatus nostri anno septimo.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) DCXCVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/42d17a35-abd4-409b-b5d1-d1c3ea8fc148/charter>, accessed at 2024-10-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success