useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DXCV.
Signature:  DXCV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DXCV. , S. 430
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DXCV. , S. 430

    Graphics: 
    x

    DXCV.

    Cesenatibus, Cerviensibus, Ravennatibus etc. ut Venetorum naves eorumque merces et bona ad ipsorum portus acce- dentes capi faciant, quia Veneti civitatem Ferrariensem invaserant. Eeg. An. IV. de Curia ep. 86. fol. 275.

    Clemens episcopus etc. Dilectis filiis ... Po- testati, ... Capitaneo, Antianis, Consilio et Com- muni Cesenatibus, ecclesie Romane fidelibus, sa- lutem etc. Non in via immaculata matris ecclesie Veneti gradientes, non nobis et eidem ecclesie mi- nistrantes, in illa vineam ipsius ecclesie opprimunt violenter, serviunt laboriose peccatis, et in iniqui- tatibus eorum vineam ipsam perversis et dolosis vindemiare conatibus moliuntur. Ipsi quidem ad opus suum in desertum egredientes, ut Magistri dogmata non recta sequuntur, et dimissi in volu- ptatibus suis facti sunt a rationis vinculo atieni, et dum cordis discipline virtutem non excolunt, ubi habitant, non est fructus, qui in desideriis anima- rum suarum ventum amoris sui attrahunt, dum ex hiis, que per concupiscentias eorum mente conci- piunt, non edificant, nudos dimittentes seipsos ve- stimentis abiectis, ut operimento careant in culpa- rum suarum frigoribus, et velaminibus remaneant destituti. Sane quantis iam dudum, et quam gra- vibus Veneti memorati in persecutione Civitatis nostre Ferrariensis eiusque Civium, nostrorum et ecclesie predicte fidelium, eandem ecclesiam pro- vocarunt, offensis affecerunt, iniuriis et excessibus perturbarunt, nedum ad vos, qui estis ipsis vici- nitate propinqui, sed iam ad remotas orbis pro- vincias fame divulgantis afflatibus verisimiliter cre- ditur pervenisse. Verum ne ipsorum culpas sub silentio totaliter neghgere videamur, ipsarum ah- quas duximus breviter denotandas, ut ilhs in scru- tinio precordiorum vestrorum meditatione solhcita recensitis, cognoscatis aperte, quod digna contra eos ratione movemur, qui ex hiis percelli multi- plicum penarum acerbitatibus meruerunt. Profecto Veneti sepedicti non contenti, quod post recupe- rationem Civitatis eiusdem, ad nos et prefatam ec- clesiam pleno iure spectantis, multas iniurias, innu- meras strages fidehum, incendia plurima et enormi- tates scelerum diversorum contra Civitatem eandem commiserant in nostram et ecclesie predicte con- tumeliam et contemptum, Civitatem ipsam cum machinis et balistis adeo graviter oppresserunt, quod viribus Civium superatis ipsorum coacti sunt eorum se subicere servituti, et nichilominus Civi- tatem ipsam, quamvis illam postmodum dimisissent, necnon et Castrum nostrum Thedaldi eidem Ci- vitati contiguum, pontem super flumen Padi, et turrim iuxta pontem ipsum nequiter occupantes, ipsa detinent per violentiam occupata. Verum nos illius summi pastoris exemplo, cuius licet insuffi- cientibus meritis gerimus vices in terris, quique ad sui gregis caulam proprhs humeris perditam

    CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1309. 415

    ovem reduxerat, volentes olim Ducem, Consilium et Commune Venetoram ipsoram mansuetudinis apostolice veritate ad ipsius ecclesie ovile reducere, et a via mala viros impios revocare, ac exhorta- tionis paterne funiculo a casu retraliere, ne irre- parabili collapsu deciderent et perirent sine spe qualibet resurgendi, ipsos rogandos per nostras litteras duximus et monendos, eis per apostolica scripta districte precipiendo mandantes, ut a qui- buslibet molestiis, impugnationibus, iniuriis, violen- tiis et dampuis dicte Civitatis Ferrariensis, eiusque Comitatus, territorii et districtus ac personarum ipsorum per se et alios cessarent omnino, et dein- ceps a similibus abstinerent, Castrum seu fortel- licium, pontem et turrim predicta, et quelibet alia bona et iura Civitatem Ferrariensem contingentia supradictam dilectis filiis . . . Abbati Monasterii Tutellensis, et Magistro Onufrio de Trebis, Capel- lanis et Nuntiis nostris, nostro et ecclesie predicte nomine infra certi temporis spatium per nos eis in dictis litteris assignatum restituere procurarent, nullam eis imposteram super illis molestiam illaturi: sed oculis Venetoram ipsorum caligine iniquitatis, ne conspicerent veritatem, obtectis, et sicut plum- bum in aquis validissimis in malorum profundum tracti suorum mole ac multitudine peccatorum, et ne intelligerent, ut bene agerent, more aspidis, que a voce incantantium ut veneficia, que incantantur, a sapiente non audiat, mentis obturantes auditum, precibus, monitionibus et mandatis huiusmodi ac- quiescere temeritate dampnabili contempserunt, pro- pter quod in die Cene domini proxime preterito certos processus fecimus et habuimus contra eos, diversas penas et varias sententias continentes. Et inter ahas penas in processibus ipsis inflictas eisdem bona ipsoram mobilia et immobilia de fratram no- stroram consilio duximus confiscanda, et personas Ducis et Venetoram predictorum ipsaque bona mobi- ha videlicet quibuscumque Christifidelibus exposui- mus capienda et etiam occupanda, bonorum vero im- mobilium, que Dux et Veneti memorati ac persone singulares ipsoram Venetiis, et in Romanie et qui- buscunque aliis partibus habere noscuntur, dispo- sitione et ordinatione nobis et nostris successoribus specialiter reservatis. Revera prefati Dux, Consilium et Commune non penitudine ductos, non corde contritos, non humilitatis spiritu, non mente pla- cabiles, nec se devotos animis exhibentes, sed sue currum elationis in faustu ascendentes pestifero, et contra dictam Civitatem insultibus renovatis, illam obsidionibus artant durissimis, similibus ma- chinis et ahis missibihbus lacerant, et ipsam di- ctumque Comitatum, territorium et districtum per torrentes et inundationes aquaram, per illos eorum pravis operibns defluentes, enormiter dissipant, depopulationibus vastant hostilibus, et alias a Pha- raone, qui sacerdotum possessiones et bona in pri-

    stina libertate dimisit, servituti subiectis omnibus aliis, superati, ad exterminium Civitatis eiusdem suas vires exercent, illamque suo dominio nituntur dolosis conatibus subiugare. Populum autem Civi- tatis eiusdem, qui transibant simpliciter, conver- terunt in bellum, desuper tunicam palleum substu- lerunt, populi mulieres ipsius de domibus eiecerunt deliciarum suarum, a parvulis enim ipsaram laudem matris ecclesie subtraxerant, dicentes: Ite, quia hic requiem non habetis. Nos vero considerantes, quod dicti Veneti propter suorum immunditiam peccatorum et iniquitatum huiusmodi corrumpi putredine pessima, et cum Dathan et Abiron ma- ledictionis premia meruerunt, contra ipsos per di- lectum filium nostrum Arnaldum sancte Marie in porticu diaconum Cardinalem, apostohce sedis Le- gatum, proponi mandavimus per partes Italie, de quibus sibi videbitur, verbum crucis. Intendentes igitur, ut Dux, Consilium et Commune prefati acer- bitatem penariun defleant predictaram, Universitati vestre per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus omnes et singulos ex dictis Venetis, eorumque bona mobilia, qui et que in Civitate vestra et infra limites Comitatus et dis- trictus vestrorum inveniri poterant et haberi, nec- non omnes naves et galeas et alia vasa maritima, que cum quibuscunque victualibus seu quibushbet aliis rebus, vel sine illis ad portum vestram decli- nare contigerit, capere iuxta tenorem processuum predictorum absque dilatione qualibet studeatis, nec de Civitate aut Comitatu et districtu predictis aliqua victualia, quecunque sint, aut mercationes vel mer- cimonia quelibet ad dictam terram Venetoram de- ferri quomodohbet pennittatis, et alias sic eidem Legato viriliter sicque potenter circa recuperatio- nem Civitatis assistatis ipsius, quod fidehtatis pure constantiam et devotionis intime puritatem, quam ad nos et Romanam ecclesiam habere tenemini, operum exhibitione monstretis, nosque sinceritatem vestram dignis commendationibus attollamus, ao vos et Civitatem ipsam prosequamur amplis favo- ribus gratiarum. Non enim nostre intentionis exi- stit, quod per ea, que vobis scribimus per presentes, ad bona immobilia quondam Ducis et Communis predictorum vel singularum personaram eiusdem terre Venetorum , quorum dispositionem nobis et sedi apostolice duximus specialiter reservandam, extendatis, quousque per nos vobis fuerit aliud intimatum, aliquatenus manus vestras, cum circa predictorum dispositionem bonorum non intenda- mus quoad presens aliquid immutare. Datum Avi- nione nn. Kal. Iulii, Pont. nostri anno quarto.

    In e. m. Dilectis filiis ... Potestati,... Capita- neo, Antianis, Consilio et Communi Ravennatibus, Civitatibus Nove Firmane diocesis, Recanatibus, Anconitanis, Firman., Fanensibus, Pensaurienibus, Ariminensibus et Cerviensibus. Non in via etc,

    416 CLEMENS PP. V. ANN0 CHRISTI 1309.

    DXCVL

    Instrumentum publicum super declaratione Clementi V., quod ad suscipiendum regimen imperii Henricus VIL habilis sit, et adest eiusdem procuratorium ad iuramenta praestanda. Ex originali.

    In nomine domini amen. Noverint Universi hoc Instrumentum publicum inspecturi, quod anno dfii Millesimo Trecentesimo Nono, die Sabbati vi- cesima sexta mensis Iulii, Indictione septima, Pon- tificatus Sanctissimi patris et dfii nfi dfii Clementis divina providentia pp. V. Anno Quarto, In palatio papali Avinione, videlicet in domo fratrum Predi- catorum eiusdem loci, in qua Sanctissimus pater et dfius noster dfius Clemens divina providentia Sa- crosancte Romane ac Universalis ecclesie Summus Pontifex tunc residentiam faciebat, in Consistorio publico et solenni, in quo erat idem dfius papa et cum eo presentia Reverendorum patrum dfiorum sancte Romane ecclesie Cardinalium et aliorum Archieporum, Eporum, Electorum, Abbatum et aliorum prelatorum, et ceterarum personarum tam ecclesiasticarum quam secularium maxima multitu- do, et Venerabilis patris dfii Sifridi Epi Curiensis, ac spectabilium virorum dfiorum Amadei Comitis Sabaudie, Iohannis Dalphini Viennensis ac Albo- nensis Comitis, Guidonis de Flandria, Iohannis de Saraponte Comitis, et discreti viri Magistri Symo- nis de Marvilla Thesaurarii Metensis, procuratorum et nuntiorum Serenissimi Principis domini Henrici Regis Romanorum Illustris ad infrascripta consti- tutorum, prout inferius continetur, postquam idem dfius Summus Pontifex, solempnitate debita prece- dente, predictum dfium Henricum in Regem Ele- ctum in Imperatorem postmodum promovendum reputavit, nominavit et declaravit Regem exigente iusticia Romanorum, et personam ipsius approbans pronunciavit eam, et declaravit esse sufficientem, habilem et ydoneam ad Imperium obtinendum, et eidem ad recipiendas unctionem, consecrationem et Imperialis dyadematis impositionem de manibus suis sanctis certos locum et terminum assignavit, ad prestandum iuramentum ipsi dfio Summo Pon- tifici et ecclesie Romane in animam et nomine dicti Regis, quod dicti sui procuratores et Nuntii eidem dfio pape se frequenter obtulerant prestatu- ros, fuit hoc modo processum. In primis quidem Venerabilis pater dfius Bertrandus Eps Albiensis, dfii pape Camerarius, publice et clara voce legit quandam hcteram magno sigillo dicti dfii Regis pendenti signatum, procuratorium seu potestatem dictorum procuratorum seu Nuntiorum plenarie continentem: cuius littere de verbo ad verbum, nil addito nil mutato, tenor dinoscitur esse talis.

    Sanctissimo in Christo Patri et dfio suo dfio Clementi Sacrosancte Romane ac Universalis ec- clesie Summo Pontifici, Henricus dei gratia Roma- norum Rex semper Augustus, cum reverentia de-

    bita devota pedum oscula beatorum. Cupientes ferventi desiderio vobis patri ac dfio nfo clemen- tissimo, et apostolice sedi zelum nostre devotionis offerre, nosque vestris et ipsius sedis beneplacitis coaptare, nostroque et sacri Romani Imperii statui, sicut expedierit, providere, Venerabiles Octonem Basiliensis et Sifridum Curiensis ecclesiarum Epi- scopos, Principes nostros et Spectabiles viros Ama- deum Comitem Sabaudie affinem nostrum, Iohan- nem Dalphini Viennensem et Albonensem Comi- tem, Guidonem de Flandria consanguineum nfum, Iohannem Comitem de Saraponte, fideles nostros dilectos, et honorabilem virum Magistrum Symo- nem de Marvilla, vfum Capellanum, Thesaurarium Metensem, Secretarium et famiharem nostrum di- lectum, de quorum fide, legalitate et industria ple- nam obtinentes fiduciam, fecimus et facimns, con- stituimus et ordinavimus nuntios et procuratores nostros, mandatum nostrum in se sponte susci- pientes, ipsosque ad vestram presentiam pro nfis et Imperii negotiis specialiter destinantes, damus et concedimus eisdem plenam, generalem et hbe- ram potestatem ac speciale mandatum, in vestre Sanctitatis presentia devotionem et filialem reve- rentiam, quam erga vos et Sacrosanctam Roma- nam ecclesiam matrem nostram sinceris affectibus gerimus, exponendi, petendi, procurandi seu im- petrandi pro nobis et nostris favorem et gratiam vestram, necnon tractandi, explicandi, exercendi, promittendi, offerendi seu prestandi in animam et super animam nostram debite vobis et sancte Romane ecclesie fidelitatis, et cuiushbet alterius generis iuramentum, et speciahter ad petendum a vobis Unctionem, Consecrationem et Coronam Im- perii de sacrosanctis manibus vestris nobis impo- nendam, ac faciendi omnia aha et singula, que circa huiusmodi nostra et Imperii negotia tractan- da, explicanda, exercenda, promittenda fuerint, seu etiam facienda, que secundum deum et honestatem viderint expedire, et que ad nos promovendos ad Romanum Imperium fuerint facienda, ac etiam re- quirenda et cetera facienda, que Regahs excellen- tia nostra faceret et facere posset, etiam in hiis, que mandatum exigunt speciale, et perinde ac si omnes casus, qui mandatum exigunt speciale, es- sent in presenti procuratorio speciahter denotati, Promittentes nos ratum, gratum et firmum perpe- tuis temporibus habituros quicquid in premissis aut circa premissa per dictos Nuntios et procu- ratores nostros omnes vel maiorem partem eorum, qui presentes fuerint, expositum, petitum, impetra- tum, tractatum, promissum, iuratum seu factum fuerit, aut quomodohbet procuratum. Volumus in- super, salvis premissis, quod predicti procuratores et Nuntii nostri possint omnes insimul vel maior pars eorum facere procuratorium fortius, quam fieri poterit, nomine nostro et in persona nostra

    CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1309. 417

    Bub sigillis eoram, ad predicta facienda, si defe- Fontisfrigidi, sancte Romane ecclesie Vicecancella-

    ctus aliquis fuerit in predictis. In cuius rei testi- rio, dfio Bernardo Archiepo Rothomagensi, domino

    monium presentes litteras scribi et Maiestatis no- Galhardo Abbate Monasterii sancti Severi Aduren-

    stre sigillo iussimus communiri. Datum Constantie sis diocesis, diio Bernardo Royardi Archidiacono

    nn. Nonas Iunii, Indictione septima, Anno domini Xanctonensi, diio Cinthio de Urbe Canonico-Pari-

    Millesimo Trecentesimo Nono, Regni vero nostri siensi, dfio Guillelmo Accursi Sacrista Caturcensi,

    Anno Primo. dfio Pontio Priore de Benevento Lemovicensis dio-

    Deinde Reverendus Pater dfius Napoleo san- cesis, dfio Iohanne de Furnis Canonico Furnensi

    cti Adriani diaconus Cardinalis publice legit quan- dfii pape Capellanis, dfio Raynaldo de Setia, dfio

    dam cedulam continentem formam iuramenti, quod Roberto de Gornay militibus, et Sanctio de Fave-

    dicti procuratores et Nuntii dfio pape ac ecclesie gis Magistro hostiario dfii nfi predicti, et quamplu-

    Romane in animam et nomine dicti Regis prestare ribus et multis aliis Testibus ad predicta vocatis et

    debebant: qua lecta secundum formam illam dicti rogatis.

    procuratores et Nuntii iuramentum huiusmodi pre- Et ego Oddo Leonardi de Sermineto Terra-

    stiterunt in modum sequentem. cinensis dioc. Camere dfii pape clericus et aposto-

    Nos Sifridus Curiensis Eps, Amadeus Comes lica auctoritate Notarius publicus, predictis omnibus

    Sabaudie, Iohannes Dalphini Viennensis et Albo- una cum predictis et aliis quampluribus et multis

    nensis Comes, Guido de Flandria, Iohannes Co- Testibus presens interfui, et de mandato dicti do-

    mes de Saraponte et Symon de Marvilla Thesau- mini nfi Summi Pontificis predicta omnia fideliter

    rarius Metensis, Nuntii et procuratores Serenissimi scripsi, et in hanc publicam formam redegi et si-

    Principis Henrici Romanoram Regis, habentes ad gnum meum posui consuetum. Et ad evidentiorem

    omnia infrascripta plenam et generalem ac liberam omnium certitudinem predictorum nos Sifridus Cu-

    potestatem et speciale mandatum ab eodem, prout riensis Eps, Amadeus Comes Sabaudie, Iohannes

    constat per predictas patentes litteras ipsius, Vobis Dalphini Viennensis et Albonensis Comes, Guido

    Sanctissimo Patri et dfio, dfio Clementi divina pro- de Flandria, Iohannes de Saraponte et Symon de

    vidente clementia pape Quinto, vice et nomine dicti Marvilla Thesaurarius Metensis, Nuntii et procura-

    dfii nri Regis, et in animam ipsius promittimus et tores predicti dfii nfi Henrici Romanorum Regis,

    iuramus per patrem et filium et spiritum sanctum, sigilla nostra appendi fecimus huic publico Instra-

    et per hec sancta dei evangelia et per hoc lignum mento. *)

    vivifice Crucis, et per has reliquias sanctoram, quod Et ego Amelius de Beronia clericus Carcas-

    nunquam vitam aut membra, neque ipsum honorem, sonensis dioc. publicus etc. Notarius etc. me sub-

    quem habetis, sua voluntate, aut suo consensu, aut scripsi et signum meum apposui. suo consilio, aut sua exhortatione perdetis. Et in Et ego Iohannes Magistri Petri de Veralis pu-

    Roma nullum placitum aut ordinationem faciet de blicus etc. Notarius etc. me subscripsi et signum

    omnibus, que ad vos pertinent aut Romanos, sine meum apposui consuetum.

    VeStrO COnsilio et COnSenSU. Et quicquid de teiTa *) QUau sigilta ex cera rubra funiculis viridis coloris sericis ex-

    ecclesie Romane pervenit ad ipsum aut perveniet, pendentia optime servata adhuo existunt.

    vobis reddet quamcitius poterit. Et quandocumque

    m • • • TlYfWTT

    in Lombardiam et Tusciam aliquem mittet pro ter- LfAXj \ 11.

    ris et iuribus suis gubemandis, quotiens mittet eum, Regi Romanorum electio de se facta confirmatur, et ipsi iurare faciet illum, ut adiutor vester sit ad defenden- terminus ad suscipiendam imperialem coronam in Urbe dendum terram sancti Petri et Romanam ecclesiam praefigitur. Eeg. An. IV. ep. 571. fol. 118.

    secundum suum posse. Et si permittente dfio dictus Clemens episcopus etc. Carissimo in Christo

    dfius noster Rex Romam venerit, sanctam Roma- filio Ilenrico Regi Romanoram Illustri, salutem etc.

    nam ecclesiam et vos Rectorem ipsius et successo- Divine sapientie imperscrutabilis altitudo exemplo

    res vestros exaltabit secundum suum posse. Et cum celestium terrena disponens, rigansque montes de

    Rome vel alibi per vos in Imperatorem coronandus superioribus suis, ut suorum operum fructu inferior

    fuerit, dfius noster Rex predictus dictum sacramen- mundi machina salubriter dirigatur, sicut in firma-

    tum, et aliud fieri consuetum ad requisitionem ve- mento celi duo luminaria magna constituit, ut orbem

    stram tempore coronationis sue personaliter reno- vicibus alternis illustrent, sic in terris dona precipua

    vabit. et suprema, Sacerdotium videlicet et Imperium, ad

    Quibus factis, idem dfius Summus Pontifex plenum regimen et gubernationem spirituahum mun-

    publice precepit michi Notario infrascripto, quod danorumque constituens, utriusque potestatem su-

    de predictis publicum conficerem Instrumentum. perna provisione discrevit, ut eorum peratilis mi-

    Acta fuerant premissa loco et die predictis, pre- nisterii operosa diversitas, nulla adversitate dissen-

    sentibus prefato dfio Bertrando Epo Albiensi, dfii tiens, tam in executione commissi regiminis, quam

    pape Camerario, dno Arnaldo Abbate Monasterii in voti unitate concordes, ipsorumque procul dubio

    418 CLEMENS PP. V. ANNOJCHRISTI 1309.

    universis profutura concordia, alterutrius fulta pre- sidiis ac mutuis favoribus utriusque coufota libe- rius iustitie opus exerceat, pacem mundo pariat, tranquillitatem inducat et nutriat unitatem.

    Imperium quidem ad salutem fidelium sacer- dotali auctoritate dirigitur, et ipsius adiutum pre- sidiis, sedatis interdum procellosis imminentium tempestatum turbinibus, tranquillum redditur et quietum: sacerdotium vero pium et tutum debet habere recursum ad imperialem mansuetudinem, debita sibi veneratione coniunctam, ut Imperii Ro- mani fastigium et eius cuhnini presidens specialis advocati et defensoris precipui circa ecclesiam gerat affectum, et in ipsius fortitudine bracbii de- fensentur ecclesie, libertates et iura manuteneantur ipsarum, extirpentur hereses, cultus christiane fidei amplietur, et inimicis consternatis eiusdem in pacis plenitudine sedeat populus christianus et in requie opulenta quiescat.

    Sane nuper Venerabiles fratres nostri... Basi- liensis et... Curiensis Episcopi, et dilecti filii nobi- les viri Amedeus Sabaudie, Iohannes Delphini Vien- nensis et Albonensis Comites, Gaiido de Flandria, Iohannes de Seraponte Comes, et Magister Symon de Marvilla thesaurarii ecclesie Metensis, ambascia- tores, procuratores et nuntii tui ex parte tua cum pleno sufficienti mandato, prout per tuas patentes htteras magni tui sigilh appensione munitas nobis extitit facta fides, ad nostram presentiam destinati, coram nobis et fratribus nostris sancte Romane ec- clesie Cardinahbus in pubhco et solempni consisto- rio nomine tuo et omnium Principum, in Regis in Imperatorem postmodum promovendi electione voces habentium, tam de consuetudine quam de iure proposuenmt inter cetera coram nobis, electio- nem de te ad predictum Regnum, et ad Imperium postmodum promovendo, ab omnibus Principibus vocem in huiusmodi electione habentibus fuisse concorditer et legitime celebratam, teque electioni huiusmodi consensisse, et ahas solempnitates rece- pisse Aquisgrani, quas predecessores tui recipere consueverunt ibidem, supplicantes instanter, ac in- ter aha humihter postulantes tibi unctionem et consecrationem per nostras manus impendi, et te in Imperatorem Romanorum, advocatum et defen- sorem ecclesie Imperiah diademate coronari, et ad hos tibi certos locum et terminum assignari, et ahas tibi concedi per sedem apostohcam favorem et gratiam consuetos.

    Nos igitur, premissis per eosdem Ambasciato- res propositis dihgenter auditis, immo predicto mandato, electionis quoque predicte decreto cum predictis fratribus dihgenter inspectis, plenaque de- liberatione discussis, factaque nobis de huiusmodi electione concordi et legitima plena fide, examina- tione quoque de persona tua in eorumdem fratrum presentia per nos facta, in quantum te absente

    fieri potuit, super conditionibus omnibus, que re- quiruntur in illo, qui est ad Imperialis culminis apicem subhmandus, quia ab olim nos et fratres nostri ex frequenti et famihari conversatione tua, et magnorum ac proborum virorum testimonio in- dubitato et certo excellentiam tuam fore percipi- mus magnarum virtutum gloriosis tituhs insigni- tam, discretionis immensitate subhmem, prudentie maturitate fecundam, devotionis claritate conspi- cuam, quodque in ea adeo prompti viget intelle- ctus perspicacitas, veritatis dilectio et constantia fortitudinis firmamentum, ut tantarum virtutum ca- stris in ipsa regnantibus subhmium honorum ex- tolh fastigiis rationabihter mereatur, te carissimum filium nostrum Henricum in Regem electum de- putamus, nominamus, denuntiamus et declaramus Regem Romanorum de ipsorum fratrum consiho, iustitia exigente, tuamque personam tot excellen- tium meritorum claritate suffultam approbamus, pronuntiamus et declaramus plene sufficientem, et habilem ad suscipiendum huiusmodi imperiahs Cel- situdinis dignitatem, decernentes et pronuntiantes unctionem, consecrationem et Imperii Romani co- ronam tibi per manus nostras debere concedi loco et tempore oportunis, ad que ex nunc nos offeri- mus paratos, magnitudini tue nichilominus conce- dentes nostrum et Romane ecclesie favorem et gratiam consuetos; precipientes exnunc omnibus subditis tuis, quod tibi tanquam Regi Romanorum vero et per sedem apostohcam approbato ad Im- perium obtinendum efficaciter pareant et intendant

    Et quia tam pro generah futuro concilio, quod iam mandavimus convocari, quam pro aliis arduis et inevitabihbus fidei christiane negotiis multa no- bis imminent necessario facienda, que non possent absque gravi periculo universal. ecclesie pretermitti, ante quorum expeditionem aha ponderosa imphcare negotia, vel exphcationi ipsorum intendere commode non possemus, ut urgentibus ad presens negotiis utihter expeditis, annuente deo, votis tuis et po- stulationibus tam feliciter quam celeriter satisfiat, celsitudini tue ad unctionem, consecrationem et co- ronationem Imperii Romanorum de manibus no- stris in Basihca principis Apostolorum de Urbe, deo auctore, sumendas festum purificationis beate Marie, quod erit usque ad biennium computandum a proximo futuro festo purificationis eiusdem, tibi de ipsorum fratrum consiho assignamus. A dictis quoque procuratoribus et nuntiis tuis habentibus super hoc plenum et speciale mandatum, in animam tuam, prout ipsi nobis frequenter obtulerant, re- cepimus debitum iuramentum.

    Euge igitur, fih carissime, recognosce humiliter tui beneficia creatoris, eius beneplacitis te coapta, dirige vias tuas in semitis mandatorum ipsius, eius ministros honora, immo ipsam in illis honora ec- clesiam matrem tuam: longevitatem namque vite

    CLEMENS PP. V. ANNO CHRISTI 1309.

    parentum etiam temporalium honorificatio pollicetur: recogita diligenter et tenaci commenda memorie, quod generosam tam olim in multis casibus, quam nunc in nuntiorum tuorum expeditione celeri et felici Romanam ecclesiam invenisti, et ideo ipsam, eius et aliarum ecclesiarum honorem et iura dilige, protege et conserva, pacem dilige Regem imitando pacificum, firma iustitia tronum tuum, illam sectare: fructus enim iustitie pax, illa, si ante te ambulet, gressus tuos ponens, in via tibi ab invio precavebit, nec te clementia deserat, que amicos et devotos multiplicans ad Imperii ducit firmitatem. Age viri- liter, et semper cor tuum in domino confortetur. Datum Avinione vn. Kal. Augusti, anno quarto.

    In e. m. Eidem Regi. Divine etc. ut supra per totum usque Iohannes Dalphini Viennensis et Albonensis et Iohannes de Saraponte Comites, Guido de Flandria et Magister Symon de Marvil- la etc. usque de ipsorum fratrum consilio assigna- mus, eo tamen salvo, ut si die et loco predictis nos ad premissa casu aliquo contingeret non in- tendere, absque ahcuius inconstantie nota et sine tua displicentia liceat nobis terminum prorogare predictum, sicut, quando et quotiens nobis videbitur expedire. A dictis quoque procuratoribus etc. usque in finem. Datum ut supra.

    Dxcvm

    Universis regis Romanorum subditis, ut eidem in omnibus pareant. Beg. An. IV. ep. 572. fol. 219.

    Clemens episcopus etc. Universis personis ecclesiasticis et secularibus subditis Carissimi in Christo filii nostri Henrici Regis Romanorum II- lustris, cuiuscunque preeminentie, status vel con- ditionis existant, salutem etc. Divine sapientie etc. ut supra in prima, mutatis mutandis, usque de ipso- rum fratrum consilio duximus assignandum. A dictis quoque procuratoribus etc. usque iuramentum. Ideo- que vos et vestrum singulos hortamur in domino, per apostohca vobis scripta mandantes, quatenus dicto Regi quasi precellenti, et ducibus, procura- toribus, nunciis et officialibus ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quantum ad vos et singulos vestrum communiter vel divisim pertinet, efficaciter intendere ac parere, Bibique de iuribus suis integrahter respondere cu- retis. Datum ut supra.

    In e. m. Eisdem ut supra in proxima usque Io- hannes Dalphini Viennensis et Albonensis et Iohan- nes de Saraponte Comites, Guido de Flandria et Magister Symon etc. ut ibidem usque duximus assignandum, eo tamen salvo, ut si die et loco predictis nos ad premissa casu aliquo contingeret non intendere, absque ahcuius inconstantie nota et sine ipsius Regis displicentia liceat nobis ter- minnm prorogare predictum, sicut, quando et quo-

    tiens nobis videbitur expedire. A dictis quoque procuratoribus etc. ut supra in proxima usque in finem. Datum ut supra.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.