useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DLXIX.
Signature:  DLXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DLXIX. , S. 405
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DLXIX. , S. 405

    Graphics: 
    x

    DLXIX.

    Privilegium Alberti regis Romanorum de tuendis regalibus B. Petri, et de non ponendis vicariis in Tuscia et Lom- bardia Romanae ecclesiae suspcctis etc. Ex transumpto originali et lib. Privileg. Tom. I. fol. 205.

    In nomine domini amen. Noverint universi hoc presens instrumentum publicum inspecturi, quod nos Iohannes de Amelio etc. Inter alia vero elegimus ac vidimus et diligenter inspexinius pri- vilegium continentie infrascripte cum quodam si- gillo rotundo magno de cera alba in filis de serico rubei croceique coloris pendenti, non cancellatum, non abohtum, nec abrasum, sed prorsus omni suspitione carens: in quo quidem sigillo sculpta erat ymago Alberti Imperatoris sedentis in solio more regis Romanorum, tenentis in manu sua dextra unum lihum, et in sinistra unum pomum cum cruce desuper posita, in circumferentia vero scriptum erat: Albertus dei gratia Eomanorum Rex semper Augustus, ut prima facie apparebat. Quod quidem privilegium nos Iohannes delegatus et commissarius memoratus transcribi per Bartholum Vannis de Spello et subscribi, et in formam pubhci instru- menti redigi fecimus etc. Tenor vero dicti privi- legii sequitur in hec verba.

    Sanctissimo in Christo patri et dfio suo dfio Bonifacio sacrosancte Romane ac Universahs ec- clesie summo Pontifici, Albebtus dei gratia Roma- norum Rex semper augustus, devota pedum oscula beatorum. Profiteor, sanctissime pater et domine, me bonorum omnium largitori ac vobis et ecclesie sue fore pro innumeris misericordiis et immensis beneficiis obhgatum. Profiteor, quod desiderii mei recepi desideratum effectum, et diffiteri non audeo, quod in eo plus quam desiderare sciverim, adinveni, mirans sic in preteritis esse provisum, quod de hiis, que circa talia peti in futuro poterunt, spes miserationis habeatur. Assurgens itaque deo et sanctitati vestre, et eidem ecclesie matri mee ad gratiarum devotissimas et humilimas actiones totum me devoveo, totumque me offero et expono ad gratificationis debitum per omnia, in quantum hu- mane imbecilitatis conditio patitur, exolvendum. Ad hec licet pridie, anteqnam circa negotium ele- ctionis de me ad Romanorum regnum et imperium celebrate, ac aha, que in hac parte incumbant, esset per sanctitatis vestre beneficium mei status essentia sohdata, fecerim infrascripta, et super eis meas patentes htteras beatitudini vestre duxerim destinandas, ac in solidatione huiusmodi procura- tores mei ad hoc specialiter constituti ea in vestra presentia innovaverint: ecce nunc tamen, ut gratus reddar, et ipsa in maiori firmitate procedant, illa duxi presentibus innovanda. Rememorans igitur, quod nonnulli Romanorum Imperatores et Reges, qui fuerunt hactenus, multiplicum bonorum, bene- ficiorum et gratiarum a sede apostohca obtempto-

    rum immemores et ingrati, promissionibus et iu- ramentis ipsi sedi prestitis violatis, ipsam sedem multipliciter impugnarunt, provinciis, civitatibus, castris, terris et locis, ac vassalhs sedis eiusdem dampnis gravibus et iniuriis irrogatis, et occupatis nonnulhs ex eis etiam et detentis in ipsius ecclesie ac subiectorum eius grave preiudicium et gravamen, providi nonnulla facere, per que de me et meis suspitio valeat amputari, et sedes ipsa reddatur securior, quod a me vel meis Bullatenus offendetur in se, vel in provinciis, civitatibus, terris, castris vel locis, personis aut vassalhs sibi subiectis. Pro- mitto itaque, quod Vicarium nec in Lombardia, nec in Tuscia ponam absque beneplacito et con- sensu sanctitatis vestre, vel dicte sedis usque ad quinquennium a data presentium numerandum, sed nec ultra dictum quinquennium ponam ibidem ah- quem Vicarium indevotum vel suspectum vobis vel ipsi sedi, et si posuero, amovebo, et si etiam Vi- carius devotus et non suspectus ante dictum quin- quennium vel post ibi positus efficeretur indevotus vel suspectus vobis vel sedi predicte, illum quo- tiens hoc contigerit, simihter amovere curabo. In propria etiam persona vel per decentem armatorum equitum et peditum comitivam ad requisitionem vestram, vel sedis eiusdem ex nunc potenter et hberahter me offero, et exponam cum effectu bona fide secundum meum posse, quibushbet dolo et fraude penitus circumscriptis, contra hostes Romane ecclesie seu rebelles: verumtamen cum ad hoc a vobis vel prefata sede vocatus personahter venero, recipiam procurationes sive fodrum ab ilhs, a quibus et sicut Romanorum Reges seu Imperatores debue- runt et consueverunt recipere. Ad maiorem autem securitatem vestram et eiusdem sedis, et ad tollen- dam suspitionem, si qua orta est occasione quondam Conradini fratris uterini presentis uxoris mee, pro- mitto, quod nec per me, nec per ahum vel ahos tacite vel expresse procurabo, vel me intromittam, quod ahquis ex filiis meis ex eadem uxore in Ro- manorum Regem vel Imperatorem ehgatur, vel promoveatur quomodolibet, nisi prius per eandem sedem detur licentia, ut hoc procurare possim, et me intromittere valeam, quod ahquis dictorum fi- horum meorum ad Roman. Regnum vel Imperium assumatur, et predicta omnia et singula iuro me bona fide inviolabihter servaturum, et contra ea non venturum scienter. Ad hec promitto et iuro, tactis sacrosanctis evangeliis, quod ad quecumque gradum et statum cuiuscumque eminentie seu di- gnitatis, aut sohum quantumcumque sublime, quo- cumque nomine censeatur, ascendero, seu promotus vel assumptus fuero, supradicta omnia et singula confirmabo, innovabo, et etiam de novo faciam et concedam, verbis competenter mutatis, ac vobis vestrisque successoribus canonice intrantibus, et apostohce sedi super biis patentes htteras meo

    390 BONIFACIUS PP. VI :. ANNO CHRISTI 1303.

    magno sigillo signatas, et etiam bulla aurea, cum illa me uti contigerit, faciam assignari. In quonim ommum testimonium evidens atque robur sigillum meum regium presentibus est appensum. Datum in Nuremberg Anno dni Millesimo trecentesimo tertio, Indict. prima, xvi. Kal. Augusti, Regni vero mei Anno Quinto.

    In cuius rei testimonium presens transumptum in formam publicam redactum sigilli proprii, quo utimur, iussimus appensione muniri. Actum Assisii in loco fratrum Minorum in palatio dni pape anno domini Millesimo trecentesimo tricesimo nono, In- dict. vii. tempore predicti dni nfi dni Benedicti divina providentia pp. XH. Pontificatus sui anno quinto die xx. mensis Martii, presentibus etc.

    (L. S.) Et ego Bartbolus Vannis de Spello, clericus Spoletane diocesis, publicus apostolica et Imperiali auctoritate Notarius, exemplavi etc.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.