Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. X. , S. 26
X.
Cartula donationis Comitissae Mathildis facta S. Gregorio PP. VH. et innovata Paschali PP. n. Ex Cencio Camerario fol. 114.
Lsr nomine sancte et individue trinitatis. Anno ab incarnatione dfii nostri Iesu Christi m.c.h. quar- todecimo die Kal. Decembris, Indictione x. tem- pore diii Gregorii VII. pape in Lateranensi palatio, in cappella sancte Crucis, in presentia Centii Fran- giapane, Gratiani Centii Franculini et Alberici de Petro Leone et Benincasa fratris eius, Uberti de Tascio et aliorum plurimorum, Ego Matilda dei gratia Comitissa pro remedio anime mee et pa- rentum meorum dedi, et optuli ecclesie sancti Pe- tri per interventum dni Gergorii pape VLT. omnia bona mea iure proprietario, tam quod tunc habue- ram, quam ea que in antea acquisitura eram, sive iure successionis sive alio quocumque iure ad me pertdnerent, et tam ea que ex hac parte montis habebam, quam illa que in ultramontanis partibus ad me pertinere videbantur, omnia, sicut dictum est, per manum drii Gregorii VLT. pape Romane ecclesie dedi et tradidi, et Cartulam inde fieri ro- gavi: sed quia Cartula nusquam apparet, et timeo, ne donatio et oblatio mea in dubium revocetur, ideo Ego que supra Comitissa Matilda iterum a presenti die dono et offero eidem Romane eccle- sie per manum Bernardi Cardinalis et*Legati eius- dem Ftomane ecclesie, sicut illo tempore dedi per manum dni pape Gregorii, omnia bona mea, tam que nunc habeo, quam que imposterum deo pro- pitio acquisitura siun, et tam ea que ex hac parte montis, quam que in ultramontanis partibus habeo, quam que inposterum deo propitio acquisitura sum aho quocumque iure, pro mercede et remedio ani- me mee et parentum meorum: que autem ista mea bona iuris mei superius dicta una cum accessioni- bus et ingressibus, seu cum superioribus et infe- rioribus suorum, qualiter supra legitur, in integro ab ea die in eadem ecclesia dono et offero per presentem cartulam offertionis ibidem habendum confirmo: Insuper cultellum, festucam nodatum, gantonem et guvasionem terre atque ramum ar- boris, et me exinde foras expuli, garpivi, et absen- tem me feci, et a parte ipsius ecclesie habendum rehqui faciendum exinde pars ipsius ecclesie, aut cui pars ipsius ecclesie dederit a presenti die quic- quid voluerit, sine omni mea et heredum ac pro- heredum meorum contradictione. Si quid vero, quod futurum esse non credo, si ego Coniitissa Matil- da, quod absit, aut ullus de heredibus ac prohe- redibus meis, seu quehbet opposita persona con- tra hanc cartulam offertionis ire quandoque agere temptaverimus, aut eam per quodvis ingenium in-
fringere quesiverimus, tunc inferamus ad illam par- tem, contra quam exinde htem intulerimus, multa quod est pena auri optimi hbras mille, argenti pondera quatuor milia, et quod repetierimus, ven- dicare non valeamus, sed presens hec cartula of- fertionis omnibus temporibus firma permaneat at- que persistat. Et bergamena cmn atramentario de terra levavi, paginam Guidonis notarii tradidi et scribere rogavi, In qua subter confirmans testibus optuh roborandam. Actum Canusie fehciter. Ma- tilda dei gratia siquidem in hac carta a me facta ss. (subscripsit). )►£<( Ego Adericus iudex interfui et subscripsi. Ego Ubaldus iudex interfui et sub- scripsi. Signum manu Ottonis de Monte Barran- zonis et Benvicini de Canusia, rogati testes. Ego Gumo notarius palatii scriptor huius cartule offer- tionis post traditam complevi et dedi.
XL
Gesta inter dominum Paschalem PP. II. et Henricum V. imperatorem Theutonicorum de regalibus B. Petro restituendis. Ex Cencio Camerario fol. 130.
Hoc tempore Henricus Theutonicorum Rex ciun magno exercitu in Tusciam venit, et missis Romam in porticum sancti Petri nuntiis cum Pe- tro Leonis et aliis domini Pascahs pape nuntiis, hoc pactum inter eos dehberatum est. Rex scripto refutabit omnem Investituram omnium ecclesiarum in manu domini pape in conspectu cleri et popuh in die coronationis sue, et postquam dominus papa fecerit de Regahbus, sicut in aha carta scriptum est, sacramento firmabit, quod nunquam de Inve- stituris ulterius (se) intromittet, et dimittet ecclesias hberas cum oblationibus et possessionibus, que ad regnum manifeste non pertinent, et absolvet po- pulos a iuramentis, que contra episcopos facta sunt. Patrimonia et possesiones beati Petri restituet et concedet, sicut a Karolo, Ludovico, Henrico et aliis Imperatoribus factum est, et tenere adiuvabit se- cundum suum posse. Non erit in facto aut con- siho, ut dominus papa perdat papatum Romanum, vel vitam vel membrum, vel capiatur mala captione aut per se aut per submissam personam, nec ipse, nec fideles ipsius, qui pro eo secmitatem fecerint ei, idest Petrus Leonis cum filiis suis, quorum bona dampnum studiose non patiantur, vel ahi, quos Regi significaverit. Et si quis ei vel eis fecerit, Rex eos fidehter adiuvabit pro huius securitatis observatione. Mediatores dabit rex domino pape principes, quos petiit, idest Fridericum fihum so- roris sue, Marchionem Engilbertum, Marchioneni Thiebaldum, comitem Ilermannum, Fridericum Pa- latinum comitem de Saxonia, Beringarium de Ba- varia, comitem Gottifridum, Fridericum Saxonem, Albertum Cancellarium, Cononem fratrem Beren- garii, Sigelboth de Bavaria, Henricum ducem Ca- rinthie, Bertoldum fihum ducis Bertoldi: qui iura
PASCHALIS PP. II. ANNO CHRISTI 1111. 11
bunt dno pape securitatem de vita, de membris, de papatu, de captione, et si Rex hec omnia su- pradicta non observaverit, ipsi cum honoribus suis ad dominum papam et ad Romanam ecclesiam se tenebunt. Obsides pro securitate dni pape dabit rex proxima v. feria, et secure mittent ad insulam in potestate diii pape Fridericum ducem nepotem suum, Spirensem epm Brunonem, Conradum ne- potem Comitis Hermanni et filium, Henricum fra- trem Comitis Friderici. Obsides, si receperit, red- det in die Coronationis sue, transito ponte. Et si forte coronatus non fuerit, aut non transierit, si- militer reddet apud castrum sancti Angeli. Lega- tos autem, quos dominus papa ad eum miserit, in eundo et redeundo securos faciet tam a se quam a suis, et si eis nescientibus iniuria illata fuerit, ad emendandum fideliter adiuvabit.
Iuramentum.
Ego Albertus Cancellarius, Ego Comes Her- mannus, Ego Folcmarus iuro vobis, quod dominus rex proxima v. feria ita iurabit, et principes iurare faciet, et obsides dabit, sicut in conventionis carta scriptum est, et sic observabit domino pape sine fraude et malo ingenio, si diius papa proximo die dominico sic adimpleverit regi, sicut in alia con- ventionis cartula scriptum est.
Cartula alia sic so habet.
Si Rex adimpleverit dno pape, sicut in alia conventionis cartula scriptum est, dnus papa pre- cipiet episcopis presentibus in die coronationis eius, ut dimittant regalia regi et regno, que ad regnum pertinebant tempore Karoli, Ludovici, Henrici et aliorum predecessorum eius, et scripto firmabit sub anathemate, auctoritate sua et iustitia, ne quis eo- rum vel presentium vel absentium, vel successores eorum intromittant se vel invadent eadem regalia, idest Civitates, Ducatus, Marchionatus, Comitatus, Monetas, Thelonea, Mercatum, Advocatias regni, Iura centurionum et curtes, que manifeste regni erant, cum pertinentiis suis, Militiam et Castra re- gni, nec ipse regem et regnrnn sub hiis ulterius inquietabit, et privilegio sub anathema confirma- bit, ne posteri sui inquietare prcsumant. Regem benigne et honorifice suscipiet, et more predeces- sorum ipsius scienter non subtracto coronabit, et ad tenendum regnum offtcii sui auxilio adiuvabit. Si dnus papa hec regi non adimpleverit, ego Pe- trus Leonis cum tota potentia mea tenebo me ad dnum regem. Obsides autem, nisi effugerint, red- demus altera die post coronationem regis. Si per papam remanserit, ut non coronetur, simihter red- demus. Die dominico cum rex ad processionem receptus fuerit, obsidcs dabo aut per me aut per nuntium memn Granum filium meum, et fihum Uguicionis filii mei, vel filium sororis mee, si eum habere potuero, nisi per regem remanserit pro secu- ritate regis, ut secure tranaeat castellum et pontem.
Iuramentum.
Ego Petrus Leonis iuro vobis, quia dominus papa proximo die dominico adimplebit regi, nisi in rege remanserit, quod in cartula conventionis scriptum est, sicut rex observaverit domino pape, sicut in aha conventionis carta scriptum est.
Actum n. Nonas Februarii in atrio beati Petri in ecclesia sanete Marie, que dicitur in turri. Post hoc dfius papa nuntios suos Sutrium misit, coram quibus rex in hoc verba iuravit.
Iuramentum.
Ego Henricus Rex ab hora in antea non fuero in facto aut consiho, ut dfius papa Paschahs H. perdat papatum Romanum, vel vitam, vel mem- brum, vel capiatur mala captione aut per me, aut per submissam personam, nec ipse, nec fideles ip- sius, qui pro ipso securitatem fecerunt michi vel fecerint, id est Petms Leonis cum fihis suis et Walfredus, quorum bona dampnum studiose non patientur, vel alii, quos dominus papa michi signi- ficaverit. Et si quis dno pape vel eis fecerit, ego eos fidehter adiuvabo. Legatos, quos ad me dnus papa miserit, in eundo et redeundo securos fa- ciam tam a me quam a meis, et si eis nescienter in- iuria illata fuerit, ad emendandum fidehter adiuva- bo. Sic observabo dfio pape sine fraude et malo in- genio, si dnus papa proximo die dnico sic adimple- verit michi, sicut in conventionis carta scriptum est.
Post hoc sic etiam principes iuraverunt. Aliud Iuramentum.
Ego Fridericus Dux, Ego Ingilbertus Marchio, Ego Teobaldus Marchio, Ego Comes Hermannus de Saxonia, Ego Fredericus Comes palatinus de Saxonia, Berengarius Comes de Bavaria, Ego Gro- defridus Comes, Ego Fredericus Saxo, Ego Cono frater Berengarii, Ego Sigeboth de Bavaria, Ego Henricus Dux de Carinthia, Ego Bertoldus filius Ducis Bertoldi, Ego Albertus Cancellarius non ero in facto aut consiho, ut dominus papa Pascahs H. perdat papatum Romanum, vel vitam, vel mem- bnrm, vel capiatur mala captione, et si Rex iura- mentum hoc et ea, que in carta conventionis scripta sunt, non observaverit, ego cum honore meo ad dominum papam et ad Romanam ecclesiam me te- nebo. Sic observabo domino pape sine fraude et malo ingenio, si diius papa adimpleverit domino nostro regi proximo die dominico, sicut in conven- tionis carta scriptum est.
Actmn Sutrii in burgo V. Idus Februarii.
m
Henricus V. imperator investituram per annulum et baculum dimittit, posscssiones Romanae ccclesiae et regalia etc. restituit, et veram pacem
Calixto PP. II. dat. Ex originali Arrnar. I. caps. 7. Nr. 11.
In nomine sanctse et individuse trinitatis. Ego Heinricus de gratia Romanorum Imperator Augu
8*
12 INNOCENTIUS PP. 1 . ANNO CHRISTI 1133.
stus. pro amore dei et sanctse Romanae aecclesiae et dni papae Calixti. et pro remedio animae meae dimitto et dono sanctis dei apostolis Petro et Pau- lo. sanctaeque catholicae aecclesiae omnem investi- turam per anulum et baculum. et concedo in omni- bus aecclesiis quse in regno vel imperio meo sunt. canonicam fieri electionem et liberam consecratio- nem. Possessiones et regalia beati Petri quse a principio huius discordise usque ad hodiernam diem sive tempore patris mei sive etiam meo ab- lata sunt. quse habeo. eidem sanctse Romanae sec- clesise restituo. quse autem non habeo. ut restituan- tur fidehter iuvabo. Possessiones etiam aharum omnium aecclesiarum et principum. et ahorum tam clericorum quam laicorum quse in werra ista amis- sse sunt. consilio principum vel iusticia quse habeo reddam. quae non habeo ut reddantur fidehter iu- vabo. Et do veram pacem domno papae Calixto. sanctseque Romanae aecclesiae et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt et in quibus sancta Romana aecclesia auxihum postulaverit. fidehter iu- vabo. et de quibus mihi fecerit querimoniam. de- bitam sibi faciam iusticiam. Haec omnia acta sunt consensu et consiho principum. quorum nomina subscripta sunt. Adelbertus archiepiscopus Mogon- tinus. F. coloniensis archiepiscopus. H. ratisbonen- sis episcopus. 0. bauenbergensis episcopus. B. spi- rensis episcopus. H. augustensis. G. traiectensis. Ou. constanciensis. E. abbas Wladensis. Heinricus dux. Fridericus dux. S. dux. Pertolfus dux. Marchio Teipoldus. Marchio Engelbertus. Godfridus Palati- nus. Otto Palatinus comes. Beringarius comes.
Ego Fridericus coloniensis Archiepiscopus et Archicancellarius recognovi. (Sigilhim deperiit).
XHL
Innocentius PP. II. concedit Lothario imperatori terram Comitissae Matildis in feudum sub annuo censu centum librarum argenti. Ex Cencio Camerario fol. 113.
Innocentius FP. II. Lotario Imperatori Augusto et Biget Imperatrici.
Si auctoritas sacra pontificum et potestas im- periahs vere glutino caritatis adinvicem comple- rentur, omnipotenti debitus famulatus hbere pote- rit exhiberi, et christianus populus grata pace et tranquilhtate gaudebit: nichil enim in presenti se- culo est pontifice clarius, nichil rege sublimius. Nichil est, quod lumine clariore perfulgeat quam recta fides in principe: nichil est, quod ita ne- queat occasui subiacere quam vera religio. Que nimirum omnia tanto manifestius, deo gratias, in persona tua clarescunt, quando ab ineunte etate amator religionis et cultor iusticie extitisse cogno- sceris, et novissime diebus istis nec persone tue, nec proprie parcendo pecunie pro beati Petri ser- vitio multos labores et immensa pericula pertuli»
sti. Cum ergo, testante sacro eloquio, etiam mah patres bona data fihis suis debeant impertiri: di- gnum profecto est, ut nos, qui disponente domino universis catholice ecclesie fihis debemus sollicitu- dine paterna consulere, personam tuam artius di- hgamus, et tanquam speciahssimo ecclesie defen- sori in his, que ad statum imperii in suo robore conservandum et utihtatem ac hbertatem catholice ecclesie spectare noscuntur, tam secundum eccle- siasticum officium quam temporahter imperatoriam potentiam augeamus. Hoc nimirum intuitu aUodium bone memorie Comitisse Mattilde, quod utique ab ea beato Petro constat esse collatum, vobis com- mittimus, et ex apostohce sedis dispensatione con- cedimus, atque in presentia fratrum nostrorum ar- ahieporum, eporum, abbatum, necnon principum et baronum per anullum investivimus, ita videh- cet ut C. hbras argenti singuhs annis nobis et successoribus nostris exsolvas, et post tuum obi- tum proprietas ad ius et dominum sancte Roma- ne ecclesie cum integritate absque diminutione ac molestia revertatur. Quod si nos vel fratres nostros in eandem terram venire, manere vel transire opor- tuerit, tam in susceptione, quam in procuratione atque securo conductu, prout apostohca sedes de- creverit, honoremur. Qui vero arces tenuerit, vel Rector terre fuerit, beato Petro et nobis nostrisque successoribus fidehtatem faciant. Ceterum pro ca- ritate vestra nobih viro Henrico Bawarie duci, ge- nero vestro, et fihe vestre, uxori eius, eandem ter- ram cum prefato censu et supradictis conditionibus apostolica benignitate concedimus: ita tamen ut idem dux nobis hominium faciat, et fidehtatem beato Petro ac nobis nostrisque successoribus iu- ret: post quorum obitum predictum Comitisse Mat- tilde allodium ad ius et dominium sancte Romane ecclesie, sicut supra dictum est, integrum et absque diminutione atque difficultate ahqua reducatur. Sal- vo tamen semper in omnibus eiusdem sancte Ro- mane ecclesie iure ac proprietate. Datum Laterani vi. Idus Iunii.
Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data) X. , in: Monasterium.net, URL </mom/DocumentSaintSiege/27f80b6d-a2c8-4367-8264-8d1e42ef66f2/charter>, accessed at 2024-10-12+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success