useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  DCXL.
Signature:  DCXL.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCXL. , S. 489
 

ed.
  • Current repository
  • Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. DCXL. , S. 489

    Graphics: 
    x

    DCXL.

    Constitutiones rectoris Marchiae Anconitanae contra tyrannos et usurpatores bonorum et iurium ecclesiae Romanae in eadem provincia. Ex originali.

    In dei nomine, Amen. Quoniam in premissis processibus et sententiis fit mentio de Constitutio- nibus Curie generalis Anconitane Marchie, et de processu generali edito et facto contra tyrampnos terrarum iurisdictioni domini Rectoris predicti sub- iectarum: ideo ad manifestam evidentiam eorum- dem infrascripte sunt Constitutiones reperte in li- bro Constitutionum Curie generahs sic intitulato, sub rubricis infrascriptis posite et hic inserte ad corroborationem precedentium processuum facto- rum contra Racanatenses et Auximanos.

    In dei nomine, Amen. Humani generis crea- tura summa divina provisione formata, cui supernus artifex hberum concessit arbitrium, tunc primor- dialiter homo compositus cupiditatis interitu dia- bolica subiectione confusus, factus proclivior ad peiora, trangressionis vitium et inobedientie notam irreverenter incurrit, ex quo vitia propagata diutius secundum diversitatem temporum diversas quasi terrenas operationes dampnabiliter inferunt: set ille qui lapsa reparat et reparata corroborat et confir- mat, pia dispositione providit miserabiliter disso- lutis legem prebere, ac etiam per suos ministros concessit et clementer indulsit, ut humana coher- ceatur audacia, et tuta sit inter reprobos inno- centia. Hinc est, quod nos Amelius de Lautrico, prepositus Bellimontis Monasterii diocesis Rutenen- sis ordinis sancti Augustini per prepositum sohti gubernari, Marchie Anconitane, Masse Trabarie, terrarum sancte Agathe, Civitatis Urbini et Comi- tatus condam eius et pertinentiarum eorundem in spiritualibus et temporalibus Rector per sanctam Romanam Ecclesiam generahs, ad reverentiam et honorem omnipotentis dei et gloriose beate Marie Virginis matris eius, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium aliorum sanctorum, et sanctis- simi patris dui nfi, dni Iohannis divina providentia sacrosancte Rom. Ecclesie Universalis pape XXH. intendentes ad bonum et pacificum statum et tran

    474 10ANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318.

    quillum totius dicte provincie universe, ut quiete persistant et concordia vigeat inter ipsos, semotis scandalis et odiis protinus eiectis, Constitutiones presentes edimus, statuimus et ordinamus, quas volumus et mandamus a singulariter singulis et universaliter universis hominibus dicte provincie inviolabiKter observari.

    Ut citatio possit fieri ad bancam vel alibi sono tube arbitrio Iudicis Rubrica. Item quia nonnulli malitiose impediunt seu se occultant, ne ad eos citatio valeat pervenire: statuimus, quod quando nobis et nostris Iudicibus videbitur, possit queli- bet Civitas, Universitas, Comes, Baro vel alia sin- gularis persona citari publice in nostra Curia vel nostrorum Iudicum, sono tube premisso, et tali ci- tatione facta possit perinde contra eos procedi, ac si personaliter seu in locis suis citati existerent: et siquidem citati non comparuerint pro confessis et convictis habeantur super hiis, de quibus citati sunt, et tanquam contra confessos et convictos pro- cedi valeat contra eos: et in forensibus in dicta provincia delinquentibus idem volumus observari.

    De pena occupantium Civitates vel Castra Ru- brica. Officii nostri cura nos excitat, ut subditomm remediis, quantum possumus, intendamus: inter alias namque sollicitudines nostras illa nobis vide- tur esse precipua et dominatior reputari, ut incole provincie nobis decrete quietis commodo fruantur et pacis, et ut optamus, eveniat, si tyrampnitates exultent et terrararioris vite homines a potentio- rum violentiis tueantur. Sane post nostrum adven- tum pro cei-to cognovimus, quod nobis a fidedi- gnis narratum extitit in longinquo, quod nonnulli potentes tam de provincia Marchie, quam aliunde cum eorum complicibus quasdam Civitates et Ca- stra provincie memorate per violentiam occuparunt, eiectis quampluribus habitatoribus de eisdem, nec non in multis terris, ex quibus quamplures per violentiam partialiter sunt expulsi inviti per armo- rum potentiam, impressiones et concussiones, et non canonice officia et rectorias illicite assumpse- runt, quas et que adhuc detinent et exercent per se, vel per ahos loco sui in obprobrium sancte Romane Ecclesie et derogationem iuris ipsius, et consuetudinem terrarum et habitatorum ipsarum, nec non ahorum scandalum et periculum anima- rum. Volentes itaque tali morbo, quantam possu- mus, celerem et debitam adhibere medelam presenti constitutione sancimus, quod nullus, cuiuscunque conditionis et status existat, tam de dicta provincia, quam etiam de alia oriundus talia de cetero, vel simiha directe, vel quovis alio colore quesito au- deat attemptare, immo potius terras occupatas hac- tenus et detentas, et quas nunc detinent, et officia sic assumpta infra unius mensis spatium libere de- beant relaxare, nec aliquibus tenentibus ipsas taliter occupatas, vel nostris et Romane Eeclesie rebelh-

    bus quibuscunque prestet per se vel alios auxilium ahquod vel iuvamen, quod si secus a quoquam fuerit attemptatum, ut reos maiestatis decernimus puniendos, nec non penas contra reos maiestatis a iure statutas ipso iure et facto decernimus in- currisse, et huiusmodi imposterum attemptantes in- currere volumus, in futurum ipsi etiam et eorum posteri imperpetuum in terris Ecclesie ad nulluni officium et beneficium admittantur, set potius sint ipso iure exclusi, sint etiam intestabiles, et pro- cessus et gesta per eos, et contractus quicunque initi cum eisdem, et per eos in ipsorum maxime comodo(sic) ipso iure sint nulli, privilegiis, feudis et beneficiis, que obtinere a Rom. eccl. dignoscuntur, (privamus), eorumque subditos et vassallos eteisdem quomodohbet obhgatos ab eorum fidelitate et obh- gatione absolvimus, et se absolutos cognoscant, ip- sos etiam et ipsorum quemlibet sententiam excom- municationis incurrere volumus ipso facto, terras vero ipsorum Interdicto ecclesiastico supponimus, quod mandamus inviolabihter observari in eisdem, quas penas ipsorum complices et sequaces, tracta- tores quoscunque seu eisdem quomodolibet pre- stantes auxilium vel favorem incurrere volumus ipso facto, terras etiam, quas dicti potentes, qui sunt re vera tyrampni, sic detinent occupatas, et in quibus ut taha premittitur exercent, quamvis se fideles et obedientes nominent solo verbo, eccle- siastico suppommus Interdicto, ipsorumque officia- les, consiharii et iurati ipso facto excommunicatio- nis incurrant sententiam, et nichilominus penis ahis supradictis ipso iure decernimus subiacere, adii- cientes etiam in detestationem tahs criminis sce- lerati, quod ipsi ipsorumque bona et homines de terris prefatis possint ut hostes Ecclesie et Romani Imperii impune offendi vel capi, et capiendo servi efficiantur, quosque quihbet capiens libere valeat venundare, alias etiam penas contra tales a iure statutas, et a nobis imposterum statuendas in suo volumus robore perdurare. Qui autem sint tales, de quibus supra fit mentio, nostre declarationi et arbitrio reservamus.

    Late, promulgate, pronuntiate et pubhcate fue- runt predicte constitutiones per dictum diium Ame- hum Rectorem Marchie prelibate, in palatio Com- munis Montis Ulmi in generah parlamento ibidem de mandato dicti diii Rectoris congregato, sub Anno dni Millesimo Trecentesimo decimo septimo, In- dict. xv. die xnn. mensis Decembris, tempore san- ctissimi patris et dni, diii Iohannis miseratione di- vina pp. XXII. anno secundo, presentibus Vene- rabilibus patribus diiis Petro dei gratia Episcopo Pensauriensi, Frederico Epo Racanatensi, fratre Iacobo Abbate Mon. Clarevallis, discretis viris diiis Ayruerico de Lautrico sacrista Figiaci, Aymerico de Cregollo Thesaurario Romane Ecclesie in pro- vintia supradicta, Nicolao de Tacholis Iudice, Pe

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318. 475

    tro de Narbona, Fredolo de Caatro Verduno, Pon- cio Arnaldi de Castro Verduno testibus.

    Et ego Petrus Got, publicus auctoritate apo- stolica, et nunc etiam Camere prefati diii Recto- ris notarius, predictis promulgationi, pronuntiationi et publicationi una cum prescriptis testibus pre- sens fui, et de predictis per dictum dfium Recto- rem requisitus et rogatus presentes constitutiones in formam publicam redegi, signoque meo solito signavi.

    (L. S.) Et ego Thomas Gentilis de Penna, Imperiali auctoritate Notarius, predicta omnia, ut in dictis constitutionibus inveni, ita hic fideliter exemplavi, et auctoritate et mandato dicti dni Re- ctoris in publicam formam redegi, sub Anno dfii M.ccc.xvm. Indict. prima, tempore dfii Iohannis pp. XXII. die x. mensis Novembris, presentibus Paulo et Rubertutio de Monteulmi notariis testibus.

    Infrascriptus est processus generalis factus per dfium Rectorem provincie Marchie contratyrampnos et invasores terrarum subiectar. Iurisdictioni eius- dem dfii Rectoris: super quo processu fundati sunt precedentes processus facti et habiti contra Raca- natenses et Auximanos, et singulares personas in eis contentas. In quo quidem processu generali Httere apostolice continentur, specialiter concesse dfio Rectori predicto, super modo et forma proce- dendi contra tyrampnos et invasores terrarum Ec- clesie Romane Iurisdictioni dicti dfii Rectoris sub- iectarum.

    Amelius de Lautrico prepositus Bellimontis, dfii pape Capellanus, Anconitane Marchie, Masse Trabarie, Terrarum Sancte Agathe, Civitatis Ur- bini et quondam Comitatus ipsius Rector in spi- ritualibus et temporalibus per Sanctam Romanam Ecclesiam generalis, Venerabilibus in Christo pa- tribus ...Epis,... Abbatibus, ... Prepositis,... Prio- ribus et Plebanis ceterisque personis ecclesiasticis tam regularibus quam secularibus, necnon et No- bihbus viris ... Potestatibus, ... Capitaneis, ... Re- ctoribus et Officialibus,... Consulibus,... Prioribus seu Antianis, Consiliis et Communibus Civitatum, Communitatum, Castrorum, Villarum, ac Nobilibus Comitibus, Baronibus ubilibet per Marchiam et alias provincias nobis decretas constitutis, Salutem in domino sempiternam. Litteras sanctissimi patris et dfii nfi, dfii Iohannis divina providencia pp. XXII. non cancellatas, non vitiatas, nec in aliqua parte abohtas, vera papali bulla bullatas cum filo ca- "napis in pendenti nos recepisse noveritis tenoris et continentie infrascripte.

    Iohannes Eps servus servorum dei, Dilecto filio Amelio preposito Belhmontis, Capellano no- stro, Rectori Marchie Anconitane, Masse Trabarie, Terrarum sancte Agathe, Civitatis Urbini et quon- dam Comitatus ipsius, Salutem et apostolicam be- nedictionem. Ad nostri apostolatus audienciam re-

    latio fidedigna produxit, quod nonnulli nobiles et alii de provinciis tibi decretis, et etiam ahunde ad illicita dominia nequiter aspirantes, diversa Civita- tes, Castra, terras, villas et loca infra dictas pro- vincias constituta occuparunt indebite, et retinent per violenciam occupata, sibi non absque nostra et apostohce sedis iniuria usurpantes dominium in eisdem, et quod graviori mente proferimus, qui- dam ex eis extendentes ad diversa nefaria manus suas, in fideles Civitatum, Terrarum, Castrorum, villarum et locorum predictorum sevam tyrampni- dem exercentes, multos de fidelibus ipsis ultimis tra- dunt supphciis, ahos bonis propriis spohant vio- lenter, eorum hedificiis datis funditus in ruinam, quosdam contumeliis diversis afficiunt, et ahos pro- priis eiectis laribus exilii penas cogunt miserabi- liter experiri. Nos igitur eisdem fidelibus pio in hac parte compatientes affectu, ac nolentes tante temeritatis audaciam sub patiencia tollerare, Di- Bcretioni tue per apostohca scripta mandamus, qua- tinus tam laycos quam clericos nobiles, cuiuscum- que conditionis, preheminencie vel status existant, vel etiam dignitatis, ac Universitates seu Commu- nitates Civitatum, Castrorum, terrarum, villarum et locorum predictorum ex parte nostra moneas at- tentius, et inducas, quod nobiles et alii Civitates, terras, castra, villas et loca predicta tibi nomine nostro et ecclesie Romane hbere et in pace dimit- tant, nullam deinceps in eis vel eorum aliquo, aut in fideles eosdem iurisdictionem, potestatem vel dominium per se, vel per alium seu alios quovis colore quesito vel palho exercere presumant, ipse- que Universitates et Communitates dictos nobiles vel alios de Civitatibus, terris, castris, vilhs etlo- cis eisdem, ac ipsorum territoriis et districtibus prorsus eiiciant, nec eos deinceps ad dominium eorum admittant absque nostra et dicte sedis h- cencia speciah, eos omnes et singulos, necnon et quosvis ahos similia presumentes ad id, si necesse fuerit, per spirituales et temporales penas, de qui- bus expedire videris, ac per potenciam brachii se- cularis, super quibus omnibus tibi plenam pote- statem concedimus, appellatione postposita, com- pellendo, Non obstante, si ahquibus a sede sit indultum predicta, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per hcteras apostoh- cas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentio- nem. Datum Avinione Quinto Idus Decembris, Pontificatus nostri anno secundo.

    Nos igitur Amehus Rector prefatus, receptis iamdudum huiusmodi hcteris reverenter, sine more diftugio, ne possemus de negligencia reprehendi, easdem in congregatione pubhca multorum Nobi- lium, Rectorum terrarum, advocatorum, sapientium ahorumque de dicta provincia et terris nobis sub- iectis, astantium multitudine copiosa, in palatio

    476 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318.

    Communis Montis Ulmi, ubi tunc cum nostra fa- milia et curia morabamur, sono tube premisso, in audientia publica legi fecimus et sollempniter di- vulgari, ac certi tenoris processus fecimus, ad hec ut contenta in eis devenirent in publicam notio- nem, Sperantes per publicationem et processus huiusmodi sic parere deberi licteris et mandatis apostolicis atque nostris, quod ulterius necesse non esset tenorem ipsarum singulorum auribus incul- care. Verum quia nonnulli nobiles et alii de pro- vinciis nobis decretis, et etiam aliunde tanquam surdi auditores mandatorum dicti dni nfi et no- strorum non verentur civitates, castra, villas et loca occupata nequiter detinere, immo ad occupationem aliorum, laxatis cupiditatum habenis, diversis ma- chinationum studiis inhiare ac tollere substancias proximorum, et nonnullas terras et singulares per- sonas ad tradendum eis obsides, confectis quibus- dam aliis falsis occasionibus, cogere, et loca invasa per oppressiones huiusmodi et quasdam artes ne- pharias tyrampnice detinere, non absque magno preiudicio predicti dfli nostri summi Pontificis ac sancte matris Ecclesie, et fidelium eius iactura in personis et rebus, necnon totius dicte provincie scandalo et tumultu: ne vero videamur errores ta- lium approbare, ac eos in suis iniquitatibus et sce- leratis actibus confovere, tenore presentium aucto- ritate, qua fungimur, omnibus et singulis nobilibus et tyrampnis, seu invasoribus et detentoribus ci- vitatum, castrorum, villarum aliorumque locorum et terrarum nfe Iurisdictionis districte precipiendo mandamus, sub excommunicationis et quinque mil- lium marcharum argenti penis pro quolibet predi- ctorum, quatinus infra sex dierum spacium a pu- blieatione presentium computandum, quorum duos pro primo, duos pro secundo et reliquos duos pro tertio et perhemptorio termino assignamus, supra- dictas civitates, castra, villas et loca expedita, li- bera et sine fraude nobis resignare, tradere, di- mittere, ac in nfam fortiam et dominium ponere sine alicuius contradictionis obstaculo procurent omnino, nullo tempore ad talia dominia reversuri, et obsides quovis colore sic receptos a civitatibus, communitatibus, terris seu personis singularibus dictarum provinciarum hbere reddant, restituant et resignent. Quod nisi fecerint cum effectu, in ipsos canonica monitione premissa, ut premictitur, excommunicationis sententiam proferimus in hiis scriptis, et penam quinque millium marcharum argenti apphcandam Camere dni nfi summi Pon- tificis, et sancte Romane Ecclesie ipsos incurrere volumus et decernimus ipso facto, intimantes eis- dem, quod per huiusmodi nostrum processum et presentes sententias ipsos non intendimus liberare a penis super hoc editis in constitutionibus pre- decessorum nostrorum et nostris, in quibus inva- sores huiusmodi tamquam proditores et crimine

    lese maiestatis obnoxii reprobantur, set eas volu- mus in sue firmitatis robore perinanere. Vos au- tem... Potestates,... Capitaneos, Officiales,... Con- sules,... Antianos sive priores et consiliarios singu- los, Universitates et Communia supradicta tenore presentium inducimus et monemus, nichilominus vobis districtius iniungentes, quatinus supradictos tyrampnos, quocumque nomine censeantur, de civi- tatibus, communitatibus seu terris et locis vfis pre- dictis infra aliorum sex dierum terminum, nume- randum immediate post lapsum supradicti termini sex dierum, quornm duos pro primo, duos pro se- cundo et rehquos duos pro tertio et perhemptorio termino assignamus , quahbet mora et occasione sublatis, eiicere, licentiare, amovere et expellere to- taliter debeatis, eosdem sive ahos eorum nomine ad talia dominia nullo unquam tempore recepturi, nec eisdem seu aliis pro eis ullo modo per vos vel ahos publice vel occulte prestare debeatis consi- lium, auxihum vel favorem. Si vero, quod non credimus, mandata nostra huiusmodi non serva- veritis vel feceritis cum effectu, aut forte contra ea vel eorum aliquod feceritis aut attemptaveritis quoquomodo, contra vos ... Potestates, ... Capita- neos, Officiales,... Consules,... Antianos seu prio- res, consiliarios et quaslibet speciales personas ex- communicationis sententiam, et quingentarum mar- charum argenti penam pro quohbet, et contra vos Civitates, Communitates, Universitates, Castra et alia loca predicta, vestrumque Comitatum atque districtum sententiam Interdicti, et decem milhum marcharum argenti penam pro quolibet Camere dni nfi summi pontificis memorati, et sancte Ro- mane ecclesie applicandam, canonica monitione premissa, sententialiter proferimus in hiis scriptis, et illas, si contrafeceritis, vos et vestrum quemh- bet incurrere volumus, et eis subiacere decerni- mus ipso facto.

    Ceterum quia non caret scrupulo societatis occulte, qui manifesto facinori desinit obviare, vos diios ... Epos,... Abbates,... prepositos,... priores et... plebanos aliosque clericos, et religiosas per- sonas ex parte dicti summi pontificis atque nostri monemus et hortamur, vobis nichilominus iniun- gentes, quatinus supradictis tyrampnis seu aliis pro eisdem non prestetis pubhce vel occulte con- silium, auxilium vel favorem, set eis et ipsorum pravis presumptionibus et detestandis operibus ob- vietis pro posse, et ipsis Communitatibus ad tales eiiciendos et expellendos impendatis consilium et auxilium opportunum. Alioquin quantumcumque vobis dnis ... Epis ob reverentiam episcopalis di- gnitatis deferamus libenter, si dictis mandatis apo- stolicis atque nostris infra tres dies a publicatione presentium non parueritis cum effectu, premissa monitione canonica, primo interdicimus vobis in- gressum Ecclesie per presentes, quod si infra ahos

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318. 477

    tres dies immediate sequentes eadem mandata non curaveritis plenarie adimplere, quod mimme credi- mus, eadem canonica monitione premissa, vos su- spendimus a divinis. Et quia crescente contumacia crescere debet et pena, si forte animo indurato, quod absit, infra alios tres dies proxime subse- quentes supradicta monita et mandata deduxeritis in contemptum, et ea non curaveritis reverenter ducere ad effecturu, excommunicationis sententiam in vos et vestrum quemlibet, premissa monitione canonica sepedicta, auctoritate, qua fungimur in hac parte, proferimus in hiis scriptis, et nichilo- minus pene centum marcharum argenti pro quo- libet, prefati dni nfi smnmi pontiticis et ecclesie Romane Camere apphcande, vos decernimus sub- iacere. Contra vos autem ... Abbates, ... Preposi- tos,... priores,... plebanos et ahos clericos et per- sonas superius expressas, si eisdem mandatis apo- stohcis atque nostris, ut premittitur, contempseritis obedire, premissa monitione canonica, exnunc prout extunc sententiam excommunicationis et quinqua- ginta marcharum argenti penam pro quolibet, ap- phcandam Camere supradicte, proferimus in hiis scriptis. Ut autem pretextu ignorantie predictorum nuhus valeat excusari, processum et sententiam nfam huiusmodi in publica congregatione ac au- diencia gentium, ad hec solempniter factis in pa- latio Macerate, legi et promulgari fecimus, ac pre- sentem paginam et scripturam in pubhco situ sive ianuis eiusdem palatii fecimus inligi, et apponi cum appensione nostri sigilli ad predictorum memoriam et testimonium manifestum, ita quod per cotidia- num aspectum et frequentem lecturam predictorum ipsa omnia et singula deveniant, et deducantur aper- te in publicam et manifestam notionem plurhnorum. Actum in palatio Communis Macerate, presentibus Reverendis viris dno Aymerico de Lautrico Vicario generali, dno Aymerico de Cregollo Thesaurario, dno Petro Servientis de Narbona Iudice super cri- minalibus, diio Nicolao de Tachulis de Regio Iu- dice super appellationibus, et dno Iohanne Ange- locti de Fano Iudice super civilibus in Marchia supradicta, dno Gentile de Sancto Elpidio et dno Deutalleve de Tholentino, et dno Beveugiate de Monte Granario advocatis in Curia generali, testi- bus de hiis rogatis et pluribus aliis, sub Anno dni a Nativitate Millesimo trecentesimo decimo octavo, Indictione prima, die tertia mensis Iunii, Pontifica- tus sanctissimi patris dni Iohannis pp. XXII.

    Et ego Finaguerra Magistri Iacobi de Monte Ulmi, auctoritate Imperiah ludex ordinarius et no- tarius publicus, et nunc Notarius dicti dui Rectoris ad hec deputatus, predictis omnibus presens interfui, et ea de mandato dicti Reverendi patris dui Amelii Rectoris, ut supra scripta sunt, legi et publicavi et ea scripsi et in hanc pubhcam formam redegi.

    Et ego Petrus Got, pubhcus auctoritate aposto-

    hca, et nunc etiam Camere dicti domini Marchionis (i. e. Rectoris Marchiae Anconitanae) Notarius, omni- bus supradictis interfui, et de mandato dicti dni Rectoris pubhce me subscripsi.

    (L. S.) Et Ego Thomas Gentilis de Penna Firmane dioc. Imperiali auctoritate Notarius etc. ut supra. Qui dnus Rector ad corroborationem et testimonium omnium premissorum mandavit pre- sens scriptum sui sigilh munimine roborari, in pa- latio Macerate, presentibus dno Berardo Martinelh de S. Agatha, dno Iohanne Mingi de Amandula, et notariis infrascriptis testibus.

    (L. S.) Et ego Rubeetus Ruberti de Monteul- mo Imperiali auctoritate Notarius et Iudex ordina- rius etc. publice me subscripsi etc.

    (L. S.) Et ego Petrus Got etc. huic presenti pubhco instrumento me subscripsi et signum meum consuetum apposui.

    DCXLL

    Instrumentum obligationis et conventionis factae inter Spe- rantiam comitem de Montefeltro pro se et Frederico nlio ac Guidone nepote suis, et dnum Amelium de Lautrico rectorem Marchiae Anconitanae super regimine civitatis Urbini. Ex originali.

    In nomine domini Amen. Anno dni M.ccc.xvni. Indictione prima, tempore Sanctissimi patris et dni, dni Iohannis pp. XXII. die quinta mensis Augusti, Sperantia Comes de Montefeltro pro se ipso et filiis suis, Frederico Comite et Guidone fiho dicti Frederici, pro quibus et quohbet eorum, et tam proprio suo et privato nomine, quam pro predictis et quohbet predictorum et insohdum de rato pro- misit sub penis et obhgationibus infrascriptis facere et observare, et fieri et observari facere integrahter et cum effectu omnia et singula infrascripta.

    Sic primo videhcet promisit et convenit, sol- lempni stipulatione interposita, Reverendo viro dno Ameho de Lautrico, dni pape capehano, Anconi- tane Marchie, Massetrabarie, terrarum sancte Aga- the, Civitatis Urbini et comitatus olim ipsius per S. Rom. Ecclesiam generah Rectori, et michi Fi- naguerre notario recipienti tanquam pubhce persone vice et nomine Sanctissimi patris et dni nfi, dni Iohannis pp. XXII. et pro S. Romana Ecclesia et dicto dno Marchione et sua Curia, Quod Iudices seu Vicarh in Civitate Urbini et comitatu condam ipsius per dnum Amehum Marchionem positi vel ponendi, destinati vel destinandi, qui rationabihter non debeant reputari suspecti, sedebunt, stabunt, residebunt et manebunt in Civitate Urbini, districtu et comitatu condam ipsius, sicut, prout et quando et quomodo placuerit et videbitur dicto dno Mar- chioni, infra vel extra Civitatem predictam tempo- ribus continuatis vel interpollatis, prout ex mero arbitrio et iussu eiusdem dni Marchionis proces- serit et sibi videbitur faciendum, et quod dictos Iu

    478 I0ANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318.

    dices seu Vicarios et Officiales sic residentes, pre- sidentes et stantes nullatenus impedient, seu impe- diri facient per se vel alium seu alios quocunque modo vel colore quesito, immo eisdem prestabunt consilium et favorem, cum per ipsos fuerint requisiti: dum tamen Gebellini vel Guelfi Civitatis Urbini vel comitatus non convocentur ad locum suspectum, et quod Potestas dicte Civitatis non moretur alibi nisi in Civitate Urbini.

    Item pro se ipso modo et nominibus quibus supra promisit, quod ipse et predicti, pro quibus supra promisit, vel aliquis eorum vel aliqui pro eis vel aliquo ipsorum directe vel indirecte nullam ex- actionem, impositam seu impositionem, factionem vel dativam seu gravamen vel prestantiam, seu quo- cunque nomine censeantur, faciet vel fieri faciet vel permittet, seu consentiet quoquomodo, vel facient vel fieri facient vel permittent per se, vel alios in Civitate vel comitatu Urbini, nisi predictis Iudicibus vel Vicariis seu Officialibus specialiter requisitis, vel illo vel illis, quem vel quos dictus dfius Marchio deputabit, qui Iudices seu Vicarii, vel ille vel illi, qui deputabuntur, ut premittitur, habeant videre, an predicte collecte, imposite seu dative rite fiant et fieri debeant: dum tamen si acciderit, dictos Iu- dices vel Vicarios, vel illum vel illos, quem vel quos dictus dfius Marchio deputaverit, primo spe- cialiter requisitos, nolle consentire aut interesse di- ctis collectis, impositionibus seu dativis, quod pro- pterea ad penam infrascriptam non teneantur.

    Item modo, forma et nominibus quibus supra, et pro se ipso promisit, quod nullam offensam, iniuriam aut invasionem vel molestiam, noxiam novitatem, insultum, aggressuram vel aliud qnod- cunque nocivum tam realiter quam personaliter per se, vel alios quoquo colore quesito vel modo publice vel occulte, directe vel indirecte, vel quocunque colore quesito faciet, committet, attentabit, permit- tet, consentiet vel fieri, permitti, committi vel at- tentari faciet vel facient, committent, attentabunt, permittent seu consentient in terras, civitates, ca- stra, communantias, villas vel loca quecunque, vel personas singulares locorum quorumcumque, vel contra Iura, honores et iurisdictionem, possessiones et bona eorum subiectas vel subiecta S. Romane Ecclesie, et spectantia ad regimen prefati dfii Mar- chionis.

    Item pro se modo et forma ac nominibus quibus supra promisit, quod ipse Comes Fredericus et ceteri, quorum nomine promisit, restituet dicto dfio Marchioni vel ipsis, cui vel quibus dictus dfius Marchio mandabit, obsides, quos accepit, ha- buit et habet et tenet, vel alius pro eo vel eis, vel aliquo eorum, vel de mandato et consensu ipsius vel alicuius eorum de Civitate Callii et co- mitatu ipsius. Alios autem obsides, quos idem Co- mes Sperantia, Fredericus vel aliquis eorum, vel

    alius pro eis vel aliquo eorum modo predicto tenet vel habet a singularibus personis, Civitatibus et Castris, vel villis aut communantiis, vel locis aliis quibuscunque provincie Marchie, vel de locis eius- dem iurisdictioni subiectis seu ad eiusdem dfii re- gimen spectantibus, tradere et assignare, et tradi et assignari facere prelibato dfio Marchioni ad ipsius voluntatem et requisitionem, cognitione premissa per eundem dnum Marchionem, an supra proxime dicti obsides per eumdem Comitem in causa ra- tionabili vel irrationabili, iusta vel iniusta teneantur.

    Item modo, forma, nominibus quibus supra, et pro se ipso promisit idem Comes, nullum im- pedimentum, obstaculum vel contradictionem per se vel alium parabit, prestabunt, faciet vel facient, quominus exititii Civitatis et Comitatus condam Urbini per eundem dominum Marchionem reintro- mittantur in eadem Civitate et comitatu condam, et ad bona sua restituantur per eumdem dfium Marchionem, prout et sicut, qualiter et quomodo et quando idem dfius fuerit arbitratus et decreverit expedire, exceptis illis, quorum intromissio posset statum pacificum Civitatis predicte vel comitatus condam eiusdem turbare, et pro predictis omnibus et singulis sic observandis, et firmis et ratis ha- bendis et tenendis predictus Sperantia Comes pro se modo, et forma et nominibus quibus supra obli- gavit se, et suos heredes et predictos, quorum nomine promisit, et ipsorum heredes et bona omnia tam sua quam predictorum presentia et futura ad penam viginti millium marcharum argenti, quam quidem penam committi et exigi voluerunt cum effectu, et Thesaurario Camere sancte Romane Ec- clesie applicari, ex nunc tam suo quam predictorum nomine sollempniter stipulatam, michi notario vice et nomine eiusdem ecclesie, tanquam persone pu- blice, stipulanti et recipienti sollempni stipulatione promissa.

    Et insuper idem Sperantia Comes pro se modo, forma, nominibus quibus supra obligavit infrascripta castra, videlicet castrum Primicerii et Petralate, in quantum ipse vel aliquis eorum Ius aliquod haberet in predictis castris vel aliquo pre- dictorum, que castra voluit, consensit et promisit pro se et nominibus quibus supra tradi et assignari debere, et teneri nomine sancte Romane Ecclesie et dfii Marchionis per Commune terre Fabriani, vel interim tamen, donec dictum Commune dicta castra nomine predicto receperit, eadem castra te- neantur per dfium Thomassium Ser Fridesundi et dfium Rigotium Corradi Ser Munaldi, milites de Fabriano, toto tempore regiminis dfii Marchionis. Qui tenere debeant dicta castra et ipsorum quod- libet nomine Sancte Romane Ecclesie et dicti dfii Marchionis, hoc adiecto et addito, et in stipulationem specialem per ipsum Sperantiam pro se et nomi- bus quibus supra deducto, quod si omnia et singula

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318. 479

    capitula supradicta non servaret vel observarent, vel observari faceret vel facerent, vel in aliquo contrairet vel irent per se vel per alium vel alios quoquomodo, quod predicta castra et eorum quod- libet dicto diio Marcbioni vel Officialibus eius pro sancta Roinana Ecclesia dictum Commune vel pre- dicti libere debeant restituere et assignare, et ex nunc pro restitutis intelligantnr, omnique Iure vel potere careant, si quod in predictis castris vel aliquo predictorum dicerent vel assererent se babere, quod quidem Ius, iura vel potere, si quod vel si qua assereret vel assererent sibi competere, promisit et voluit pro se et nominibus quibus supra ipso facto ad S. Romanam Ecclesiam pertinere, et penam predictam ipso facto incurrisse, salvo semper in omnibus et singulis premissis capitulis et articulis, et aliis quibuscunque generaliter et universaliter auctoritate et voluntate Sanctissimi patris et diii nostri, dfii Iohannis pp. XXII. iure sancte Romanc Ecclesie et iure ordinario dicti dni Marchionis. Per predictam vero securitatem datam vel dandam a predicto Comite Sperantia pro se suo nomine, et nominibus quibus supra non intelligatur preiu- dicium generari iuri possessionis seu proprietatis, quod et quas habet dfia Francischa uxor Guidonis, vel predictus Guido et alii predicti, quominus possint rationibus bonorum suorum (uxoris sue Guido et alii predicti) pro dicta dfia, et pro se ipsis asse- qui et uti iuribus et deneriis debitis eidem dfie, per modum debitum et rationabilem in Civitatibus et comitatibus Pensauri et Fani, et locis eorumdem ac ipsorum pertinentiis et alibi.

    Acta sunt hec in provincia Marchie Anconi- tane in Civitate Callii in maiori Ecclesia, videlicet fratrum Minorum loci eiusdem, presentibus Rev. viro dno Aymerico de Lautrico Vicario dfii Amelii Rectoris predicti, sapientibus viris dnis Nicolao de Luca Collaterale dicti diii, Petro Servientis de Nar- bona, Iudicibus generalibus eiusdem dili, Nobilibus viris dno Thomasio dfii Fidesundi et diio Rigotio Corradi de Fabriano militibus, dfio Appiliatcrra de Monte Lupone et dfio Ciano de Racaneto, et alia nobilium multitudine copiosa testibus ad hec vo- catis.

    (L. S.) Et ego Rubertusius Rubebti de Monte Ulmi, Imperiali auctoritate notarius et Iudex ordi- narius, nuncque Camere Rev. patris et dfii, dni Amelii de Lautrico Rectoris superius nominati no- tarius substitutus, predictam stipulationem, promis- sionem et obligationem, et omnia predicta, prout in actis publicis Camere dicti dfii Rectoris scriptis manu providi et discreti viri Magistri Petri Got Camere dni Rectoris eiusdem inveni, ita hic fide- liter transcripsi, et licencia et auctoritate michi concessa per dfium Rectorcm prcfatum publicavi, et in publicam formam redcgi sub anno dfii li.ccc.xvin. Indict. prima, pontificatus dfii lohannis pp. XXII.

    die xm. mensis Novembris in palatio Macerate in camera ipsius, presentibus Ven. viro dfio Aymerico Vicario in spiritualibus, et dfio Nicolao de Luca Iudice Collaterale ipsius dfii testibus ad hec vocatis.

    Nos Amelius Rector predictus ad cautelam, te- stimonium ac maiorem presentis publici instrumenti roboris firmitatem sigillum nostrum apponi fecimus et appendi. (Quod sigillum adhuc existit.)

    DCXUL

    Instrumentum obligationis et pactorum inter Fredericum comitera Montisfeltri eiusque filium Guidonem et Amelium de Lautrico rectorem Marchiae Anconitanae super regi- mine civitatis Urbini. Ex originali.

    In nomine domini, Amen. Magnificus vir Fe- dericus Comes Montisfeltri pro se ipso et nomine Guidonis sui filii, pro quo de rato promisit sub infrascriptis penis et obhgationibus, in presentia mei Gratiani notarii infrascripti et testium infrascripto- rum promisit, et convenit michi notario et Iaco- buccio condam Allenuccii notario recipientibus, et stipulantibus nomine et vice sanctissimi patris et diii, dfii Iohannis pp. XXII. sancte Romane ecclesie ac Venerabilis patris et dfii, dfii Amehi de Lautrico prepositi Bellimontis, diii pape Capellani, Anco- nitane Marchie, Masse Trabarie, terrarum Sancte Agathe, civitatis Urbini et comitatus condam ipsius in spiritualibus et temporaUbus per S. Rom. ec- clesiam Rectoris generalis, solempni stipulatione interposita, quod ... Iudices seu Vicarii in civitate Urbini et comitatu condam ipsius per dictum dfium Amelium Marchionem positi vel ponendi, destinati vel destinandi, qui rationabiliter non debeant su- specti reputari, stabunt, sedebunt, residebunt et manebunt in civitate Urbini, districtu et comitatu condam ipsius, sicut, prout, quando et quomodo placuerit dfio Marchioni, infra vel extra civitatem predictam tcmporibus continuatis vel interpollatis, prout ex mero arbitrio et iussu eiusdem dfii Mar- chionis processerit et sibi videbitur faciendum, et quod dictos... Iudices seu Vicarios et officiales sic presidentes et stantes nullatenus impedierint, seu impediri facient per se vel alium seu ahos quo- cunque modo vel colore quesito, immo eisdem prestabunt auxilium, consilium et favorem, cum per ipsos fuerint requisiti: dum tamen Gebellini vel Guelfi civitatis Urbini vel comitatus non con- vocentur ad locum suspectum, et quod Potestas dicte civitatis non moretur ahbi nisi in civitate Urbini.

    Item quod nullam exactionem, impositam seu impositionem, vel factionem, vel dativam seu gra- vamen, vel prestantiam, seu quocunque nomine censeantur, faciet vel fieri faciet, vel permittet seu consentiet quoquomodo, facient vel fieri facient aut permittent per se vel alios in civitate vel comitatu Urbini, nisi predictis Iudicibus vel Vicariis seu of

    480 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTl 1318.

    ficialibus specialiter requisitis, vel illo vel illis, quem vel quos dictus dfius Marchio deputabit, qui Iudices seu Vicarii, vel ille vel illi, qui deputabuntur, ut premittitur, habeant videre, an predicte collecte seu dative rite fiant et fieri debeant: dum tamen si acciderit dictos Iudices vel Vicarios, vel illum vel illos, quem vel quos dictus dfius Marchio deputa- verit, primo specialiter requisitos nolle consentire, aut interesse dictis collectis, impositionibus sive dativis, quod propterea ad penam infrascriptam non teneantur.

    Item quod nullum impedimentum vel ostacu- lum vel contradictionem per se vel alium presta- bunt, facient vel faciet, quominus exititii civitatis et comitatus condam Urbini per eumdem Marchio- nem reintromittantur in eadem civitate et comitatu condam eiusdem, et ad bona sua restituantur per eundem dfium Marchionem, prout et sicut, quaJiter et quomodo et quando idem dfius Marchio fuerit arbitratus et decreverit expedire, exceptis illis, quo- rum remissio posset statum pacificum civitatis pre- dicte vel comitatus condam ipsius turbare. Et pro predictis omnibus et singulis sic observandis, et firmis et ratis habendis et tenendis predictus Fe- dericus Comes pro se, et nomine predicto obliga- vit se et suos heredes, et bona tam sua, quam dicti eius filii ad penam viginti milium marcarum argenti, quam quidem penam committi et exigi vo- luerunt, cum efFectu Thesaurario Camere sancte Romane ecclesie applicari, ex nunc tam suo quam predicti sui filii nomine sollempniter stipulatam, et michi Gratiano notario et Iacobuccio predicto vice et nomine eiusdem, tanquam personis publicis, stipulantibus et recipientibus stipulationem premis- sam, et insuper idem Comes Federicus pro se et dicto suo filio obligavit infrascripta castra, vide- licet castra Primicerii et Petralate, in quantum ipse vel aliquis eorum Ius aliquod haberent in dictis castris vel aliquo predictorum, que castra voluit et promisit tradi et assignari debere, atque teneri nomine sancte Romane ecclesie et dfii Mar- chionis per Commune Fabriani, quod Commune tenere debeat dicta castra et ipsorum quodlibet nomine sancte Romane ecclesie et dicti dfii Mar- chionis, hoc adiecto et addito in stipulationem spe- cialem per ipsum Comitem Federicum pro se et nomine dicti sui filii deducto, quod si ortmia et singula capitula supradicta non servaret vel ser- varent, vel observari faceret vel facerent, vel in aliquo contraveniret vel irent per se vel alium vel alios quoquomodo, quod predicta castra et eorum quodhbet dicto dfio Marchioni, vel officialibus eius pro sancta Romana ecclesia dictum Commune libere debeat restituere et assignare, et ex nunc pro resti- tutis intelligantur, omnique Iure vel potere careant, si quid in predictis castris vel aliquo predictorum dicerent vel assererent se habere, quod quidem

    Ius vel Iura, si quid vel si qua vel potere assereret vel assererent sibi competere, promittit et voluit pro se et nomine quo supra ipso facto ad sanctam Romanam ecclesiam pertinere, et penam predictam ipso facto incurrisse, salvo semper in omnibus et singuhs premissis capitulis et articulis, et in aliis quibuscumque generahter et universahter auctori- tate et voluntate sanctissimi patris et dfii, dfii Io- hannis pp. XXII. Iure sancte Romane ecclesie et iure ordinario dicti dfii Marchionis.

    Per predictam vero securitatem datam vel dan- dam a predicto Comite nomine quo supra non intelhgatur preiudicium generari Iuri possessionis seu proprietatis, quod et quas dfia Francischa uxor Guidonis habet vel predictus Guido, quominus pos- sit rationibus bonorum uxoris sue Guido et alii pre- dicti pro dicta dfia, et pro se ipsis assequi et uti iuribus et deneriis debitis, et aliis predictis eidem dfie per modum debitum et rationabilem in civi- tatibus Pensauri et Fani et comitatibus, et locis eorundem et ipsorum territoriis et pertinentiis et alibi. Acta fuerunt hec omnia in castro Fabriani in domo dfii Rigoccii Corradi dfii Raynaldi coram ipso dfio Rigoccio, dfio Dedi de Foro Sinfronio Iudice, et Iohanne Bactagha de Arimino testibus ad hoc presentibus et rogatis, Anno Nativitatis dfii M.cccxvni. Indict. L die xiii. mensis Augusti.

    Post hec in continenti eisdem Anno, Indi- ctione et die, et coram eisdem testibus et loco pre- fato Magnificus vir Federicus Comes predictus pro se et dicto Guidone fiho suo, pro quo de rato pro- misit, sub infrascriptis penis et obbligationibus sol- lempniter promisit, et convenit michi Gratiano no- tario predicto et Iacobuccio notario prescripto, reci- pientibus et stipulantibus tanquam personis pubhcis nomine et vice Ven. patris et dfii, dfii Amehi de Lautrico prepositi Belhmontis, Marchionis seu Re- ctoris predicti, quod nullam iniuriam, offensionem, invasionem vel molestiam, noxiam novitatem, in- sultum vel adgressuram, vel ahud quodcunque no- civum per se vel ahum vel ahos publice vel oc- culte, directe vel indirecte, vel quocunque colore quesito committet, faciet vel attentabit, seu com- mitti, fieri vel attentari permittet vel consentiet in terras, castra, communantias, villas vel loca que- cunque, vel personas singulares locorum quorum- cunque provincie Marchie et civitatis et comitatus condam Urbini, dumtaxat secundum declarationem factam per dictum dfium Amelium publicam manu Finaguerre et Iacobuccii notariorum vel alterius eorum, hoc addito, quod secundum eamdem decla- rationem eiusdem dfii obligatio facta per eundem Comitem duret et durare debeat toto tempore re- giminis dicti dfii Rectoris, iuribus Ecclesie Romane et aliis omnibus et singulis contentis in obligatione et singulis capitulis predictis, et promissione facta per dictum Comitem semper ratis manentibus, et

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318. 481

    hec omnia sic attendere et observare, et attendi ct observari facere promisit ad penam decem milium marcarum argenti sub obligatione sui et suorum bonorum et heredum presentium et futurorum.

    (L. S.) Gratianus filius Nicholay Nigossi de Luca, Imperiali auctoritate Iudex ordinarius et no- tarius, auctoritate dicti diii Marchionis predictis omnibus interfui, eaque rogatus una cum dicto Ia- cobuccio notario scripsi et publicavi, meaque si- gnum et nomen consueta apposui.

    Nos Amelius Rector predictus in testimonium premissorum et maiorem presentis publici instru- menti roboris firmitatem sigillum meum apponi fecimus et appendi.

    DCXLin.

    Rectori Marchiae Anconitanae, ut processus contra Fir- manos propter occupationem castri Podii S. Luciae factoa exsequatur, eosque cogat, ut idem castrum fidelibus Montis Ulmi restituant. Reg. An. III. Com. ep. 94. fol. 32.

    Iohannes episcopus etc. Dilecto filio... Rectori in spiritualibus et temporalibus Marchie Anconi- tane, salutem etc. Querelam dilectorum filiorum Universitatis Castri Montisulmi Firmane diocesis recepimus continentem, quod ... Potestas,... Capi- taneus, Priores, Consilium et Commune Civitatis Firmane, postquam fuimus ad apicem apostolice dignitatis assumpti, cum maxiina equitum et pe- ditum multitudine armatorum ad villam Podii San- cte Lucie territorii et districtus Castri predicti, ad Castrum ipsum pertinentem, quod quidem Castrum cum Villis et pertinentiis suis ad Romanam eccle- siam immediate dinoscitur pertinere, non absque nostro et apostolice sedis contemptu hostiliter ac- cedentes, eiusdem Ville homines, Vassallos Com- munis dicti Castri, sibi prestare fidelitatis et obe- dientie iuramenta per violentiam temeritate propria coegerunt, et nichilominus Villam occuparunt pre- dictam, et eam detinent occupatam in predicte Uni- versitatis preiudicium non modicum et gravamen, et totius dicte provincie turbationem non modi- cam, et iurisdictionis Romane ecclesie preiudicium et contemptum; et nichilominus Ambassiatores, quos dicta Universitas dicti Castri Montisulmi ad dictos Commune huiusmodi occasione transmise- rant, arrestarunt et dctinebant etiam arrestatos. Et cum premissa adeo essent notoria, quod nulla po- terant tergiversatione celari, dilectus filius Vitalis Archidiaconus Camerinensis, tunc Rector Marchie Anchonitane in spiritualibus et temporalibus per sedem apostolicam deputatus, non ex delegatione apostolica mandavit Potestati, Capitaneo, Priori- bus, Consilio et Communi predictis sub certarum marcharam argenti et excommunicationis et inter- dicti penis, quas Potestatem, Capitaneum, Priores, Consilium et Commune predictos incurrere voluit,

    si suo in hac parte non parerent mandato, ut omnem submissionem, subiectionem, fidelitatem et obedien- tiam ac sacramenta, que ab hominibus dicti Podii Sancte Lucie receperant, infra certum terminum relaxarent, dictosque Ambassiatores libere abire permitterent. Et quia iidem Potestas, Capitaneus, Priores, Consilium et Commune premissa facere infra dictum terminum et post contumaciter non curarunt, nullam causam rationabilem proponentes, quare hoc facere non deberent, prefatas penas ac interdicti et excommunicationis sententias incur- rerunt. Veram quia iidem Potestas, Capitaneus, Priores, Consilium et Commune non solum redire ad unionem ecclesie dampnabiliter contempserant, sed potius penas spernentes predictas, in dicta Villa Podii S. Lucie circumcirca fossata facere, necnon eam ligneis sticcatis munire, ac quoddam Castrum et alia fortalitia in dicta Villa facere ausu dam- pnabili presumpserant, propter quod dilectus filius Iacobus de Nursia Iudex, tunc in Marchia Anco- nitana in malefitiis per eundem Rectorem genera- liter deputatus, prefatos Potestatem, Capitaneum, Priores, Consilium et Commune peremptorie ci- tari fecit, ut coram eodem Iudice certo tunc com- petenti peremptorio termino legitime comparerent, parituri, prout iustum esset, suis in hac parte man- datis, vel se super premissis excusarent et defen- derent, prout ordo exigeret rationis. Et quia ipsi id efficere infra dictum terminum et post temere denegarunt, nullam proponentes causam rationabi- lem, quare hoc facere non deberent, eaque etiam adeo essent notoria, quod nulla poterant tergi- versatione celari, ipsos super premissis secun- dum formam constitutionum dicte Provincie habuit pro confessis, eosque in certis marcarum argenti quantitatibus, necnon ad demolitionem dictoram Castri et fortelUtioram per eos in dicta Villa Po- dii temere constructoram, et ad dimictendum li- beram et expeditam dictam Villam prefatis Com- muni Montisulmi, sicut erat ante occupationem et invasionem eoram, per diffinitivam sententiam, exi- gente iusticia, condempnavit, prout in instramentis publicis inde confectis plenius dicitur contineri. Quare pro parte eiusdem Universitatis dicti Castri Montisulmi nobis extitit humihter supplicatum, ut huiusmodi processum dicti Rectoris et sententiam robnr faceremus firmitatis debitum obtinere. Nos igitur eiusdem Universitatis Castri Montisulmi in hac parte supplicationibus inclinati, discretioni tue per apostohca scripta mandamus, quatenus senten- tiam et processum huiusmodi, prout iusticia sua- debit, per te vel per alium seu ahos executioni debite demandare procures, Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo, Non obstante si ahquibus a sede apo- stolica sit indultum, quod excomunicari aut inter- dici nequeant vel suspendi per litteras apostolicas,

    482 IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318.

    que de indulto huiusmodi plenam et expressam non fecerint mentionem. Datum Avinione iru. Idus Octobris, Pontificatus nostri anno tertio.

    dcxliv.

    Rectoris Marchiae Anconitanae processus et sententia contra invasores dominii Romanae ecclesiae in civitate Recanati. Ex originali.

    In dei nomine Amen. Nos Amelius de Lau- trico prepositus Bellimontis, dfii pape Capellanus, Marchie Anconitane, Masse trabarie, terrarum san- cte Agathe, Civitatis Urbini et Comitatus condam ipsius in spiritualibus et temporalibus Rector per sanctam Romanam ecclesiam generalis. Quoniam elata superbia et cupida voracitate devicti, ad eam temeritatem, patrationem scelerum et dominandi libidinem devenerunt Iacob dni Percivallis, Aiole- ctus Crutiani et Cerolus Corradi, Consilium et Com- mune Civitatis Racaneti de provincia supradicta, et quilibet eorum hoc anno de mense Septembris proxime preterito, in Civitate Racaneti spiritu re- bellionis assumpto, per tyrampnidem et tyrampni- cam pravitatem terram predictam, in fidelitate, obe- dientia et subiectione nostra et sancte Rom. Ecclesie tunc permanentem, temere occuparunt, et quantum in eis fuit et est, a fidelitate, subiectione et obe- dientia exemerunt sancte Romane Ecclesie atque nostra, et eandem in rebellionem contra sanctam Rom. Ecclesiam, nos et nostram Curiam detinue- runt et detinent per violentiam occupatam. Et quod nephandius est et crudelius apud deum et homi- nes dici potest, ex predictis occupatione et deten- tione tyrampnidis turbatio status provincie, cedes plurime, rapine, raptus virginum, et clericorum et laycorum captiones, et in privatis carceribus eo- rumdem detemptiones, expulsio multitudinis degen- tium in terra predicta, impedimentum et turbatio nostre iurisdictionis et officii et iusticie, que per ... Rectorem eiusdem terre exercebatur ibidem, et alias quamplurima scelera sunt exorta. Et prefatus Iacob ad illicitum dominium nequiter aspirando regimen terre predicte tyrampnicc usurpavit, et more tyrampnico detinet usurpatum, amoto a pre- dicto regimine ... Potestate, qui ibidem regiminis officium exercebat, ipso suisque officialibus et fami- fiaribus detrusis in carcere, in quo eos adhuc de- tinent carceratos, contempnendo predictam Civita- tem nobis dimittere et refinquere libere et in pace: et non solum Commune terre predicte contempsit et neglexit predictum Iacob et sequaces, in dicta terra sic tyrampnice sevientem et exercentem re- gimen terre predicte, expellere, ut tenetur secun- dum mandata apostolica atque nostra, immo ad predicta prestitit eidem auxilium, consilium et fa- vorem. Que omnia et singula supradicta commissa et perpetrata fuerunt et sunt per predictos Iacob, Aiolectum et Cerolum et dictum Commune et quem-

    libet eorum locis et temporibus supradictis etc. (ut infra in processu contra Auximanos usque testibus ad premissa vocatis et rogatis.)

    In dei nomine, Amen. Ad honorem et reve- rentiam omnipotentis dei, et beate Marie Virginis matris eius et beatoram Apostolorum Petri et Pauli, et omnium sanctorum et sanctarum eius, sanctis- simi patris et dfii nfi, dfii Iohannis pp. XXII. et Venerabifis cetus dfiorum Cardinafium, et ad sta- tum pacificum et tranquillum provincie Marchie Anconitane et fidefium degentium in eodem. Nos Amefius prepositus Bellimontis, dfii pape Capel- lanus, Marchie Anconitane, Masse trabarie, terra- rum sancte Agathe, Civitatis Urbini et Comitatus condam ipsius in spirituafibus et temporafibus Re- ctor per sanctam Rom. Ecclesiam generalis, pro tribunali sedentes infrascriptam sententiam, pro- nuntiationem et declarationem tam ex vigore licte- rarum apostoficarum nobis super hoc specialiter directarum, quam etiam nostrarum constitutionum, processuum, et omni modo et iure, quibus mefius possumus, in hiis scriptis difinitive et sententialiter proferimus in hunc modum. Cum tyrampnica per- secutio per gravissimos hostilitatis incursus non- nullas Civitates, terras, castra et afia loca predicte provincie diutius afflixisset, adeo quod nonnulli no- biles et alii de predicta provincia, et etiam aliunde ad illicitum nequiter aspirando dominium, predictas Civitates, terras, castra et loca infra presentem pro- vinciam constituta per tyrampnicam potentiam oc- cuparunt, sibi non absque apostolice sedis offensa usurpantes dominium in eisdem, et quod graviori mente proferimus, quidam ex eis extendentes ad nefaria manus suas, in fideles Civitatum, terramm, castrorum et locorum predictorum sevam exercen- tes tyrampnidem, multos de fidefibus ipsius ultimis tradiderunt suppliciis, alios bonis propriis spolia- runt, eorum edificiis datis funditus in ruinam, qui- busdam diversis contumeliis aiflictis, et aliis a pro- priis laribus eiectis penas exilii coegerunt misera- biliter experiri, que nemo ambigit processisse ex vitio tyrampnice tempestatis. Nos igitur, ut ex man- dato super predictis nobis ab apostolica sede facto, et ex incumbenti nobis offitio tenebamur, ad extir- pandam predictam tyrampnidem et sequelas ipsius, et reformationem predicte provincie incepimus in- tendere, diligenter monendo, inducendo, precipien- do et prohibendo, et etiam compescendo per penas et sententias spirituales et temporales tyrampnos huiusmodi auctores, fautores et sequaces eorum, et dantes eisdem ad tafia auxilium, consilium et favo- rem, ut predictas Civitates, terras, castra et loca sic tyrampnice invasa et occupata dimitterent, nec de cetero similia perpetrarent, et ne perpetrantibus tafia et sic occupata tenentibus darent auxilium, con- silium vel favorem: quas penas et sententias non parentcs in hac parte nostris monitionibus, prohi

    IOANNES PP. XXII. ANNO CHRISTI 1318.

    bitlonibus et preceptis, sed contrarium facientes volumus incurrere ipso facto, et in scriptis protu- limus contra eos, ut hec omnia in processibus per nos super predictis factis seriosius continetur. Ex quo actum est, gratia divina favente, quod multa et fere omnia ex Civitatibus, terris, castris et locis predictis liberata sunt a predicta tyrampnide et re- stituta pristine libertati, quantum nobis possibile fuit, expulsis et eiectis de eorum terris reductis ad propria, et bonis restitutis eisdem, quibus fuerant spoliati, denique nobis procedentibus ad pleniorem reformationem prefate provincie, que iam tranquil- litatis dulcedinem degustabat, lacob dfii Percivallis, Aiolectus Crutiani et Cerolus Corradi, Consilium et Commune Civitatis Racaneti de predicta pro- vincia cum multitudine suorum sequacium et com- plicium, elata ostinatione et recidivata malitia et assumpta rebellione, predictam Civitatem per ty- rampnicam rabiem et seditionem atrocissimam oc- cuparunt de mense Septembris proxime elapso, et adhuc ipsam per vim et violentiam detinent occu- patam, permanentem tunc sub obedientia et fide- litate sancte matris Ecclesie atque nostra, predi- ctam terram, quantum in eis fuit et est, a gremio, subiectione et obedientia sanctissimi patris et dfii nri, dfii Iohannis pp. XXII. et sancte Rom. Ec- clesie eximendo, et ipsam ad inobedientiam et re- belbonem contra sedem apostolicam atque nostrum regimen deducendo, et predictus Iacob ad regimen et dfiium terre predicte nequiter (aspirando) tyram- pnice ipsum usurpavit et detinet usurpatum, amoto a predicto regimine eo, qui ibi regiminis et iusticie officium exercebat, quem cum suis officialibus et familiaribus adhuc detinent carceribus mancipatum, ex quibus cedes, rapine, ruine, depredationes, sa- crilegia, raptus virginum, violatio ecclesiarum, ex- pulsiones a propriis multitudinis magne eiusdem Civitatis et ibidem degentium, turbatio iusticie in terra predicta provincieque prefate atque nostri of- ficii, et multa alia scelera et flagitia sunt patrata, et ad tantam exinanitionem et servitutem Civita- tem redegerunt prefatam, et multitudine magna cle- ricis et laycis inde eiectis, quod illos, qui reman- serunt ibidem, sub servili quasi conditione vivere, et sanctam Rom. Ecclesiam atque nostrum officium offendere circa predicta et impugnare compellunt. Que omnia et singula supradicta sunt adeo publica et notoria in tota provincia Marchie, quod non possunt aliqua tergiversatione celari, utpote eius universe vicinie populus dignoscitur testis esse: que omnia in offensam omnipotentis dei, S. Rom. Ecclesie, cui predicta provincia et Civitas sunt im- mediate subiecte, atque nostram, cui predicta pro- vincia est decreta, non est dubium esse commissa.

    Igitur non valentes absque gravi offensa Chri- sti predictorum iniquitates amphus tollerare, cogi- mur nos urgente conscientia iuste animadvertere in

    eosdem, et contra ipsos tanquam super notorio «t notorie perpetratis tyrampnide ad sententiam, decla- rationem, ordinationem et pronuntiationem senten- tiarum et penarum, quas ipsi incurrerunt occasione predicta, per nos latarum et datarum contra tyram- pnos et fautores eorum auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa, et ad alias penas, prout iusti- cia suaderet, deliberavimus et decrevimus proceden- dum, ipsosque et predictum Consihum et Commune citari fecimus et requiri, certo perhemptorio termino assignato, ad audiendum nfam sententiam, declara- tionem, ordinationem et pronuntiationem, quas face- re et ferre intendebamus, et intendimus contra ipsos et ipsa super predictis excessibus sic per ipsos no- torie perpetratis: cumque ad predictum terminum non venerint nec comparuerint coram nobis, ipsis contumacibus reputatis, pronuntiamus in ipsorum contumaciam ad predictas sententiam, declaratio- nem, ordinationem et pronuntiationem esse legiti- me procedendum. Ideoque nos Amehus Rector pre- dictus, Christi nomine invocato, omnem mahtiam, temeritatem, proterviam et audaciam eorumdem pu- nire volentes, ut pena docente cognoscant, quantum excesserunt, et aliis esse valeat in exemplum, et in conspectu domini iusticie sacrificium offeramus, de- liberatione solempni habita super predictis, in hiis scripturis difinitive sententiamus et declaramus pre- dictos Iacob, Aiolectum et Cerolum, Consilium et Commune tyrampnice et per tyrampnicam pravi- tatem de mense Septembris proxime preterito pre- dictam Civitatem Racaneti occupasse, et quod ipsam adhuc tyrampnice per violentiam detinent occupa- tam, et predicta in tota provincia Marchie esse no- toria, ipsosque Iacob, Aiolcctum, Cerolum, Consi- lium et Commune et terram Racaneti incurrisse penas et sententias spirituales et temporales, quas in nostris predictis processibus protulimus con- tra huiusmodi patratores, et declaramus etiam sen- tentialiter in hiis scriptis pro predictis excessibus per ipsos perpetratis predictos Iacob, Aiolectum et Cerolum excommunicationis, et quinque mil- lium marcharum argenti pro quolibet eorumdem, et predictos Consiliarios terre prefate excommuni- cationis, et quingentarum marcharum argenti, Civi- tatem vero Racanati et eius districtum interdicti et decem millium marcharum argenti penas et sen- tentias incurrisse, Camere dfii nfi summi pontificis et S. Rom. Ecclesie applicandas, et quod possint a quibuscunque impune capi, detineri, et quod ca- pientium efficiantur servi, possintque venundari, distrahi et alienari pro capientium voluntate, eo- rumque omnium et singulorum bona Camere dfii nostri summi pontificis et sancte matris Ecclesie applicanda, et quod nullus eis vel ahcui eorum debita reddere, nec in iudicio respondere cogatur, ipsosque privamus et privatos declaramus omni privilegio et beneficio et dignitate habitis et ha

    484 IOANNES PP. XXll. ANNO CHRISTl 1318.

    bendis, que hucusque eos vel eorum quemlibet ha- buisse constiterit vel habere, ipsosque active et passive inhabiles reddimus ad testandum, eosque et ipsorum quemlibet ab Ecclesie et suorum offi- cialium protectione extrahimus et privamus: quas excommunicationis et interdicti sententias volumus, precipimus et mandamus inviolabiliter observari, donec predictam terram nobis expeditam et libe- ram restituerint et in pace dimiserint, predictam- que pecuniariam penam Camere sancte Romane Ecclesie solverint, super predictisque nostris man- datis paruerint, et a nobis meruerint a predictis sententiis absolutionis beneficium obtinere. Per pre- dictam autem nostram sententiam, punitionem et declarationem non intendimus absolvere et libe- rare, nec etiam absolvimus et liberamus predictos Iacob, Aiolectum, Cerolum, Consiliarios, Consilium et Commune ab aliis penis et sententiis latis et promulgatis, seu etiam promulgandis a iure, seu etiam a Constitutionibus nostris contra talia com- mittentes, et ab aliis excessibus tunc temporis per- petratis, set super predictis ipsos et ipsa Iuri et iusticie et competentibus Iudicibus duximus relin- quendos.

    Lata, lecta, data et sententialiter pronuntiata fuit in scriptis et difinitive predicta sententia, pro- nuntiatio et declaratio per supradictum dominum Rectorem pro tribunali sedentem in palatio Com- munis Macerate in publica audientia, astante mul- titudine nobilium et sapientium, sono tube et voce preconia convocata, et scripta per me Thomam Gentihs de Penna notarium infrascriptum sub an- no domini M.cccxvm. Indict. prima, pontificatus sanctissimi patris et diii nfi dfii Iohannis pp. XXII. die xvmi. mensis Octobris, presentibus venerabiU- bus patribus dfiis Francisco Senogalliensi et Fre- derico Racanetensi Episcopis, dno Aymerico de Lautrico Vicario, dfiis Petro de Eugubio, Petro Servientis de Narbona Iudicibus dicti dfii Recto- ris, dfio Zano de Racaneto mihte et aliis testibus ad premissa.

    (L. S.) Et Ego Thomas Genthjs de Penna S. Iohannis Firmane diocesis, Imperiah auctoritate notarius, et nunc not. et officiahs dicti diii Rectoris, prolationi dicte sententie et omnibus et singuhs supradictis interfui, a dicto dfio Rectore rogatus scripsi et pubhcavi. Et ad maiorem roboris firmi- tatem idem dfius Rector mandavit predicta sui si- gilh munimine roborari. (Quod sigillum pendens est et optime conservatum.)

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.