useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  CCCLXVIII.
Signature:  CCCLXVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCLXVIII. , S. 229
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCLXVIII. , S. 229

    Graphics: 
    x

    CCCLXVIII.

    Diploma Gottifridi nuntii Rudolphi I. directum civitatibus etc. Romandiolae, quo cassat et annullat iuramentum exactum a dictis civitatibus, et ut ecclesiae tamquam dominae in omnibus pareant, praecipit. Ex originali.

    Providis viris Potestatibus, Capitaneis, Con- siliis et Communibus Bononiensibus, Ymolensibus, Faventinis, Foropopuliensibus, Cesenatibus, Ra- vennatibus, Ariminensibus, Urbinatibus, Cervien- sibus et Forliviensibus, Montisfeltri et Bertino- rii, ac ahis Communitatibus, Universitatibus et incolis aliorum Civitatum, castrorum, terrarum et locorum partium earumdem, Gottifxidus Pre

    214 NICOLAUS PP. III. ANNO CHRISTI 1278.

    positus ecclesie Soliensis Salzeburgensis diocesis, Magnifici Principis dili Rudolfi Regis Romanorum Illustris familiaris, clericus et prothonotarius, sa- lutem in domino. Excellentissimus Princeps dnus Rudolfus Rex Romanorum Illustris Sacrosanctara Romanam ecclesiam matrem et dnam recognoscens, ac intendens eius iura non preripere, set ea potius illesa aervare, nos ad Sanctissimum patrem et Uni- versalem duum,dnum Nicolaum divina providentia summum Pontificem, cum specialibus litteris desti- navit, quarum tenor talis cst.

    Sanctissimo in Christo patri ac diio dno Nico- lao divina providentia Sacrosancte Romane ecclesie Summo Pontifici, Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus cum filialis obeditionis re- verentia devotissima pedum oscula beatorum. Ad magnificentiam munerum et gratiarum quodammodo ineffabilem largitatem, que Imperatores Roman. et predecessores nostri Reges Romanorum de Ro- mane matris ecclesie uberibus susceperant, ipsi velud devoti filii faciem gratitudinis convertentes, nec minus attendentes, quod eadem ecclesia ipsos in dulcedinis benedictione preveniens transferendo de Grecis imperium in Germanos eisdem dederat id quod erant, ut grati predicarentur filii, laudabilis recognitionis affectu inter cetera, que ipsi ecclesie confirmarunt, dimiserunt, seu etiam concesserunt totam tcrram, que est a Radicofano usque Cepra- nuin, Marchiam Anconitanam, Ducatum Spoleta- num, terram Comitisse Matildis, Comitatum Berte- norii, Exarcatum Ravenne,Pentapolim, MassamTra- bariam cum adiacentibus terris, et omnia alia bona, terras, possessiones et iura ad dictam ecclesiam per- tinentia, in multis privilegiis Imperatorum atempo- re Ludowici expressa sive contenta, ipsi beato Pe- tro celestis Regni clavigero eiusque successoribus, et eidem ecclesie diniiserunt, renunciaverunt, rc- stituerunt, et ad omnem scrupulum removendum, prout melius valeret et efficacius posset intelligi, contulerunt, concesserunt, ct etiam donaverunt, sicut in eorum Privilegiis seu litteris continetur. Nosque postmodum, prout domino placuit, ad Regalis ex- cellentie culmen assumpti, predicta omnia in pre- sentia recolende memorie dni Gregorii pp. X. re- cognovimus, ac ea omnia et singula ipsi pro pre- dicta ecclesia, se suisque successoribus recipienti confirmavimus, innovavimus et de novo concessimus atque donavimus, ipsa nichilominus prestito cor- poraliter iuramento firmantes. Verum quia postmo- dum absque nostro consensu, conscientia vel nian- dato Rodulfus Cancellarius noster a civibus Bono- nien. Ymolen. Faventin. Foropopulien. Cesenat. Ravennat. Arriminen. Urbinat. necnon et aliis alio- runi Civitatum atque locorum illarum partium iu- ramentum fidelitatis nostro nomine dicitur reccpisse, nos dilectum familiarem clericum nostrum Gotti- fridum prepositum Soliensem, Regalis aule protho-

    notarium, transmittimus ad vestre presentiam San- ctitatis, cui damus presentibus nostris patentibua litteris in mandatis, ut quicquid per eumdem Can- cellarium seu quemcumque alium in predictis Ci- vitatibus, locis et terris, seu per homines ipsorum Civitatum, terrarum atque locorum actum, gestum, recognitum extitit, et predicta iuramenta speciahter revocet, casset, annullet, irritet, cassa, nulla et ir- rita nunciet ac omnibus iuribus vacuet, volentea et consentientes expresse, quod per hec nullum ius nobis accrescat, vel ecclesie Romane depereat tam circa possessionem, quam circa proprietatem in Civitatibus, terris et locis prefatis, ac omnibus iuribus et iurisdictionibus eorumdem, et universis et singulis Civitatibus, Communitatibus, locis et hominibus supradictis ex parte nostra omnia et singula predicta denunciet, denunciando sollicitet et inducat eosdem, quod vestrum et ecclesie do- minium recognoscentes, vobis et ecclesie memorate tanquam eorum domino in omnibus et per omnia, sicut debent, obediant, pareant et intendant, pro- mittentes nos ratum habituros et firmum, quicquid idem Magister Gottifridus ordinandum seu facien- dum duxerit in premissis. Datum Wienne mi. Kal. Iunii, Indict. vi. Anno dui Millesimo ducentesimo septuogesimo octavo, Regni vero nostri anno v.

    Nos itaque traditi nobis ab eodem dfio Rege auctoritate mandati iuramenta fidelitatis seu alia, que Rodulfus Cancellarius eiusdem dui Regis a vobis seu aliquibus vestrum pro ipso dfio Rege dicitur recepisse, ac quicquid per eundem Cancel- larium seu quemcumque alium in vestris Civitatibus, terris et locis, seu per vos aut alios homines ipsorum Civitatum, terrarum atque locorum actum, gestum et recognitum extitit, remittentes, revocantes, cas- santes, annullantes, irritantes, cassa, nulla et irrita nuntiantes, ac omnibus iuribus vacuantes, vobis et singulis ex parte ipsius dni Regis omnia et sin- gula predicta in eisdem contenta litteris denuntia- mus, et denuntiando vos sollicitamus et inducimus, quod eorumdem dni pape et ecclesie recognoscentes dominium, dictis dno pape et ecclesie tanquam vero domino in omnibus et per omnia, sicut de- betis, obediatis, pareatis, et etiam intendatis. Porro ad certitudinem presentinm et memoriam futurorum hec omnia conscribi, et in publicum instrumentum redigi per magistrnm Iacobum Sorbulensem de Parone, eiusdem dni pape Camere Clericum, Impe- riali auctoritate Notarimn publicum infrascriptum, fecimus atque rogavimus et proprio sigillo muni- vimus. Vohimus tamen et consentimus, quod si dictum sigillum quovis modo vel casu deperdi, frangi vel deformari contigerit, nichilominus instru- mentum ipsum in suo vigore permaneat, ac si de ipso sigillo facta mentio non fuisset. Actum Viterbii in cpiscopali palatio in magno Consistorio, in pre- sentia Sanctissimi patris Summi Pontificis predicti

    NICOLAUS PP. III. ANNO CHRISTI 1278. 215

    dfii Nicolai pp. ILT. et Venerabilium patrum sacri cetus dfiorum Cardinalium, coram hiis testibus, sci- licet dfio B. Archiepo Ravennate, dfio G. Archiepo Corinthiensi, dfio H. Epo Lunensi, dfio P. Epo Fir- mano, dfio...Epo Viterbiensi, dfio... Epo Gallicensi, dfio ... Epo Aprutino, dfio ... Epo Balneoregiensi, dfio B. Epo Eugubino, dfio V. Epo Egitaniensi, dfio ... Epo Taurinensi, dfio P. Epo Famagustano et dfio ... Epo Aurasicensi, ac multis aliis clericis et laicis in multitudine numerosa, Anno dfii Mil- leaimo ducentesimo septuagesimo octavo, h. Kal. Iulii, Indict VI. Pontificatus predicti dfii Nicolai pp. in. anno primo.

    (L. S.) Et Ego Iacobus Sorbulensis de Parone, Sanctissimi patris dfii pape predicti Camere Cle- ricua, Imperiali auctoritate Notarius, predictis in- terfui, prout superius legitur, rogatus scripsi et in publicam formam redegi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.