useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  CCCXXIX.
Signature:  CCCXXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCXXIX. , S. 197
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCXXIX. , S. 197

    Graphics: 
    x

    CCCXXIX.

    Concordia inter marchionem Estensem communeque Fer- rariae et Venetos super salis datio etc. Ibidem.

    In dei nomine amen. Anno Millesimo cc.lxxhi. Indict. prima, die tertia intrante Novembre, pre- sentibus Nobilibus viris driis Nicolao Michaelis, Nicolao Navizioso, Thomasino Iustitiario, Iohanne Storlato, Paulo de Molino, Thoma Quirino, Apo- lonio notario de Ferrante et ahis in Palatio Du- catus Venetiarum. Hec est forma compositionis et concordie facte per magnificum dominum Lau- rentium Theupulo dei gratia Ducem Venetiarum cum pradentibus et discretis viris dominis Mar- garito et Alberto de Aldigeriis, Iudicibus et Am- baxiatoribus, et Scyndicis egregii viri domini Opi- zonis Marchionis Estensis ac Potestatis, et Com- munis ac hominum Ferrarie in facto salis, de quorum Scyndicatu patet pubhco instramento ma- nu Paganini Notarii, cuius forma inferius decla- ratur.

    Quoniam promiserant predicti Scyndici et procuratores predictorum nomine et vice predicti domini Marchionis Potestatis ac Communis et ho- minum Ferrariensium, et pro ipsis per virtutem et potestatem eis traditam et stipulationem solen- nem antedicto dno Duci nomine suo, et nomine et vice Communis et hominum Venetiarum et pro ipsis, quod ipse dominus Marchio, Potestas et Com- mune ac homines Ferrarie non recipient, nec recipi facient, seu recipi pemiittent amodo inantea usque

    ad tres annos completos salem in Civitate Ferra- rie, vel in districtu per aquam vel per terram ab ahqua parte, nisi a Venetiis vel districtu, nec per- mittent transire vel deferri salem aliquem aliunde nisi salem, qui portatus fuerit de Venetiis et di- strictu, sed contradicent bona fide et sine fraude, quod non transeat vel deferatur ahus sal nisi de Venetiis. Qui dominus Dux promisit eo modo, quo supra, predictis Scyndicis recipientibus ut supra, quod salem predictum dabit et dari faciet usque ad dictum teminum modo et forma inferius de- clarato.

    Quoniam venient mercatores undecumque Clu- giam pro sale, qui venire voluerint et salem emere pro quanto pretio habere potuerint, et pro datio solvent pro quohbet Centenario salis Clugie hbras novem Venetoram parvorum ad denarios grossos et quintum insuper, quod consuetum est tolh ante partem.

    De sale vero maris hoc modo fuit concordi- ter terminatum, quod venient mercatores qui vo- luerint, et concordabunt de pretio, sicut eis vi- debitur, et concordare poterunt, et pro datio sol- vent grossos duodecim Venetianos de quolibet modio, quibus datiis persolutis ibunt cum sale sic empto cum litteris domini Ducis vel sahnarioram usque Ferrariam: promittentes predicti Ambaxiato- res et Scyndici nomine et vice predictorum eo modo quo supra antedicto domino Duci recipienti ut supra, quod per ipsum dominum Marchionem, Potestatem vel Commune Ferrarie de quohbet Centenario sahs Clugie tollentur pro datio hbre novem Venetorum parvorum ad denarios grossos et non plus, et de quolibet modio salis maris de- narioram Venetorum grossi duodecim, et non plus, et in uno loco et non in pluribus: ita quod solutis datiis predictis semel tantum omnes, qui voluerint, possint deferre vel deferri facere salem predictum per Ferrariam vel districtum ad partes superiores Lombardie sine discargatione aliqua, vel mensuratione ipsius salis facienda in Ferraria vel districtu, credendo de quantitate ipsius salis htteris dni Ducis vel salinariorum, et permittendo ire quoscumque cum quocumque navigio voluerint, sine aliquo impedimento, et pro fraudibus evitan- dis, quod celti navium, in quibus sal portabitur, debeant ligari cum funibus et sigillari cum sigilhs salinarioram Venetiarum vel Clugie, sicut videbitur eis, ita quod fraus non possit committi, et sic si- gillati conducantur usque ad locum, ubi debebunt solvere datium supradictum.

    Et si per aliquam personam denuntiatum esset illi, qui deputatus esset ad recipiendum datium salis pro Communi Ferrarie, et sic videretur ei omnino, quod in navi, in qua duceretur sal, maior quantitas salis esset, quam in htteris dfli Ducis contineretur, tunc habita bona securitate a denun

    J82 GREGORIUS PP. X. ANNO CHRISTI 1274.

    tiatore de reficiendis expensis mercatori, cuius esset sal, de cargatione et discargatione, rnensura et stalia navis et talia salis de eo, quod in litteris dni Ducis contineretur. Si quantitas salis [maior] non reperiretur, possit et ei liceat ipsam navem salis facere discargari et temporari: si maior esset quantitas, et si reperiretur, quod maior esset quan- titas, tunc a mercatore et nauta pena exigatur, sci- licet quod navis et sal ammittantur et deveniant in Commune Ferrarie. Si vero non reperiretur, quod quantitas salis sit maior de eo, quod conti- nebunt littere drii Ducis, tunc teneantur tam Mar- chio, quam Potestas, quam Commune Ferrarie illum, qui denutiaverit vel accusaverit dictum sa- lem, et eius fideiussores facere refici mercatori salis et naute expensas factas in carigatione et discaricatione, et mensura salis, et stalia navis et talia, quam citius esse potest: ita quod per Mar- chionem et homines Ferrarienses non tolletur aliud datium per tempora de sale, nisi tale quale tolletur in Venetiis per tempus predictum.

    Verumtamen si propter aquas parvas conti- gerit mercatores cum sale predicto facere viam de Laguscure, quod tam Marchio, quam Potestas, quam Commune Ferrarie habere debeant eorum nuntium ibidem aut in aliam partem, unde transi- bunt mercatores, qui ipsum datium ibidem accipe- re debeat de sale predicto: quo soluto permittent ad partes superiores Lombardie apportari ipsum salem, vel apportari facere secundum voluntatem et beneplacitum mercatorum. Pro quibus omnibus attendendis et obsevandis, sicut superius sunt pro- missa et expressa, predicti Scyndici et procurato- res nomine et vice predictorum , quorum sunt Scyndici, bona omnia ipsius domini Marchionis, et Communis ac hominum Ferrariensium pignori ad penam mille marcharum argenti domino Duci recipienti ut supra obligarunt, promittentes dicti Scyndici eo modo quo supra antedicto domino Duci recipienti ut supra, quod omnia, que dicta sunt superius et expressa, tam per Marchionem, quam per Potestatem, qui nunc est, quam per Potestates, qui erunt et per tempora fuerint, invio- labiliter observata, et quod ipse dns Marchio iura- bit predicta omnia, sicut continentur superius, ob- servare et facere, sicut dictum est superius, observari.

    Ego paganinus Notarius filius quondam Gui- donis de Tusco, civis Ferrariensis, hiis omnibus presens interfui et rogatus scripsi et roboravi.

    cccxxx.

    Litterae testimoniales V archiepiscoporum, et vm episco- porum et U comitum Alemanniae, quibus fatentur, se in- spexisse privilegia ab Ottone IV. et Friderico II. Impp. Romanae ecclesiae concessa, et litterae Rodulphi I. Ex originali.

    In nomine domini amen. Nos Henricus Tre- verensis, Guarnerius Maguntinus, Engelbertus Co-

    loniensis, Conradus Magdeburgensis, Giselbertus Bremensis Archiepi, Conradus Argentinensis, Leo Katisponensis, Bruno Brixinensis, Otto Mindensis, Fredericus Merseburgensis, Widego Misnensis, Io- hannes Kimensis, Ildebrandus Eistetensis Epi, Fre- dericus Burclavius de Nuremberc et Gottifridus Comes Seunensis, presenti scripto fatemur nos vi- disse, ac diligenter inspexisse privilegia, necnon et iuramenta clare memorie Octonis Quarti et quon- dam Frederici Secundi Imperatorum, tunc Regum Romanorum, non cancellata, non abohta, nec in aliqua sui parte vitiata, set in prima sui facie au- reis bulhs Regum ipsorum regie maiestatis impres- sis typario consignata: quoram tenores tales sunt

    Forma iuramenti Ottonis Quarti Imperatoris tunc Regis Romanorum prestiti fel. ree. Innocentio PP. III. Ego Otto dei gratia Romanorum Rex et sem- per Augustus tibi domino meo Innocentio pp. tuis- que successoribus et ecclesie Romane spondeo etc. ut supra Nr. XLIV. pag. 36.

    Tenor privilegii Frederici Secundi Imperatoris tunc Regis Romanorum concessi eidem Innocentio PP. Tertio et ecclesie Romane.

    In nomine sancte et individue trinitatis amen. Fridericus Secundus divina favente clementia Ro- manoram Rex et semper Augustus et Rex Sicilie. Regnum nostram tunc stabihri confidimus, cum Al- tissimum, de cuius manu ea, que possidemus, bona recepimus, honoramus. Tanto enim domino, qui bona tribuit nobis, ad offerendas hostias operis et devotionis astringimur, quanto ipsum misericor- dem in nobis et mirabilem experimur. Cognoscen- tes igitur gratiam, que data est nobis ab ipso, ha- bentes quoque pre oculis universa et innumera beneficia vestra, carissime dne et reverendissime pater, protector et benefactor noster, diie Inno- centi dei gratia summe Pontifex venerande, per cuius beneficium, operam et tutelam ahti sumus, protecti pariter et promoti, postquam in sollicitu- nem vestram mater nostra fehcis memorie Con- stantia Imperatrix et Sicihe Regina ex ipso quasi utero nos iactavit, vobis, beatissime pater, et omni- bus successoribus vestris catholicis, sancteque Ro- mane ecclesie speciali matii nostre omnem obe- dientiam, honorificentiam atque reverentiam sem- per humili corde ac devoto spiritu impendemus, quam predecessores nostri Reges et Imperatores catholici vestris antecessoribus impendisse noscun- tur, nichil exinde volentes diminui, set magis au- geri, ut nostra magis devotio enitescat. Ulum igitur volentes abolere abusum, quem interdum quidam predecessoram nostroram exercuisse dinoscuntur, et dicuntur in electionibus Prelatorum, concedimus et sancimus, ut electiones Prelatorum hbere et ca- nonice fiant, quatinus ille preficiatur ecclesie vi- duate, quem totum Capitulum vel maior et sanior pars ipsius duxerit ehgendum, dummodo uichil

    GREGORIUS PP. X. ANNO CHRISTI 1274. 183

    desit ei de canonicis institutis. Appellationes au- tem in negociis et causis ecclesiasticis ad sedem apostolicam libere fiant, earum prosecutionem sive processum nullus impedire presumat. Illum quo- que dimittimus et refutamus abusum, quem in oc- cnpandis bonis decedentium Prelatorum, aut etiam ecclesiarum vacantium nostri consueverunt ante- cessores comrnittere pro motu proprie voluntatis. Omnia vero spiritualia vobis et aliis ecclesiarum Prelatis relinquimus libere disponenda, ut que sunt dei, deo recta distributione reddantur. Super eradicando autem beretice pravitatis errore auxi- lium dabimus et operam efficacem. Possessiones etiam, quas Romana ecclesia recuperavit ab ante- cessoribus nostris, seu quibuscumque aliis ante de- tentas liberas et quietas sibi dimittimus, et ipsam ad eas obtinendas pro bona fide promittimus adiu- vare. Quas vero nondum recuperavit, ad recupe- randum erimus pro viribus adiutores, et quecum- que ad manus nostras devenient, sine difficultate ac mora ei restituere satagemus, Ad has pertinet tota terra, que est a Radicofano usque Ceperanum, Marchia Anconitana, Ducatus Spoletanus, Terra Comitisse Matilde, Comitatus Brittenorii, Exarcha- tus Ravenne, Pentapolis, Massa trabaria cum adia- centibus terris et omnibus aliis ad Romanam ec- clesiam pertinentibus, ut eas habeat Romana eccle- sia in perpetuum cum omni iurisdictione, districtu et honore suo. Verumtamen cum ad recipiendam coronam Imperii vel pro necessitatibus ecclesie ab apostohca sede vocati veniemus de mandato Pon- tificis, recipiemus procurationes sive fodrum ab ipsis. Quia igitur supradicta et quecumque alia pertinent ad Romanam Ecclesiam de voluntate et conscientia, consilio et consensu Principum Impe- rii libere illi dimittimus, renuntiamus et restitui- mus, necnon ad omnem scrnpulum removendum, prout melius valet et efficacius intelligi, concedi- mus, conferimus et donamus, ut sublata omnis contentionis et dissensionis materia, firma pax et plena concordia in perpetuum inter ecclesiam et Imperium perseverent. Adiutores etiam erimus ad retinendum et defendendum ecclesie Romane Re- gnum Sicihe cum omnibus ad ipsum spectantibus tam citra Farum quam ultra, necnon Corsicam et Sardiniam, ac cetera iura, que ad eam pertinere noscuntur, tamquam devotus filius et catholicus Princeps. Ut autem hec omnia memorato sanctis- simo patri nostro diio Innocentio sacrosancte Ro- mane ecclesie summo Pontifici, eiusque successo- ribus per nos et nostros successores Romanorum Reges et Imperatores observentur, fimiaque et in- concussa semper permaneant, presens privilegium conscriptum maiestatis nostre aurea bulla iussimus communiri. Testes antem hii sunt: Syfridus Mo- guntine sedis Archieps, apostolice sedis Legatus, Eberhardus Salzburgensis Archieps, Conradus Ra-

    tisponensis Eps, Otto Wirzburgensis Eps, Mane- goldus Pactavensis Eps, Engelhardus Zizensis, Ota- charus Boemorum Rex, Ludovicus Dux Bavarie, Luipoldus Dux Austrie et Stirye, Hermannus Lant- gravius Thuringie, Comes Albertus de Ebstein, Co- mes Adolfus de Sowemberg, Comes Burchardus de Mannesvelt, Berardus de Dets, Comes Ludovicus de Wirtemberch, Geberhardus Burcravius Magde- burgensis, Hainricus de Staheberch, Walterus de Lagemberch, Hainricus de Chalandina Marescal- cus Imperii, Walterus de Siph Pincerna Imperii et ahi quam plures.

    Signum dni Friderici Secundi X Romanorum Regis invictissimi et Regis Sicihe. Ego Conradus dei et apostolice sedis gratia Metensis et Spirensis Eps, Imperiahs Aule Can- cellarius, vice diii Sifridi Maguntini Archiepi et apostolice sedis Legati, ac totius Germanie Ar- chicancellarii recognovi. Acta sunt hec anno dni nfi Ihesu Christi m.cc.xiii. Indictione prima, Re- gnante dno Friderico Secundo Romanorum Rege glorioso et Regis Sicilie, anno Regni eius Romani primo, Regni vero eius Sicihe xvi. Datum apud Egram per manus Bertoldi de Niffe Regahs Aule Prothonotarii mi. Idus Iuhi.

    Siuiile privilegium concessum ab eodem Frederico tunc Rege Romanorum fel. rec. Honorii PP. Tertio. In nomine dei eterni et salvatoris nostri Ihesu Christi, Amen. Fridericus Secundus divina favente clementia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Sicilie. Regnum nostrum tunc stabiliri confi- dimus etc. ut supra Nr. LXXVI. pag. 51.

    Forma iuramenti eiusdem Frederici Regis Romanorum prestiti prefato Innocentio PP. Tertio. In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Fredericus Secundus dei gratia Romanorum Rex et semper Augustus et Rex Sicihe, tibi dfio meo senctissimo et patri carissimo Innocentio pp. HI. tuisque successoribus et ecclesie Romane, presen- tibus subscriptis Principibus Imperii et Nobilibus, spondeo, polliceor, promitto et iuro, quod omnes possessiones, honores et iura Romane ecclesie pro posse meo bona fide protegam et servabo. Posses- siones autem, quas ecclesia Romana recuperavit, liberas et quietas sibi dimittam, et ipsam ad eas retinendas bona fide iuvabo: quas autem nondum recuperavit, adiutor ero ad recuperandum, et recu- cuperatarum secundum posse meum ero sine frau- de defensor, et quecumque ad manus meas deve- nient, sine difficultate restituere procurabo. Ad has pertinet tota terra, que est a Radicofano usque Ceperanum, Exarchatus Ravenne, Pentapolis, Mar- chia Anconitana, Ducatus Spoletanus, Terra Comi- mitisse Mathildis, Comitatus Brittenorii cum adia- centibus terris expressis in multis privilegiis Impe- ratorum a tempore Lodowici. Has omnes pro posse meo restituam et quiete dimittam cum omni iuris

    184 GREGORIUS PP. X. ANNO CHRISTI 1274.

    dictione, districtu et honore suo. Verumtamen cum ad recipiendum coronam Imperii, vel pro necessi- tatibus ecclesie ab apostolica sede vocatus accesse- ro de mandato summi Pontificis, accipiam procu- rationes ab eis. Adiutor etiam ero ad retinendum et defendendum ecclesie Romane Regnum Sicilie. Tibi etiam dno meo Innocentio pp. et successori- bus tuis omnem obedientiam et honorificentiam exhibebo, quam devoti et catholici Imperatores con- sueverunt sedi apostolice exhibere. Et si propter negotium meum Romanam ecclesiam oportuerit in- currere guerram, subveniam ei, sicut necessitas po- stulaverit, in expensis. Omnia vero predicta tam iuramento, quam scripto firmabo, cum Imperii fue- ro coronam adeptus. Principes autem Imperii et Nobiles, quibus presentibus iuravi, hii sunt: Evir- hardus Salzburgensis Archieps, Berardus Barensis Archieps, Mangoldus Pataviensis Eps, Engilhardus Nuemburgensis Eps, Conradus Metensis et Spirensis Eps, Imperialis Aule Cancellarius, Luppoldus Dux Austrie et Stirie, Lodowicus Dux Bawarie, Comes Albertus de Ewirtein, Henricus Marescalcus de Callindun, Gualterus Pincerna. Actum in Capella in Castro Egre, anno dnice Incarnationis m.cc.xhi. mi. Idus Iulii, Indictionis prime.

    Forma iuramenti eiusdem Frederici tunc Regis Roma- norum prestiti memorato Honorio PP. Tertio. In nomine sancte et individue trinitatis amen. Ego Fredericus Secundus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Sicilie, tibi domino meo sanctissimo et patri charissimo Honorio pp. HI. tuisque successoribus etc. ut supra Nr. C. pag. 63.

    Predicta quidem privilegia et tenores iura- mentorem in Consistorio vestro, sanctissime pater et dne Gregori divina providentia pp. X., assisten- tibus vobis reverendis patribus Iohanne Portuensi, Petro Tusculano, Vicedomino Penestrino, Bona- ventura Albanensi, Petri Ostiensi Epis, Symone sancti Martini in Montibus, Anchero sancte Praxe- dis, Guillelmo sancti Marci, Symone tit. sancte Ce- cilie presbfis, Octobono sancti Adriani, Iacobo san- cte Marie in Cosmydin, Gottifredo sancti Georgii ad Velum aureum, Uberto sancti Euschii et Matheo sancte Marie in Porticu diaconis Cardinalibus, ac nobis in vestra presentia inibi constitutis per ve- nerabilem virum 0. sancti G. Spirensis Prepositum, dni nfi Rudolfi Regis Romanorum Illustris Cancel- larium et procuratorem lecta, et propter nos supra- dictos Burclavium et Comitem, qui nec litteras, nec linguam latinam novhnus, fideliter fuerunt exposita. Idem quoque Cancellarius habens ab eodem Rege Rudolfo potestatem et speciale mandatum subscri- pti tenoris, de nfo consilio et assensu omnia et sin- gula in eisdem privilegiis et iuramentorum contenta tenoribus eiusdem Regis R. nomine ratificavit, rata et firma se habere, ac ab aliis haberi velle profes- sus est, et eadem innovavit ac de novo concessit.

    Promisit insuper eodem nomine ac iuravit in ani- mam ipsius Regis R., quod ipse Rex per se vel per ahum seu alios non occupabit, nec invadet in to- tum vel in partem terras ecclesie Romane, aut ter- ras Vassallorum eius, quas iure feudi vel sub census aut alterius prestationis titulo, sive alio quocumque modo tenent ab ipsa ecclesia, nec eas vel earum aliquam procurabit occupari per ahum seu ahos, vel invadi: quin etiam nec ipsas, nec tenentes easdem se vel terras ipsas sibi ultro volentes subicere, nec officium aliquod aut dignitatem, vel quamcumque potestatem in terris eisdem, et speciahter in Civita- te Romana recipiet sub quocumque colore sine ve- stra vestrorumque successorum hcentia speciah. Et si qui eas occupare vel invadere temptarent, non solum denegabit illis auxihum, consihum et favo- rem publicum et occultum, verum etiam ad requi- sitionem vestram dictorumve successorum adiutor erit contra illos in defendendis et conservandis eis- dem. Item quod idem Rex Rodulfus per se vel per ahum non offendet Vassallos ecclesie, et specialiter magnificum Principem dnum Carolum Regem Sici- lie Rlustrem, seu heredes ipsius, nec volentibus ipsum offendere prestabit consihum, auxilium aut favorem pubhce vel occulte, nec Regnum Sicilie, quod idem Rex C. ab eadem Romana tenet eccle- sia, vel aliquam eius partem occupabit aut invadet per se vel per alium, aut occupari vel invadi pro- curabit, nec invadere aut occupare temptantibus prestabit auxilium, consilium vel favorem publicum vel occultum. Ahos etiam devotos ecclesie, qui ei- dem astiterunt contra predictum Fredericum, here- des vel successores ipsius, propterea non gravabit, set nichilominus favorabiliter prosequetur Vassal- los autem suos contra predictorum ahquod facien- tes pro posse bona fide compescet. Servabit prete- terea efc faciet omnia et singula, que in canonibus positis sexagesimatertia distinctione, quorum qui- dem canonum alter: Ego Lodowicus; alter vero: Tibi domino pape; incipit, coutinetur, quodque idem Rex Rudolfus predicta omnia tam in privilegiia ipsis contenta, quam alia inviolabihter observabit, ac de premissis omnibus et singulis observandis prestabit tactis sacrosanctis evangeliis corporaliter iuramen- tum, et privilegia per omnia, verbis tamen aliquibus competenter mutatis, prout facti qualitas exigit, si- milia suprascriptis, continentia nichilominus plene omnia alia, que preter privilegiorum premissorum tenores superius exprimuntur, ac insuper ratifica- tionem , confirmationem ac novam concessionem omnium renuntiationum, dimissionum, promissio- num, polhcitationum, sponsionum, concessionum, cessionum et confirmationum, quas (tam) dictus Fridericus Secundus, quam alii Reges et Impera- tores Romanorum precedentes eundem beato Pe- tro Apostolorum Principi, summis Pontificibus, qui pro tempore fuerunt, vel ecclesie Romane persti

    GREGORIUS PP. X. ANNO CHRISTI 1274. 185

    tisse noscuntur, prefato Apostolormn Principi ac vobis sanctissimo patri, eius successori, ceterisque vestris catholicis succcssoribus et ecclesie Roma- ne concedet, quandocumque per sedem apostoli- cam super hoc litteris fuerit vel nuntio requisitus. Et iuramenta etiam prestabit et litteras super hu- iusmodi prestatione concedet, prout dicti Reges Romanorum prestiterunt ac concesserunt. Post- quam autem Romam ad recipiendum unctionem, coronationem seu Imperiale diadema pervenerit, ipsaque ceperit, premissa omnia et singula inno- vabit, seu de novo faciet, ac sine aliqua difficul- tate iuramenta prestabit, que Imperatores Roma- norum hactenus prestiterunt. Item quod dictus Rex Rudolfus bona fide, sine fraude et malo ingenio procurabit, quod omnes Principes Alemanie laici promittent et iurabunt, se bona fide curaturos et facturos, quod prefatus Rex Rudolfus premissa omnia et singula inviolabiliter observabit, et si quod absit, ipse Rex R. predicta non servaret, iidem Principes in hoc ipsi aliquatenus non as- sistent. Tenor autem mandati, quod idem Cancel- larius eiusdem Regis Rudolfi nomine presentavit, per omnia talis est.

    Sanctissimo in Christo patri et domino suo, dfio Gregorio sacrosancte ac Universalis ecclesie summo Pontifici, Rudolfus Romanorum Rex sem- per Augustus, pedum oscula beatorum. Sanctitati vestre presentibus innotescat, quod ego devotus vester et ecclesie Romane filius honorabilem vi- rum 0. Prepositum sancti Widonis Spirensis, Re- galis Aule mee Cancellarium, meum Nuntium et procuratorem constituo, dans ei liberam potesta- tem et speciale mandatum faciendi nomine meo beato Petro Apostolo, celestis Regni clavigero, ac vobis eius successori, ceterisque vestris canonicis successoribus, et ecclesie Romane contirmationes, concessiones, privilegia, iuramenta et cetera omnia, que mei predecessores Reges Romanorum fecissc noscuntur seu invenientur, necnon et alia promit- tendi seu faciendi, que vos, sanctissime pater et diie, sine demembratione Imperii secundum deum et honestatem videritis expedire, et in animam nostram iurandi, quod ea omnia et singula rata habebo et inviolabilitcr observabo, nec contra ea per me, vel per alium publice vel occulte venire temptabo. Do etiam ei potestatem promittendi no- mine meo, quod ego per me ipsum eadem faciam et promittam, atque iurabo quandocunque per vos litteris vel nuntio fuero requisitus. Et super hiis omnibus patentes litteras meas dabo aurea bulla typario regie maiestatis impressa bullatas. Do preterea eidem Cancellario potestatem et speciale mandatum dandi super omnibus premissis et sin- gulis patentes litteras, seu publicum instramentum, et omnia faciendi, que in premissis et circa pre- missa fuerint necessaria, vel etiam oportuna, etiam

    si mandatum exigerent speciale. In cuius rei testi- monium presentem procurationem fieri feci, et mei sigilli munimine roborari.

    Datum Rotemburc anno dni m.cc.lxxiiii. in crastinum dominice, qua cantatur, Quasi modo ge- niti, Regni nostri anno primo.

    Nos itaque memorati Archiepi et Epi omnia premissa, que per eundem Cancellarium acta sunt, de nostro, ut premittitur, consilio et assensu ha- bentes rata et firma, promittimus in verbo sacer- dotis et sacrosanctis evangeliis coram positis, ac nos prefati Fredericus et Comes, eisdem evange- liis tactis, promittimus et iuramus nos bona fide curaturos et facturos, quod idem Rex eadem omnia et singula observabit plenarie, nec per se, nec per alium veniet contra ea seu aliquod eoramdem: et si quando, quod absit, secus facere attemptaret, nos in hoc aliquomodo non assistemus eidem. Acta sunt hec Lugduni in predicto consistorio anno dni M.cc.LXxmi. mense Iunii, die Martis vi. mensis eiusdem, Pontificatus vestri anno tertio. Porro ad certitudinem presentium et memoriam futuroram, nos memorati Archiepi, Epi, Burclavius et Comes presentes litteras fieri fecimus, et nostroram sigil- lorum munimine roborari.

    Ex Ine duc merubraneo per funieulo» rubei eoloris sericos xv. si- gilla ceraa albae pendent: cuius tamen decimi tertii cera deperdiU eat.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.