useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Theiner, Augustin: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis, 1861 (Google data)  CCCLV.
Signature:  CCCLV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCLV. , S. 216
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis - Recueil de Documents pour servir à l'histoire du gouvernement temporel des états du saint-siège - Extraits des Archives du Vatican, Nr. CCCLV. , S. 216

    Graphics: 
    x

    CCCLV.

    Archiepiscopo Maguntino, ut Bernardo de Amelia ord. Minorum in quodam negotio cum Rudolpho rege Romanorum tractando assistat. Eeg. Bernardi de Neapoli ep. 120.

    Iohannes episcopus etc. Venerabili fratri... Archiepiscopo Maguntino, salutem etc. Fehcis re- cordationis Innocentius papa, predecessor noster, venerabilem fratrem nostrum Bernardum Episco- pum, tunc Electum Albiensem, dudum ad caris- simi in Christo fihi nostri Rudolfi Romanorum Regis Hlustris presentiam destinavit, per eundem Episcopum predicto Regi ahqua persuadens, que ad utilitatem communem, tranquilhtatem status pu- blici et faciliorem expeditionem negotii dicti Regis noscebantur multipliciter expedire. Sed hcet Rex ipse prefato respondisset Episcopo, se velle super hiis memorato predecessori per specialem nuntium respondere, ad nos tamen promissa huiusmodi per nuntium facienda responsio non pervenit, nec mo- nitionibus, precibus et exhortationibus predecesso- ris eiusdem, quas super certis articuhs per apo- stohcas htteras Regi sepefato direxit, in totum est paritum ab eodem: de quo non indigne admi- rationis causa suboritur, presertim cum iUas etiam pro honoris ipsius Regis et fame, sueque salutis augmento dictus predecessor duxerit porrigendas. Cum itaque commuuiter intersit, et nos cum fra- tribus nostris dehberatione prehabita, de ipsorum consilio ea vehmus efficaciter observari, et propter hoc dilectum fihum fratrem Bernardum de Ameha ordinis Minorum, latorem presentium, nostrum et apostolice sedis nuntium, de cuius industria et experta fidelitate confidimus, destinemus: fraterni- tatem tuam monemus, rogamus et hortamur atten- te mandantes, qnatenus ob reverentiam apostohce sedis et nostram, ab eodem fratre predictis dili- genter auditis, eidem in illorum prosecutione sol- lerter assistas, prefatum Regem ad observationem eorum cum omni solhcitudine et dihgentia indu- cendo, ita quod tue in hoc cooperationis ministe- rium laudis exinde titulum, et apud nos favoris augmentum non immerito mereatur. Datum Vi- terbii xu. Kalendas Decembris, Pontificatus nostri anno primo.

    SEDE VACANTE ANNO CHRISTI 12T7. 201

    OCCLVL

    Sacrum cardinalium collegium sede vacante post obitum Ioannis PP. XXI. Rudolpho regi Romanorum, ut nuntios, antequam milites in Italiam mittat aut ipse veniat, ad tra- ctatus cum Gregorio X. et Innocentio V. inceptos perfi- ciendos mittat. Reg. Bern. de Neap. ep. 121.

    Miseratione divina nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi sacrosancte Romane ecclesie Cardinales, Excellenti et magnifico principi domino Rudolfo Regi Romanorum lllustri, Carissimo ipsius eccle- sie filio, Salutem in domino. Quamquam de vaca- tione sancte Romane ecclesie matris nostre multi- pliciter ancxiemur, quamquam illius consideratio corda nostra incessanter affligat, et filialis noster affectus ad eam, ad illius provisionem utilem, quam totis precordiis a domino instanter exposcimus, sic nos urgeat, sic universos conatus nostros vinculis solide caritatis astringat, ut nimirum a consideran- dis aliis quasi penitus abducamur: quia tamen to- tius orbis, et vester precipue ac aliorum christia- norum principum status pacificus nostris admodum insidet animis, continere non possumus, quin ad illum nostre convertamus considerationis intuitum, et ad procurandum ac conservandum eundem stu- diose sollicitudinis efficacem operam impendamus, presertim cum ad id nostrorum patrum Romano- rum pontificum recentia exempla nos excitent, in quoram prosecutione, cum de nostro consilio et deliberatione processerint, non solum eorumdem pontificum factum. prosequimur, sed et nostrum, sicut infrascriptorum series manifeste declarat.

    Novit siquidem excellentia Regia, quanta fe- licis recordationis G. pape X. tempore fuerit sol- licitudine ac instantia laboratum, ut vestris gres- sibus in via pacifica positis, vestre promotionis negotium quietius procederet et securius duceretur. Ad quod, sicut nostis, varios idem pontifex peruti- les tractatus assumpsit, quos finaliter consumari eius, prout domino placuit, de hoc mundo vocatio non permisit Quare venerande memorie Innocen- tius V. eiusdem G. in papali dignitate successor, consulte considerans, quod tranquillitati status pu- blici, et vestris precipue commodis, quibus in hoc providere paterno intendebat affectu, expediebat, ut tractatus huiusmodi ante vestre serenitatis ad- ventum in Italiam firmitate debita vallarentur, ma- gnitudinem Regiam duxit per apostoHcas litteras rogandam in domino et hortandam, vobis nichi- lominus persuadens, ut quanto possetis celerius aliquos viros ydoneos, pacem et concordiam ge- rentes in votis, et a vobis plenum habentes ad premissa mandatum, ad eadem vestro firmanda nomine curaretis ad suam presentiam destinare, cum expediret omnino, et sue propterea volunta- tis existeret, ut iter ad veniendum in Italiam non assumeretis, et si assumpseratis, nequaquam as- sumptum prosequeremini, antequam premissa forent

    soliditate congrua roborata, Venerabili fratre Ber- nardo episcopo, tunc electo Albiensi, ad vestram propter hoc presentiam destinato, qui causas uti- les et necessarias, (que) non immerito pontificem ipsum Innocentium ad ista movebant, et volunta- tem suam super illis, quamquam in predictis htte- ris patenter expressam, manifestius aperiret, quam ex affectu sincero consuluit, et cum fratribus suis consulta deliberatione prehabita voluit adimpleri. Tandem Venerabili fratre ... Basiliensi Episcopo, vestro tunc nuntio, ad sedem apostolicam acce- dente, ac excellente principe domino Carulo Illu- stri Rege Sicilie carissimo ipsius ecclesie filio apud sedem existente predictam, prefatus pontifex Inno- centius laboravit sollicite, ac diligenter interposuit partes suas, ut tractatus huiusmodi optatum exi- tum sortirentur.

    Sed eodem Pontifice Innocentio, sicut de di- spositione processit altissimi, eum incurrente infir- mitatis articulum, in quo temporalis cursum vite finivit, tractatus ipsi desiderate consumationis ef- fectum consequi minime potuerunt. Insuper pie re- cordationis Adrianus papa V. eidem pontifici In- nocentio in apostolatus succedens officio voluit, ut idem Rex se conferret Viterbium pro memoratis tractatibus prosequendis, ubi Venerabiles fratres... Sabinensem episcopum, I. sancti Nicolai in Carcere Tulliano et I. sancte Marie in Cosmydin diaconos Cardinales super prosecutione huiusmodi deputavit: sed quia predictus Pontifex Adrianus post promo- tionem suam brevissimo tempore supervixit, as- sumpta prosecutio ad id, quod prosequentium in- tendebat instantia, non pervenit. Demum autem fehcis recordationis Iohannes papa XX(I). ad api-^ cem apostohce dignitatis assumptus, hcet libenter super huiusmodi tractatibus fuisset eorundem pre- decessorum suoriun studia prosecutus, quia tamen nec prefatus Basiliensis episcopus, nec quivis alius ad hoc transmissus, vel a vobis habens ad premis- sa mandatum vestro firmanda nomine in Romana curia presens erat, ipse desiderans premissum ne- gotium, scandalis et impedimentis quibuscumque submotis, ad pacificum et desideratum exitum de- venire, ut processus vester quietior esse posset, et propter hoc laudabiles in hhs eorundem predeces- sorum suorum semitas prosequens, Magnificentiam vestram per suas litteras attente rogavit et hortatus est in domino Iesu Christo, ut cum omni festinan- tia, qua possetis, aliquos viros ydoneos pacis et concordie zelatores, plenum a vestra celsitudiue ad premissa mandatum habentes ad eadem vestro fir- manda nomine ad ipsius presentiam mitteretis, cum expediret admodum, et propterea sue voluntatis existeret, ut iter ad veniendum in Italiam non as- sumeretis, et si assumpseratis, nequaquam assum- ptum prosequeremini, donec eorundem tractatuum exitu cognito, vobis ab eo super adventu vestro

    202 SEDE VACANTE ANNO CHRISTI 12T7.

    ipsius et apostolice sedis beneplacitum per litteras speciales, et nuntios certitudinaliter panderetur. Vo- luit quoque idem Pontifex Iohannes, ut prenun- tiaretis eidem, quando viros eosdem venturos ad suam presentiam verisimiliter crederetis, ut interim procuraret, quod et prefatus Rex de suis provide- ret propter hoc nuntiis destinandis, qui cum viris eisdem in Curia Eomana concurrerent, quo magis utrisque presentibus in eorundem prosecutione tra- ctatuum processus efficax haberetur. Et nichilomi- nus dilectum filium fratrem Bartholomeum de Ame- ha de ordine Minorum ad vestram celsitudinem destinavit, causas utiles et necessarias, que ipsum ad premissa non immerito inducebant, et volunta- tem suam super ilhs apertius expressurum, quam ex affectu puro consuluit et nobiscum consulta de- hberatione prehabita voluit adimpleri. Profecto in- tendebat huiusmodi premissorum Pontificum Ro- manorum, et speciahter Innocentii et Iohannis pa- terna provisio quieti status publici et vestris, sicut in htteris eorundem exprimitur, singulariter volens providere profectibus, ut omni dihgentia caveretur, ne propter vestrum aut vestre mihtie sive gentis adventum in Italiam ad seditiosorum susurria, qui- bus plus quam expedit refertus est orbis, vel eo- rundem immissiones malevolas ahquid turbationis insurgeret, quod dictorum consumationi tractatuum impedimenti obicem ministraret.

    Verum licet et vos, memorato pontifice Iohan- ne adhuc vivente, Venerabilem fratrem... Triden- tinum episcopum propter hoc ad eandem sedem duxeritis destinandum, qui eodem pontifice Iohan- ne, prout ille, qui aufert spiritum principum, per- misit, de hac luce subducto a Curia prefata reces- sit, et nuntii prefati Regis propter hoc eandem sedem evestigio adeuntes, se pro parte ipsius Re- gis paratos obtulerint ad eosdem tractatus prose- quendos, et prout esset expediens, consummandos: tamen propter memorati pontificis obitum Iohan- nis, et ipsius episcopi Tridentini recessum nullus in eisdem tractatibus pottiit haberi processus, nec est de ipsis, prout desideramus, communibus uti- htatibus satisfactum.

    0 utinam, princeps inchte, toti orbi, nobis et vobis fuisset ex alto concessum, ut ahquo predi- ctorum pontificum longiori vita donato, tractatus ipsi consumationem votivam et mundo perutilem recepissent! 0 utinam vel nunc nostris desiderhs et totius christianitatis commodis annuat divina cle- mentia, et celeriter, ut optamus, ydoneum ecclesie sue pastorem indulgeat, cuius circumspecta provi- dentia et provida circumspectio cunctis christiani- tatis occurrat incommodis, et in hiis et ahis opor- tunum antidotum sue provisionis apponat!

    Sed ne interim, que per eosdem pontifices, precipue Innocentium et lohannem, de nostro con- siho processerunt, non sine verisimih grandis con-

    iectura discriminis neghgere videamur, eorundem pontificum provisionem laudabilem de nostro con- siho inchoatam imitatione commodis pubhci status accommoda prosequentes, Serenitatem Regiam affe- ctuose rogamus et hortamur in domino Iesu Chri- sto, celsitudini vestre attentius suadentes, quatenus aliquem vel ahquos viros ydoneos, zelatores tran- quilhtatis et pacis, plenum a vestra Magnificentia mandatum habentes ad tractatus eosdem prose- quendos nomine vestro, et deo auspice consuman- dos, ad sedem ipsam quanto celerius poteritis de- stinetis, vestre Magnificentie litteras premissuri, per quas eidem sedi de adventus nuntiorum ipsorum tempore innotescat, et ut memorati Regis nuntios eodem tempore cum ipsis in eadem Curia concur- rere procuremus. Speramus enim in domino et in omnipotentia virtutis ipsius, quod ipso, in cuius ditione cuncta sunt posita, cui est in facili cuncta perficere, sine cuiusquam molimine tarditatis mise- ricorditer faciente, interim erit eidem ecclesie de pastore provisum, qui vestris et sepefati Regis nun- tiis presentibus, eisdem tractatibus sollerter, prout expedire videbit, intendet, et eos facihter auctore domino consumabit.

    Quesumus autem et instanter exposcimus, ut que de vestro adventu in Itaham per eosdem pre- cipue pontifices Innocentium et Iohannem de no- stro, ut premittitur, consiho sunt provisa, dUigentius observantes, nullam contra premissam providen- tium intentionem in Italiam militiam sive gentem medio tempore destinetis, facturi, quod huiusmodi militia sive gens iter non prosequatur assumptum, si forsan iam iter arripuisset in Itaham veniendi, consultius attendendo, quod ex hoc contra votum et beneplacitum ipsius sedis ac nostrum premissis tra- ctatibus non levis impedimenti parari possit occasio, et iidem tractatus quam periculosissime impediri.

    Ceterum que circa eiusdem ecclesie terras, et speciahter exarchatum Ravenne ac Pentapolim h- dem Pontifices Innocentius et Iohannes a vestra Magnificentia per predictos suos nuntios et litteras petierunt, nos cum precum instantia repetentes af- fectuose deposcimus et rogamus, nunc saltem celeri executione compleri. Advertat itaque Regalis cir- cumspectionis industria presentem ipsius matris ec- clesie statum, et beneficiorum eius non immemor, sue viduitatis incommodis, quibus ad presens pre- mitur, ab ilhs auxihante divina potentia celeriter h- beranda, fihah compatiatur affectu. Et ecce dile- ctum fihum rehgiosum virum fratrem Martinum de Tuscano ordinis Predicatorum, quem fide dignum perhibet rehgionis ipsa professio, ad vestram pre- sentiam destinamus, ut presentes vobis nostras ht- teras representans, que continentur in eis, oraculo vive vocis exponat. Datum Viterbh VL Kalendas Augusti, Anno domini m.cc.lxxvii. apostolica sede vacante.

    NIC0IAUS PP. III. ANNO CHklSTI 1218. 203

    cccivn.

    Communi Castri S. Sepulchri, ut castra, iura etc. illicite occupata Romanae ecclesiae restituant, et Petro Sarraceno rectori Massae Trabariae, ut haec et alia simili modo distracta ad ius ipsius ecclesiae revocet. Reg. An. I. ep. 243 — 245. Tom. I. fol. 76.

    Nicolaus episcopus etc. Dilectis filiis...Po- testati, Consilio et Communi Castri Sancti Sepul- chri, salutem etc. Commissi nobis officii cura re- quirit, ut in manutendis et recuperandis ecclesie Romane iuribus eo potius vigilemus, quo ipsa, que disponente domino capud est omnium et magistra, inter ceteras dignitate precellens, maioribus est iuvanda presidiis et amplioribus favoribus extol- lenda. Cum itaque, sicut accepimus, vos quedam Castra, iura et possessiones ipsius ecclesie occu- pantes, abietes et lignamina, que in Massa Traba- ria Basilice principis apostolorum de Urbe deben- tur, succidi faciatis, et exinde pro vestre voluntatis libito, non sine contemptu sedis apostolice, ipsins- que Basilice dispendio asportari: nos hoc nequeun- tes, sicut etiam nec debemus, sub dissimulatione transire, ac sperantes, quod vos ad nostra et eius- dem ecclesie beneplacita tanquam devotionis filii animos convertatis, Universitatem vestram mone- mus, rogamus et hortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus Castra, iura et possessiones eadem dilecto filio Petro dicto Sarra- ceno Capellano nostro, ipsius Masse Trabarie Re- ctori, sine difficultate qualibet absoluta et libera pro nobis et eadem ecclesia dimittentes, lignamina ipsa succidi non faciatis, nec taliter asportari, ita quod devotionem vestram exinde merito commen- dare possimus. Alioquin eidem Rectori nostris da- mus litteris in mandatis, ut vos ad hoc per excom- municationis in personas officialium Castri vestri, ac in predictum Castrum interdicti sententias, ap- pellatione remota, compellat, non obstante quavis indulgentia dicte sedis, per quam executio mandati huiusmodi posset impediri quomodohbet vel dif- ferri. Datum Rome apud Sanctum Petrum un. Kal. Maii, Pontificatus nostri anno primo.

    Nicolaus episcopus etc. Dilecto filio Petro dicto Sarraceno Capellano nostro, Rectori Masse Trabarie, sal. etc. Ad audientiam nostram perve- nit, quod nonnulla de bonis ad ecclesiam Roma- nam spectantibus in Massa Trabaria alienata et distracta sunt, et a nonnullis etiam occupata, et super revocatione de alienatis, distractis et occupa- tis huiusmodi facienda per Rectores ipsius Masse, qui fuerunt pro tempore, aliqui habiti sunt proces- sus, tamen ipsi adhuc sortiti effectum debitum non fuerunt. Nos igitur, quibus omnium ecclesiarum cura imminet generalis, volentes super hoc indem- pnitati eiusdem ecclesie Romane paterna sollicitu- dine precavere, discretioni tue per apostolica scri- pta mandamus, quatenus predicta bona, legitimis

    dictorum Rectorum habitis in hac parte servatis processibus, ad ius et proprietatem ipsius ecclesie Romane legitime revocare procures, Contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postpo- sita, compescendo. Datum ut supra.

    Nicolaus episcopus etc. Dilecto filio Petro dicto Sarraceno Capellano nostro, Rectori Masse Trabarie, sal. etc. Cum Abbatis de Tedaldis, Cu- choli, Sancti Paterniani, Roffelle, Montis Botulini, Frisciani, Caprelis, Arsici, Valhs Candeliani, Gru- fane, Catesti, Palatii Bencolini, Palatii Cazanimici, Vallis Bovone, Penne Scalochke, Riparum Timis, Abbatie Pelli S. Angeh in Vado, Paganici, Pya- niani, Gratarie, Billi, Penne Scaulini, Scanni, Au- tici, S. Laurentii, Laudeti, Libiani, Torcelli, Maxa- ni, Ugrumi et Sancte Agathes Castra ad ecclesiam Romanam spectantia a nonnullis occupata, et alias minus iuste detineri dicantur: nos nolentes ius eiusdem ecclesie in hac parte negligere, qui sumus omnibus in iustitia debitores, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si inquisita de plano, sine strepitu et figura iudicii, veritate tibi constiterit Castra predicta ad prefatam ec- clesiam pertinere, amotis quibuslibet illicitis de- tentoribus ab eisdem, ad manus tuas Castra ipsa recipiens nomine ecclesie supradicte, illa facias fideliter custodiri, Contradictores per censuram ec- clesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Datum ut supra.

    CCCLVIIL

    Instrumentum novae recognitionis privilegiorum etc. ab Imperatoribus Romanae ecclesiae concessorum per fr. Conradum procuratorem Rudolphi regis Romonorum factae. Ex originali.

    In nomine domini Amen. Ego frater Conra- dus Minister fratrum Minorum Superioris Ale- manie, gloriosissimi et Illustrissimi Principis do- mini mei Rudolphi dei gratia Regis Romanorum semper Augusti procurator et nuntius, habens ab ipso potestatem et mandatum in forma subscripta, constitutus in presentia vestra, beatissime pater domine Nicolae divina providentia papa DJ. in Consistorio vestro in papali palatio apud Sanctum Petrum in Urbe Romana, assistentibus vobis Re- verendo Cetu dominorum Cardinalium, videlicet venerabilibus patribus dnis 0. Tusculano, B. Al- banensi et L. Ostiensi et Velletrensi Epis, A. tit. sancte Praxedis, Gr. tit sancti Marci et Gh tit. ba- silice xn. apostolorum Presbiteris, I. sancte Marie in Cosmidin, G. sancti Georgii ad Velum aureum, M. sancte Marie in Porticu, I. sancti Eustachii et Iacobo sancte Marie in Via lata Diaconis Cardi- nalibus, recognosco et confiteor, quondam Ottonem Prepositum ecclesie sancti Guidonis Spirensis, Re- gie Aule Cancellarium, habuisse a predicto sere- nissimo Principe diio Rudolfo dei gratia Rege

    26«

    204 NICOLAUS PP. III. ANNO CHRISTI 1278.

    Romanorum semper Augusto mandatum sigilli sui munimine communitum infrascripti tenoris, cuius auctoritate nomine eiusdem diii Regis coram pie memorie dno Gregorio pp. decimo, astantibus sibi felicis recordationis dno Innocentio V. tunc Petro Ostiensi et Velletrensi Epo, Adriano V. tunc Ot- tobono sancti Adriani Diacono Cardinali, et dno Iohanne XXI. tunc Petro Epo Tusculano, Romanis Pontificibus, et bone memorie Iohanne Portuensi, Vicedomino Prenestrino et frate Bonaventura Al- banensi Epis, Symone tit. sancti Martini presbitero et Uberto sancti Eustachii diacono Cardinalibus, ac reverendis patribus predictis diiis A. tit. sancte Praxedis, G. tit. sancti Marci, Symone tit. sancte Cecilie presbiteris, Iacobo sancte Marie in Cosmi- din, Gottifredo sancti Georgii ad Velum aureum et Matheo sancte Marie in Porticu diaconis Car- dinalibus, et presentibus inibi venerabilibus patri- bus Henrico Treverensi, Guarnerio Maguntino, Engelberto Coloniensi, Conrado Magdeburgensi et Giselberto Bremensi Archiepiscopis, Conrado Argentinensi, Leone Ratisponensi, Brunone Brixi- nensi, Ottone Mindensi, Friderico Merseburgensi, Widegone Misnensi, Iohanne Kimensi, Rdebrando Eistetensi epis, et nobilibus viris Friderico Burcla- vio de Nurenberk et Gottifrido Comite Seunensi, processit ad omnia infracripta, que in htteris inde confectis et eiusdem Cancellarii sigillo signatis, quarum tenorem de verbo ad verbum infra subi- citur, seriosius continentur. Que quidem omnia et singula dicta, promissa, recognita, innovata, con- cessa, acta seu gesta, ratificata, confirmata sive iurata per eundem Cancellarium, prout in eisdem htteris et tenore plenius exprimitur, eiusdem dni Regis nomine et pro ipso distincte, hbere et ex- presse recognosco, ratifico, approbo, innovo, et nichilominus ea omnia et singula de novo dono atque concedo beato Petro celesti Regni clavi- gero, ac vobis patri santissimo eius successori ce- terisque vestris successoribus et ecclesie Romane: et ad dni mei Regis conscientiam serenandam, et ut predicta omnia plenarie sohdentur, stabihantur, firmentur, compleantur et perficiantur, revoco, cas- so, annuUo, irrito et omnibus viribus vacuo, quic- quid contra predicta vel ahqua predictorum per ipsum dominum Regem, seu per ahos eius nuntios vel officiales suo mandato vel nomine, seu quemcum- que alium vel ahos quocumque modo quacumque via factum esset vel promissum sive iuratum, ac volo et expresse consentio, quod per hoc nullum ius ipsi diio meo Regi accrescat, vel in aliquo ecclesie Romane depereat tam circa possessionem, quam circa proprietatem. Consentio insuper et concedo, quod vos, sanctissime pater, et eadem Romana ec- clesia per vos et per alios nunc et semper accipia- tis, nanciscamini, intretis et apprehendatis absque ulla ipsius dni Regis vel alterius requisitione, au-

    ctoritate vel mandato obtentis sive petitis posses- sionem et quasi omnium contentorum in predictis privilegiis, confirmationibus, concessionibus, inno- vationibus, recognitionibus, donationibus, seu etiam iuramentis et omnium eorum, que pertinent ad predicta. Et promitto, quod ipse dnus Rex per se vel per alium seu alios non impediet vos vel nun- tios vestros in predictis et quohbet predictorum, set potius in omnibus prefatis tam adipiscendis, quam tenendis et habendis suo posse perpetuo adiuvabit: et ut hec omnia plenam omnimode per- fectionis et sohdationis habeant firmitatem, tactis sacrosanctis evangeliis, iuro in animam predicti dni mei Regis, habens ab ipso super hoc speciale man- datum, eundem dnurn Regem predicta omnia et singula perpetuo inviolabihter servaturum: et pro- mitto, quod idem dfius Rex per se ipsum ea omnia et singula faciet, promittet, stabihet, plene sohda- bit, firmabit, perficiet atque iurabit, quandocumque per vos et predictam ecclesiam htteris vel nuntiis extiterit requisitus. Predictarum autem htterarum eiusdem Cancellarii et mei procuratorii super hiis habiti tenores de verbo ad verbum per omnia ta- les sunt.

    In nomine domini Amen. Ego 0. sancti Gui- donis Spirensis Prepositus, Regie aule Cancellarius, Gloriosissimi Principis dni mei Rudolfi dei gratia Regis Romanorum semper Augusti procurator et nuntius, habens ab ipso mandatum in forma sub- scripta, presenti scripto confiteor me privilegia, necnon et iuramenta clare memorie Ottonis Quarti et quondam Friderici Secundi Imperatorum tunc Regum Romanorum non cancellata, non abohta, nec in ahqua sui parte vitiata, sed in prima sui facie aureis bullis Regum ipsorum regia maiestate impressis typario consignata diligenter inspexisse, de verbo ad verbum legisse, ac in theotonico ydio- mate propter infrascriptos nobiles exposuisse in Consistorio vestro, sanctissime pater et domine, dne Gregori pp. decime, astantibus vobis Reverendis patribus Iohanne Portuensi, Petro Tusculano, Vi- cedomino Prenestrino fratribus, B. Albanensi, Petro Ostiensi Epis, Symone tit. sancti Martini in Monti- bus, A. tit. sancte Praxedis, Guilhelmo tit. sancti Marci, Symone tit. sancte Cecilie presbiteris, Otto- bono sancti Adriani, Iacobo sancte Marie in Cos- midin, Gottifredo sancti Georgii ad Velum aureum, Uberto sancti Eustachii et Matheo sancte Marie in Porticu diaconis Cardinalibus, et presentibus inibi Venerabihbus patribus Henrico Treverensi, Guar- nero Maguntino, Engelberto Coloniensi, Conrado Magdeburgensi, Giselberto Bremensi Archieppis, Conrado Argentinensi, Leone Ratisponensi, Bruno- ne Brixinensi, Ottone Mindensi, Friderico Merse- burgensi, Widegone Misnensi, Iohanne Kimensi, Ildebrando Eistetensi Epis, et nobihbus viris Fride- rico Burclavio de Nurenberk ac Gottefrido Comite

    NICOLAUS PP. III. ANNO CHRISTI 1278. 205

    Seunensi. Tenores autem predictorum privilegiorum et iuramentorum de verbo ad verbum tales sunt.

    Forma iuramenti Ottonis quarti Imperatoris, tunc Regis Romanorum, prestiti felicis recordationis Innocentio pp. III.

    Ego Otto dei gratia Romanorum Rex etc. ut

    supra Nr. XLIV. pag. 36.

    Tenor privilegii dicti Ottonis quarti Imperatoris, tunc Regis Romanorum, concessi eidem Innocentio et ecclesie Romane.

    In nomine sancte et individue trinitatis. Otto quartus divina etc. ut supra. Nr. LIV. pag. 42.

    Tenor privilegii Friderici secundi Imperatoris, tunc Regis Romanorum, concessi eidem Innocentio pp. IH. et ecclesie Romane.

    In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Friderici Secundus divina favente clementia Ro- manorum Rex etc. ut supra. Nr. CCCXXX. p. 182.

    Simile privilegium concessum ab eodem Friderico, tunc Rege Romanorum, fel. rec. Honorio pp. III. In nomine dei eterni et salvatoris nostri Ihesu Christi amen. Fridericus Secundus divina favente clementia etc. ut supra. Nr. LXXVI. pag. 51.

    Forma iuramenti eiusdem Friderici, tunc Romanorum Regis, prestiti prefato Innocentio pp. III. In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Fridericus Secundus etc. ut supra. Nr. CCCXXX. pag. 183.

    Forma iuramenti eiusdem Friderici, tunc Romanorum Regis prestiti prefato Honorio pp. HI.

    In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Ego Fridericus Secundus etc. ut supra Nr. C. p. 62. usque Indictione octava.

    De predictorum itaque Archieporum, Eporum ac Nobilium consilio et expresso consensu Ego memoratus Cancellarius omnia et singula in eisdem contenta privilegiis eiusdem Regis R. nomine ra- tifico, rata et firma habeo et ab aliis haberi volo, et eadem innovo atque de novo concedo, promit- tens eodem nomine beato Petro celestis regni cla- vigero, ac vobis patri sanctissimo eius successori, ceterisque vestris successoribus et ecclesie Romane, ac iurans in animam ipsius Regis R. quod ipse per se vel per alium seu alios non occupabit, nec invadet in totum vel partem aliquam terras eccle- sie Romane etc. ut supra Nr. CCCXXX. pag. 185. nsque per omnia talis est.

    Sanctissimo in Christo patri et domino suo, Gfregorio sacrosante ac Universalis ecclesie summo Pontifici, Rudolfus Romanorum Rex etc. ut supra pag. 185. usque Regni nostri anno primo.

    Acta sunt hec Lugduni in predicto Consisto- rio anno dni mcclxxhii. mense Iunii, die Martis vi. mensis eiusdem, Pontificatus nostri anno tertio. Porro ad certitudinem presentium et memoriam fu- turorum de premissis omnibus presentes litteras fieri feci et mei sigilli munime roborari.

    eudolfus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, Universis presentes litteras inspecturis gratiam etc. Notum esse volumus etc. ut infra Nr. CCCLXXXVH. usque Nicolai pp. HI. anno i.

    Ego paulus de eeate, apostolica auctoritate et nunc Camere dni pape Notarius, hiis omnibus interfui, et de mandato eiusdem sanctissimi patris diii Nicolai, ac de rogatu ipsius fratris Conradi scripsi, publicavi et signum feci (L. S.)

    CCCLIX

    Instrumentum obligationis factae per sindicum Viterbien- sem de pactis servandis in accessu curiae Viterbium. Ex lib. Privileg. Tom. I. fol. 110.

    In nomine domini Amen. Ego Petrus Iacopi iudex et civis Viterbii, procurator et nuntius spe- cialis Nobilis viri dni Iacobi de Lombardis, vicarii Civitatis eiusdem, per magnificum virum dnum Ur- sum de Filiisursi, Potestatem Civitatis ipsius, et Consilium et Communis Civitatis predicte, habens ab eis super omnibus et singulis infrascriptis spe- ciale mandatum et plenariam potestatem, sicut in instrumento confecto manu Iohannis de Interampno notarii dicti Communis per prefatum dnum Pote- statem plenius continetur, sindicario et procurato- rio nomine pro eis promitto vobis dno Angelo de Veczosis, Camerario sanctissimi patris dni Nicolai pp. III. recipienti et stipulanti vice et nomine di- cti Nicolai III. pp. et Romane ecclesie, ac nomine Venerabilium patrum dnorum Cardinalium, quod inquisitores heretice pravitatis constituti seu con- stituendi per sedem apostolicam procedere contra hereticos, credentes, receptatores, defensores ac fau- tores eorum sine contradictione qualibet iuxta for- mam ab eadem sede dictis inquisitoribus traditam vel tradendam, et sicut eis melius expedire vide- bitur, tute et hbere permittentur. Item promitto, quod dictus diius Ursus Potestas et prefatus eius vicarius, Consilium et Commune Viterbii et officia- les ipsorum, quocunque nomine censeantur, ad hec exequenda prefatis inquisitoribus ad eorum requi- sitionem impendent oportunum consilium, auxihum et favorem, quodque statuta summi pontificis et aha edita contra hereticos et alios predictos ad man- datum dictorum inquisitorum et eiusdem Communis Capitularibus conscribentur.

    Item promitto, quod Camere in palatio vel circa seu prope palatium dfii pape pro ipso dno papa incepte edificabuntur et complebuntur, et aha de novo incipientur et fient ad voluntatem et ar- bitrium ipsius dfii pape, vel Camerarii sui supra- dicti, et hec fient continue sine intermissione ac dilatione quahbet fraudolosa, ita quod quahbet die hcito in illis edificabitur, operabitur per plures ma- gistros et operarios ac manuales, quousque predi- cta opera ad omnimodam voluntatem dni pape fue- rint consummata.

    206 NICOLAUS PP. III. ANNO CHRISTI 1278.

    Item promitto, quod predictum Commune Vi- terbii dfiis Cardinalibus pro se, et suis domesticis et commensalibus, et eorum familiaribus gratis ho- spitia concedet, et si contigerit, quod aliqui dicto- rum dfiorum Cardinalium in domibus aliquarum ecclesiarum fuerint hospitati, nichilominus pro do- mesticis et commensalibus, et eorum familiaribus dabuntur ultra ab eodem Communi gratis hospitia, que ipsis extiterint oportuna.

    Item promitto, quod Camerario dfii pape ac singulis clericis et ofliciahbus [Camerarii] Camere ipsius dfii pape, vicecancellario, auditori contradi- ctarum, correctori, penitentiariis, bullatoribus, ele- mosinariis, senescalco, panetariis, bucticulariis et omnibus servientibus albis et nigris, marescalco iu- stitie ac aliis marescalcis marescalle equorum suo- rum, et medico ipsius dfii pape, ac mercatoribus ipsius dfii pape unum hospitium, ceterisque de do- mestica et commensah famiha ipsius dfii pape, ac ahis, quibus ipse dominus de Camera sua subiret hospitiorum pretia, gratis prefati Communis sum- ptibus hospitia simihter tribuentur, necnon et omni- bus capellanis commensahbus dfii pape. Item pro- mitto, quod predictum Commune pro predictis ho- spitiis solvet de binis in binis mensibus totahter pensionem.

    Item promitto, quod dum Curiam Romanam residere contigerit in eadem Civitate, Potestas seu Consules et ceteri officiales, qui sint devoti deo et ecolesie Romane fideles, et de quibus nulla ab eadem ecclesia possit haberi suspitio, ad dicte Civitatis regimen assumentur.

    Item promitto, quod in aliis hospitiis, que ha- bebunt ceteri curiales seu curiam sequentes eam- dem, tahs modus servabitur, videhcet quod nulhus hospitii pensio quantumcunque supremi vel boni singuhs mensibus x. hbrarum usuahs monete sum- mam excedat, et quod super hiis et alhs hospitiis constituentur duo taxatores viri providi et honesti, unus per Camerarium dfii pape, et alter per Com- mune eiusdem, et si non fuerint super aliquo vel ahquibus in taxatione concordes, tertius per eun- dem Camerarium statuatur, cuius taxatio plenam obtineat firmitatem.

    Item promitto, quod ahquis civis civitatis pre- dicte non exiget, nec recipiet, nec per ahquem modum ahquatenus extorquebit ab aliquo curiali vel sequenti curiam ahquod iuramentum, pignora, cautiones aut conventiones vel pactum super ho- spiths conducendis, sed observabitur secundum quod taxatum fuerit a taxatoribus, qui ad hoc ex- titerint ordinati, neque predictum iuramentum, cau- tiones, pignora aut conventiones vel pactum reci- pientur vel extorquebuntur ab ahquo, etiam si ahquis de predictis curiahbus vel curiam sequen- tibus ea vel eorum ahquid paratus fuerit volun- tarie facere, vel invitus, et si contra factum fuerit

    in aliquo premissorum, nulhus penitus sit momenti, quin immo predicti Potestas, Vicarius et Commune Viterbii quoshbet eorum concives ad restituendum pignora seu pecuniam, necnon ad recidendum cau- tiones huiusmodi, conventiones et pacta de plano, et sine aliquo iudicii stepitu compeUere teneantur.

    Item promitto, quod mezale nettum boni et puri frumenti, et mezale ordei et spelte dfio pape, cardinahbus, famihis eorumdem ac ceteris curiam sequentibus vendetur iusto pretio, arbitrio et exti- matione venerabilis patris dfii Philippi Viterbiensis et Tuscanensis episcopi, et dfii Andree Fusci Vi- terbiensis statuenda et ordinanda ad ipsius dfii pape, vel eius Camerarii requisitionem usque ad recollec- tionem segetis presentis estatis, nec ahqua ratione deteriorabitur forum in talibus in eadem civitate usque ad dictum tempus; deinceps vero pro quahtate et conditione temporum, et pro modo fertihtatis fru- gum pretium predictis rebus victuahbus statuetur vi- lius vendendis, vel carius arbitrio duorum bonorum virorum, quorum unus per Camerarium et alter per Commune Viterbh eligetur, et si fuerint in pretio statuendo discordes, vos, domine Camerarie, tertium ordinabitis, cuius taxationi et providentie stabitur de predictis.

    Item promitto, quod super vino, carnibus, pi- scibus, hgnis, palea et aliis ad victum hominum et equorum necessariis duo similiter boni viri, unus per Camerarium et alter per Commune prefatum deputabuntur ad taxandum predicta, sicut viderint expedire, et si forsan ipsi fuerint super aliquibus in hac parte discordes, vos, domine Camerarie, tertium deputabitis, si voletis, cuius taxationi et providentie stabitur de predictis, sicut per eum extiterit ordinatum.

    Item promitto, quod predictum Commune que- cunque ordinata fuerint super premissis per taxa- tores eosdem, et specialiter per illos, quos vos, domine Camerarie, ad hoc duxeritis ordinandos, faciet firmiter observari.

    Item promitto, quod dum curia fuerit in motu eundi ad civitatem eandem vel ab ipsa redeundi, predictum Commune faciet per totum districtum suum vias et stratas, donec curia collocata fuerit, cum diligentia custodiri, et si medio tempore vel quam diu in dicta civitate moram traxerit, seu ex- inde recedendo in eodem districtu aliquas violentias vel rapinas fieri contigerit, easdem dictum Com- mune perdentibus totahter emendabit: speciahter autem res dfii pape, quas ad civitatem ipsam pre- mittet, donec idem dfius personahter illuc accesserit, [donec] Commune ad requisitionem nuntii ipsius domini faciet, ne de die vel de nocte violentia vel rapina perdi aliquatenus valeat, cum summa cu- stodiri cautela. Item promitto, quod dictum Com- mune emendabit integraliter, si quid ex eis vio- lentia vel rapina interim perderetur.

    NICOLAUS PP. III. ANNO CHRISTI 1278. 207

    Item promitto, quod idem Commune dabit et concedet somarios, equos et equitaturas sufficientes et necessarias ad deferendum res dfii pape et fa- miliariorum ipsius, tamen cum expensis congruis et competentibus dfii et familiariorum eorumdem, que taxabuntur, sicut in aliis taxationibus est ex- pressum.

    Item promitto, quod singuli cives ipsius civi- tatis, postquam a penitentiariis, Cardinalibus vel Marescalco dfii pape, seu eoruin specialibus nun- tiis super boc moniti fuerint, non recipient aliquas meretrices, lenas vel lenones, et si recepissent, statim post monitionem huiusmodi de predictis domibus expellentur, nec sustinebunt, quod in tota civitate vel eius districtu in aliquibus locis vel hospitiis admittentur.

    Item promitto, quod Potestas seu Consules, Consilium et Commune civitatis predicte non im- pedient, nec impedire permittent, quin Marescalcus dfii pape in curiales et sequentes curiam, unde- cumque sint, libere officium suum ac iurisdictionem exerceat consuetam, sed iuvabunt ipsum: promitto insuper, quod Potestas, Vicarius et Commune, quam diu ibi fuerit curia dfli pape, aliquem curia- lem vel advenam in eorum civem aliquatenus non admittent.

    Item promitto, quod cursus monete paparino- rum inhibeatur in Viterbio, et current ibidem Cor- tonenses, Perusini et alie monete illis equivalentes, quousque dfius papa aliam monetam equivalentem, vel aliam secundum eius beneplacitum duxerit or- dinandum.

    Item promitto, quod piscine lini removebuntur et ponentur in ionketo. Item promitto, quod non sit in Viterbio exgravator vel alius, qui impediat ad Romanam curiam appellantes.

    Item promitto, quod florenus auri pro xlviiii. solidis et dimidio Cortonensibus recipietur, Turo- nensis grossus de argento pro lvii. denariis Corto- nensibus, Aquilinus pro xxxvin. et Venetus pro xxx. Cortonensibus recipietur, et duo Veneti pro uno Turonensi grosso, Romaninus grossus pro uii. soli- dis et dimidio Cortonensibus recipietur, intelligatur de Romanino, qui valet xxvm. Paparinos.

    Item promitto, quod omnia et singula [supra] predicta dictum Commune observabit, et faciet ob- servari sub pena duorum milium marcharum argen- ti, pro quibus omnibus et singulis supradictis atten- dendis et observandis obligo omnia bona Civitatis predicte, et super predictis promitto dare et dari facere a dicto Communi ydoneam cautionem: que omnia et singula predicta ego Sindicus et procurator sindicario, et procuratorio nomine dicti Communis in animam omnium et singularum personarum de ipso Communi iuro, tactis evangeliis sacrosanctis, firmiter observare, et quod ea dictum Commune firmiter observabit, et contra non veniet aliqua ra-

    tione vel causa; sed omnia supradicta faciet per eiusdem Civitatis generale et speciale Consilium approbari, sub pena predicta obhgantes bonorum omnium et singulorum (sic) Communis eiusdem: et pena predicta soluta, vel non, predicta omnia in suo robore perseverent.

    Die xx. mensis Maii (anno dfii m. cc. lxxvhi.) Testes dfius Petrus Faustini Capellanus dni pape, Magister Bernardus prepositus Masihensis, Custos Camere, et Andreas de Nirenis Clericus et famiharis dfii pape, Franciscus et Fraublectus Rimberti cives Florentini mercatores dfii pape, et Iohannes dfii Nicolai de Interampno, in camera dicti Camerarii apud Sanctum.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.