Charter: DiDip Summer School Brno June 2025 1477 VII 29
Signature: 1477 VII 29
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Juli 1477, Krems
Kaiser Friedrich III. ertheilt Bischof Petrus von
Wiener-Neustadt die Vollmacht, für den Bereich des ganzen Römischen
Kaiserreiches öffentliche Notare und Richter zu ernennen.Emperor Friedrich III. grants Bishop Petrus of Wiener-Neustadt the authority to appoint public notaries and judges for the entire territory of the Roman Empire.
Source Regest:
FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 113, Nr. 1893
English Translation by chatGPT.
FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 113, Nr. 1893
English Translation by chatGPT.
Copie in Cod. F f. 71.
Fridericus etc. venerabili Petro episcopo Nouecivitatis etc. Venerabilis
devote dilecte! Etsi universis etc. Tibi igitur Petro1
episcopo prenominato auctoritate nostra Romana cesarea et ex certa nostra
sciencia concedimus et largimur, ut per totum Romanum imperium possis et valeas
facere et creare notarios publicos seu tabelliones et iudices ordinarios atque
universis personis, que fidedigne abiles et ydonee sunt, notariatus seu
tabellionatus ac iudicatus ordinarii officium dare et concedere et eos et eorum
quemlibet auctoritate imperiali et predictis per pennam et calamarium et annuli
sive bireti tradicionem, ut moris est, investire, dum tantum ad practicam et
execucionem eiusdem officii illos abiles et ŷdoneos inveneris, super quo tuam
conscienciam oneramus, dummodo tamen ab ipsis notariis publicis seu
tabellionibus et iudicibus ordinariis per te fiendis et creandis ut premittitur
et eorum quolibet vice et nomine sacri imperii et pro ipso Romano imperio
debitum fidelitatis recipias corporale et proprium iuramentum in hunc modum
videlicet, quod erunt nobis et sacro Romano imperio et omnibus successoribus
nostris Romanorum imperatoribus et regibus legittime intrantibus fideles nec
umquam erunt in consilio, ubi periculum nostrum tractetur, sed bonum nostrum et
salutem nostram defendent et fideliter permanebunt, dampna nostra pro sua
possibilitate evitabunt et avertent. Preterea tam instrumenta publica quam
privata. ultimas voluntates, testamenta, quecumque codicillos, quecumque
iudiciorum acta et omnia et singula, que illis et cuilibet ipsorum ex debito
dictorum officiorum fienda occurrerint vel scribenda, iuste pure fideliter omni
simulacione machinacione falsitate et dolo remotis scribent legent et facient
non attendendo odium pecuniam munera vel passiones alias aut favores. Scripturas
vero, quas debebunt in publicam formam redigere in membranis mundis, non in
cartis abrasis neque papireis fideliter conscribent legent facient atque
dictabunt causasque hospitalium et miserabilium personarum necnon pontes et
stratas publicas pro viribus promovebunt, sentencias et dicta testium, donec
publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinebunt et omnia alia
et singula recte et iuste facient, que ad dicta officia quomodolibet pertinebunt
consuetudine vel de iure quodque huiusmodi notarii publici seu tabelliones et
iudices ordinarii per se creandi et fiendi possint per totum sacrum Romanum
imperium et ubilibet terrarum facere conscribere et publicare contractus
instrumenta iudicia testamenta et ultimas voluntates decreta et auctoritates
interponere, in quibuscumque contractibus requirentibus illa vel illas et omnia
et singula alia facere publicare et exercere, que ad effectum publici notarii
seu tabellionis et iudicis ordinarii pertinere et spectare noscuntur. Item eadem
auctoritate tibi concedimus et indulgemus, quod possis et valeas naturales
bastardos spurios manseres nothos incestuosos copulative vel disiunctive et
quoscumque ex illicito et dampnato coÿtu procreatos principum illustrium
comitumque filiis tantummodo exceptis viventibus vel eciam mortuis eorum
parentibus legittimare et eos ad omnia et singula iura successorem paternorum et
maternarum hereditatum tam per alios aditarum quam non aditarum eciam ab
intestato cognatorum et agnatorum honores dignitates et ad singulos actus
legittimos ac si essent de legittimo thoro procreati, restituendo, dummodo tam
legittimaciones huiusmodi per te fiende ut premittitur non preiudicent filiis et
heredibus legittimis, quin ipsi legittimandi cum legittimis equis porcionibus
suis succedant parentibus et agnatis non obstante in premissis aliquibus
legibus, quibus cavetur, quod natales bastardi spurii incestuosi copulative vel
disiunctive vel alii quicumque de illicito coitu procreati vel procreandi non
possint vel debeant legittimari sine consensu et voluntate filiorum
legittimorum, quibus legibus et earum cuilibet, in quantum huic nostre
concessioni obviare videntur, sciencia motu et auctoritate supradictis quoad
hoc, ut presentes nostre littere debitum suum sortiantur effectum, derogamus et
derogatum esse volumus per presentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc
nostre concessionis indulti statuti voluntatis et decreti paginam infringere vel
ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit
indignacionem nostram gravissimam et quinquaginta marcarum auri puri penas, quas
contrafacientes tociens. quociens contrafactum fuerit, ipso facto se noverint
irremissibiliter incursuros, quarum medietatem imperialis fisci sive erarii,
residuam vero partem iniuriam passorum usibus decernimus applicandas presentium
sub nostri imperialis maiestatis sigilli appensione testimonio litterarum. Datum
in oppido nostro Krembs Pataviensis diocesis vicesima nona die mensis iulii anno
domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo, regnorum nostrorum
Romani tricesimo octavo, imperii vicesimo sexto, Hungarie vero decimo
nono.
Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 113-116
Original dating clause: vicesima nona die mensis iuliiKanzleivermerk: Ad mandatum domini imperatoris proprium Io. Waldner prothonotarius etc.
Language:
Notes:
1 Petrus Engelbert 1477 25. März zu Rom consecriert, †
1491 17. Februar (Gams, Series 322).
Places
- Krems (GB KR)
- Wiener Neustadt (GB WN)
Persons
- Friedrich III., röm.-dt. König (*1415+1493), Aussteller, Siegler
- Petrus Engelprecht, Bischof von Wiener Neustadt (1476 - 1491)
DiDip Summer School Brno June 2025 1477 VII 29, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DiDipSummerSchoolBrno/1477_VII_29.1/charter>, accessed 2025-07-02+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success