useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00920216
Signature: 00920216
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1295-07-27
Original Designation- no. 216 (p. 139). Thomas de Sowy grants four schools, three messuages, and two sites to three clerks. . (Grant, OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Thomas de Sowy Receivers: Oxford - Balliol College
Source Regest: 
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00920216
 
x
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas de Sowy burgensis Oxonie dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistris Hugoni de Warkenethby et Iohanni de sancto Germano et Thome de Heyworthe clerico et scolari quatuor scolas cum una area adiacente que uocantur Beufrount et que site sunt inter terram et tenementum Prioris sancte Frideswide Oxonie et tenementum quod fuit Laurencii Kepherm in parochia beate Marie Oxonie et tria messuagia angularia contra muros uille cum una area proxima que messuagia et area sita sunt inter terram Priorisse de Stodley ex una parte et terram que fuit Rogeri de Sanford in parochia supradicta habend et tenend omnia predicta tenementa cum omnibus pertinenciis suis predictis Hugoni Iohanni et Thorne et heredibus suis seu assignatis quibuscumque et quandocumque dare uoluerint uendere uel assignare tam in egritudine quare in sanitate libere quiete pacifice et integre in perpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis seu assignatis unum clauum gariofili ad Pascha et Priori et conuentui Bernicestrie tanquam capitalibus dominis quatuor scolarum que dicuntur Beufrount et aree adiacentis septem solidos ad duos anni terminos uidelicet ad festum sancti Michaelis tres solidos et sex denarios et ad Pascha tres solidos et sex denarios pro omni seruicio sectis curie consuetudine exaccione et demanda Et ego [etc warranty] Pro hac autem donacione concessione warantizacione et presentis carte mee confirmacione dederunt michi predicti H I and T sexaginta decem marcas sterlingorum pre manibus Ut igitur omnia predicta firma et stabilia sine dolo in perpetuum permaneant presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui die Ueneris proxima ante gulam Augusti anno domini mcc nonogesimo quinto hiis testibus Henrico Oweyn Iohanne de Ow Philippo fratre suo Iohanne Kiluert Andrea filio eiusdem Willelmo de Wodeston Waltero Bost Roberto de Wellis Roberto de Brakeley et multis aliis
Source Fulltext: Oxford Balliol Deeds. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.64. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1913.

Comment

Date: July 27, 1295 A.D. Feast
Editions
  • Oxford Balliol Deeds. H. E. Salter. Oxford Historical Society, V.64. Oxford Historical Society. Clarendon Press. Oxford. 1913.
Places
  • OXFORD, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Grant
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.