Charter: Documents of Early England Data Set 00560032
Signature: 00560032
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1147-00-00]
(Confirmation, , YORKSHIRE (ENGLAND)) Givers: William de Warenne III (Earl) Receivers: Lewes Alien PriorySource Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00560032
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00560032
x
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus comes de Warenna dono et concedo Deo et sancto Pancratio et monachis ibidem Deo seruientibus in libera elemosina omnes terras et omnia tenementa sua que habent de feodo meo cuiuscunque donationis sint absoluta et quieta ab omnibus donis et auxiliis et ab omnibus consuetudinibus et a seruitiis Dono quidem eis quicquid in illis haberem si mihi retinuissem ea Ego autem de meo proprio adquietabo illa erga regem de danegeld et de omnibus aliis seruitiis que ad regem pertinent Dono etiam illis de omnibus dominiis meis plenariam decimam uidelicet de blado de feno de agnis de uelleribus de caseis et plenariam decimam denariorum de omnibus redditibus meis de Anglia Quamuis autem ex illis denariis in procuratione me a siue aliorum quorumlibet expendatur ex illis tamen plenaria supradictis monachis reddatur decima Et si dominium meum aut redditus mei creuerint eotenus crescat et decima monachorum Hec supradicta ego pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum predictis monachis concessi et hac mea presenti carta confirmaui quando feci dedicare ecclesiam sancti Pancratii et de decima denariorum de omnibus redditibus meis de Anglia dotaui ipsam ecclesiam et inde saisiui eam per capillos capitis mei et fratris mei Rad[ulfi] de Warenna quos abscidit cum cultello de capitibus nostris ante altare Henricus episcopus Wintoniensis Teste Teobaldo archiepiscopo Cantuar[iensi] Henrico episcopo Wint[oniensi] Rodberto episcopo Bad[oniensi] Ascelino episcopo Rouecestr[iensi] qui eandem ecclesiam dedicauerunt et test[ibus] Edwardo abbate Rading[ensi] Walt[ero] abbate de Bello Walt[ero] priore Cant[uariensi] Walt[ero] archidiac[ono] Cant[uariensi] Ric[ardo] decano Cicestr[iensi] Rodberto archid[iacono] Iohanne de Pagaham Willelmo comite Cicestr[ie] Rad[ulfo] de War[enna] Reg[inaldo] de War[enna] Hug[one] de Petrep[onte] Rad[ulfo] de Pleiz Rodb[erto] de Wesneual Rodb[erto] de Frieuill[] Rodb[erto] de Petrep[onte] Willelmo de Petrep[onte] Adam de Puninges Gwid[one] de m[en]cecurt Willelmo filio suo Willelmo de Droseio
Source Fulltext: Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.6. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1949.
Comment
Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00560032Editions:
- Early Yorkshire Charters, the Honour of Warenne. C. T. Clay. Yorkshire Archaeological Society, Extra Series V.6. Yorkshire Archaeological Society. Wakefield. 1949.
Places
- sancti Pancratii, ecclesia
Persons
- Acelinus, episcopus Rouecestr[iensis]
- Edwardus, abbas Rading[ensis]
- Henricus, episcopus, Wint[oniensis]
- Pagaham, Iohannes de
- Petrep[onte], Hug[o] de
- Ric[ardus], decanus Cicestr[iensis]
- Rodbertus, archid[iaconus]
- Rodbertus, episcopus Bad[oniensis]
- Teobaldus, archiepiscopus Cantuar[iensis]
- Walt[erus], abbas de Bello
- Walt[erus], archidiac[onus] Cant[uariensis]
- Walt[erus], prior Cant[uariensis]
- War[enna], Rad[ulfus] de
- War[enna], Reg[inaldus] de
- Warenna, Rad[ulfi] de, frater Willelmi comitis de Warenna
- Willelmus, comes Cicestr[ie]
- Willelmus, comes de Warenna
Keywords
- General:
- Confirmation
Documents of Early England Data Set 00560032, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00560032/charter>, accessed 2025-06-24+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success