useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00500543
Signature: 00500543
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1198-00-00
DXLIII. Of the same. (Confirmation, ) Givers: John (Bishop of Worcester Cathedral) Receivers: Thomas (Abbot of Gloucester - St. Peter's Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00500543
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Johannes Dei gratia Wygorniensis episcopus salutem in Domino Adeo nostris temporibus saeva malignandi cupiditas excrevit ut ea quae bene gesta sunt et disposita vix inconcussa subsistere vel debita queant tranquillitate gaudere Eapropter ad reprimendam omnium temeritatem et malitiam circumspecta sanctorum patrum discretio religiosorum paci et tranquillitati volens providere ipsos sub praelatorum suorum protectione suscipiendos et bona sua illorum auctoritate statuit esse confirmanda Dilectorum igitur in Christo filiorum Thomae abbatis et monachorum Sancti Petri Gloucestriae justis petitionibus concurrentes grato assensu ut qui religionis et ordinis observantia noscuntur enitere cultui divino et orationibus liberius vacare possint et quietius ipsos sub protectione nostra suscipimus et ecclesias terras decimas et omnia bona quae a retroactis temporibus in dioecesi nostra ex dono regum largitione principum vel oblatione fidelium vel quibuscunque aliis justis modis adepti sunt et usque ad haec tempora pacifice possederunt eis auctoritate nostra confirmamus in perpetuum possidenda et praesentis scripti serie sigillique nostri appositione declaramus confirmata Statuentes et districtius inhibentes ut nullus eos deinceps super hiis temere audeat molestare Datum anno gratiae millesimo centesimo nonagesimo octavo etc
Source Fulltext: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.

Comment

Date: Note- This, it will be seen, is a repetiotion of the second of the two charters set out in a confirmation of Silvester bishop of Worcester (ante, vol. i. p. 229). there are variations, and a date is supplied. A.D.
Editions
  • Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae. William Henry Hart. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 33 P.1. Longman, Green. Longman, Roberts and Green. London. 1863.
Persons
  • Johannes, episcopus Wygorniensis
  • Thomas, abbas Sancti Petri Gloucestriae
Keywords
  • General: 
    • Confirmation
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.