Charter: Documents of Early England Data Set 00480194
Signature: 00480194
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1219-05-09, NORTHAMPTON, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)
(Final Concord, OAKLEY, LITTLE, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)) Givers: Adam de Kokefeld Receivers: Walter (Abbot of Cirencester Abbey)Source Regest:
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480194
DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480194
x
Hoc est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhampt[] die Jouis proxima post Inuencionem s Crucis anno r[egni] r[egis] h[enrici] filii regis Johannis tercio coram h[ugone] abbate de Ramescia w[illelmo] de Cantilupo s[tephano] de Segraue w[altero] de Pateshull[] Thoma de Heidon[] Mauricio de Arundel justiciariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus jnter Adam de Kokefeld[] petentem et abbatem C deforciantem de aduocacione ecclesie de Parua Acle vnde assisa vltime presentacionis summonita fuit inter eos in eadem curia sc quod predictus abbas recongnouit aduocacionem predicte ecclesie esse ius ipsius Ade et remisit et quietum clamauit de se et successoribus suis abbatibus ecclesie b Marie C ipsi Ade et heredibus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta aduocacione predicte ecclesie in perpetuum Et pro hac recongnicione quieta clamacione fine et concordia predictus Adam dedit et concessit pro se et heredibus suis ipsi abbati et successoribus suis abbatibus ecclesie b Marie C in puram et perpetuam elemosinam dimidiam marcam annui redditus percipiendam eidem abbati et successoribus suis do molendino ipsius Ade in Parua Acle per manum cuiuscumque qui molendinum illud per ipsum Adam uel heredes suos tenuerit ad firmam siue in feodum siue seruiens ipsius Ade fuerit sc ad festum s Michaelis xl d et ad Pascha xl d Et sciendum est quod quicumque molendinum illud per ipsum Adam et heredes suos tenuerit siue ad firmam siue in feodum siue seruiens ipsius Ade fuerit quod faciet fidelitatem dicto abbati et successoribus suis do predicta dimidia marca Et si forte ita contigerit quod predictum molendinum corruerit uel aliquo alio modo deterioretur ita quod ad solucionem predicte dimidie marce sufficere nequiuerit jdem Adam concessit pro se et heredibus suis dicto abbati et successoribus suis abbatibus ecclesie b Marie C dimidiam marcam de predicta Parua Acle recipiendam eidem abbati et successoribus suis abbatibus de predicto Adam uel heredibus suis uel balliuis eorum qui pro tempore fuerit per annum ad predictos terminos
Source Fulltext: The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Comment
Date: Feast RegnalCharter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00480194
Editions:
- The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire. C. D. Ross. Oxford University Press. London. 1964.
Places
- NORTHAMPTON, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)
- OAKLEY, LITTLE, NORTHAMPTONSHIRE (ENGLAND)
Persons
- Arundel, Mauricius de, justiciarius
- C[], abbas
- Cantilupo, W[illelmus] de, justiciarius
- H[enricus], rex, filius regis Iohannis
- H[ugo], abbas de Ramescia, justiciarius
- Heidon[], Thomas de, justiciarius
- Kokefeld[], Adam de
- Pateshull[], W[alterus] de, justiciarius
- Segraue, S[tephanus] de, justiciarius
Keywords
- General:
- Final Concord
Documents of Early England Data Set 00480194, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/DEEDS/00480194/charter>, accessed 2025-06-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success